Caput II. Explicatur hceresis Eutychetis
Jam vero ut ad secundum veniamus, demonstrandum est, duas esse in Christo naturas: sed prius explicanda est sententia Eutychetis, qui signifer habetur ejus hsereseos, quam nunc refellimus. Sciendum igitur est, haeresim fuisse Eutychetis, in Christo post incarnationem unam tantum fuisse et esse naturam: non enim putabat aliter posse defendi contra Nestorium, esse unum Christum et non duos.
Deinde dicebat, unam esse factam naturam ex divinitate et carne, et id per conversionem divinitatis in carnem, quia scriptum est Jo. I: Verbum caro factum es£; et quia unum fieri alterum, est verti in illud, sicut cum aqua facta est vinum, aqua conversa est in vinum: et nunc cum panis per consecrationem fit caro Christi, panis convertitur in carnem Christi.
Tertio asserebat, divinitatem Verbi natam, passam, mortuam, sepultam fuisse: quod quidem ex priore errore nascitur. Si enim divinitas versa est in carnem, et caro nata, passa, mortua, sepulta dicitur, certe divinitas nata, passa, mortua, sepulta dicenda est; non enim ita divinitas fingitur versa in carnem, ut desierit esse divinitas; quomodo aqua cum in vinum vertitur desinit esse aqua. Ratio hujus erroris fuit, quia non putabat posse refelli Nestorium, qui Christum Deum natum et passum negabat, nisi divinitas Christi nata, et passa ostenderetur.
Quarto asserebat, Christi carnem non esse ejusdem naturae cum nostra, neque Verbum in veram carnem esse conversum, sed in carnem quamdam apparentem et phantasticam, ita ut potius Verbum simulaverit se hominem, et natum, et mortuum esse, quam revera fuerit. Ratio ejus est, quia videtur
indignum Deo, quod vera caro fuerit, et vere natus, passus, et mortuus sit.
Atque ita haeresis ista in hseresim Valentini, Manichaei, et aliorum, qui veram humanitatem in Christo negabant, tandem recidebat: quam postea ex Lutheranis secuti sunt Gaspar Swenckfeldius, et Andreas Mhsculus, si Staphilo credimus in lib. de Concord. discipul. Luth. Hanc fuisse haeresim Eutychetis, cognosci potest ex epistola S. Flaviani ad B. Leonem, quse est 9. inter epistolas B. Leonis, et ex epist. 97. S. Leonis ad Leonem Imperatorem, et ex lib. IV de hsleret. fab. Theodoreti in fine.
Notandum autem est, hanc haeresim exortam fuisse ante tempora Eutychetis; ipsumque Eutychetem non tam fuisse primum auctorem, quam prsecipuum propagatorem hujus haeresis. Idem enim antea docuerat Apollinaris, ut testatur Epiphanius haeresi 77. Augustinus haeresi 55. et Vincentius Lirinensis in suo Conmionit. Eamdem quoque haeresim refellunt sine nomine auctoris Athanasius in epist. ad Epictetum; Ambrosius lib. de Incarnat. Dom. sacram, cap. 6. et Cyrillus lib. de rec. Fide ad Theodos. qui omnes mortui erant cum Eutyches exortus est.
Porro catholica Fides semper agnovit post Incarnationem duas integras et perfectas naturas, divinam et humanam, quae quidem sine ulla confusione, vel permixtione in unam Verbi convenisse personam: item naturam divinam neque natam, neque passam esse, sed Verbum in natura humana natum et passum; ac demum illam humanam esse, ac luisse ejusdem speciei cum nostra; quae omnia probari possunt testimoniis Scripturarum, Conciliorum, et Patrum.
Chapter 51 of 91