Skip to the text

Caput XVIII. Solvitur argumentum ex Patrum testimoniis petitum

Nonum argumentum ex Patribus: ac primo proferunt Chrysostomum hom. 17. in epist. ad Hebr. sic dicentem de Christo: « Quid dicis, inquit, nisi intraverit in coelum non apparebit Deo qui ubique est et omnia replet? » Respondeo: in verbis sequentibus esse solutionem. Intueris, inquit, quia carnis sunt haec omnia? quibus verbis Chrysostomus docet, Christum qui ut Deus ubique est; tamen secundum carnem debuisse intrare in coelum, ut appareat vultui Dei pro nobis, quia secundum carnem non erat in coelo antequam ascenderet.

Secundo proferunt Cyrillum epist. 1. ad Success.: « Dei, ut dixi, inquit, proprium corpus existens omnia humana transcendit.» Item lib. XII in Jo. cap. 32. explicans de vestibus Christi in quatuor partes divisis, et tunica indivisa manente dicit, hoc significare, Christi carnem impartibiliter communicari hominibus omnibus, qui sunt in quatuor Mundi partibus: « In singulos, inquit, partibiliter transiens unigenitus, et animam atque corpus eorum per carnem suam sanctificans, impartibiliter atque integre in omnibus est, cum unus ubique sit nullo modo divisus. » Quod idem fere iisdem verbis habet Theophylactus in cap. XIX. Jo.

Respondeo: in primo testimonio tantum asserit Cyrillus, corpus Dominicum transcendere dignitate omnia humana, sed non inde sequitur esse ubique. Sed quoniam Brentius litteris majusculis haec verba Cyrilli imprimi curavit, tanquam si argumentum insolubile illis paucis verbis contineretur, oportet accuratius respondere.

Igitur ex duobus colligitur, quomodo intelligat Cyrillus, Christi corpus omnia humana transcendisse. Primo ex praecedentibus; nam Cyrillus deducit hanc suam sententiam ex verbis illis Pauli II. Gorinth. V: Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Ubi Paulus voluit dicere, Christum nunc non habere carnem passibilem, et fami, siti, injuriae, morti obnoxiam, sicuti dicit I. Gorinth. XV: Curo ct sanguis regnum Dei non possidebunt. Et Hebr. V: Qui in diebus carnis suce preces, supplicationesque, e tc. Nam alioqui idem Paulus I. Timoth. II dicit, Christum etiam nunc esse hominem, et I. Corinth. XV prolixe ostendit, Christi corpus vere resurrexisse. Hoc ergo etiam vult Cyrillus, Christi corpus jam transcendisse omnia humana, id est, omnes humanas passiones. Secundo patet ex sequentibus. Nam explicans Cyrillus ipse, quid sit omnia humana, dicit, esse factum incorruptibile, et vivificum, et gloria ineffabili illustratum, non autem addit, esse factum immensum, et ubique existens.

Quod autem attinet ad alterum testimonium, Cyrillus et Theophylactus disputant eo loco de Eucharistia, ut patet ex sequentibus, ubi ponunt typum Agni Paschalis: quocirca non voluerunt significare, Christi carnem esse absolute ubique, sed ubique ubi sunt qui communicant; potest enim fieri ut simul in omnibus Mundi partibus distribuatur communio. Quid autem intersit inter hanc Ubiquitatem, et eam quam ponunt hairetici, supra ostendimus in secundo nostro argumento, nimirum, esse Christum ubique ubicumque sunt hostiae consecratae, non est esse absolute ubique, nec infinitis locis simul, nec postulat immensitatem: esse autem ubique ubicumque est Verbum, est esse absolute ubique, et esse, vel esse posse in infinitis locis simul, et plane immensitatem divinam requirit.

Tertio, proferunt Ambrosium lib. VII in Luc. cap. 47. in illud: Si quid supererogareris. « Quando, inquit, reverteris Domine nisi in die judicii? nam licet ubique sis semper, et stans in medio nostrum, non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo universa caro aspiciat te revertentem. » Haec ibi: ubi videtur dicere, Christum secundum eam formam esse ubique invisibiliter, secundum quam videbitur ab omnibus in die judicii; illa autem forma humana est. Respondeo: eumdem Christum reversurum in forma humana, et qui est ubique in forma Dei, et eumdem videri, et non videri ratione duarum naturarum, sive formarum.

Quarto, proferunt Hieronymum in lib.

cont. Vigilant., ubi dicit agnum Dei, id est, Christum esse ubique. Item in epist. 148. ad Marcel., ubi proponenti Marcellae quaestionem de Christo, an post resurrectionem illis 40 diebus alicubi tantum fuerit, id est, in terra, an vero latenter aliquoties ascenderit in coelum, et descenderit de ccelo; respondit: Non fuisse opus Dei Filio saepius ascendere, ac descendere, cum semper ubique sit. Qua responsione aut Hieronymus docuit, Christi corpus semper esse ubique, aut certe insignis impostor fuit: nam de corpore interrogatus fuerat, non de Divinitate.

Respondeo ad primum locum: ibidem haberi solutionem: proinde miram esse Brentii impudentiam, qui ejusmodi loca propterea solum proponit, ut fallat incautos. Haec enim sunt verba S. Hieronymi: « Si agnus, inquit, ubique; ergo et hi qui cum Agno sunt, ubique esse credendi sunt. » Haec ille. At - certum est, Sanctos non esse ubique simul, sed successive, id est, posse migrare ad quae loca voluerint: cur ergo non eodem modo intelligamus Agnum esse ubique, hoc est, posse continuo adesse ubicumque voluerit?

Ad secundum dico: Hieronymum cum ait, Filium Dei esse ubique, loqui de sola Deitate, id quod verba ejus testantur: «Stultum, inquit, est illius potentiam, unius corpusculi parvitate finiri, quem non capit coelum: et tamen qui ubique erat, etiam in Filio hominis totus erat. Divina quippe natura, et Dei sermo in partes secari non potest, nec locis dividi: sed, cum ubique sit, totus ubique est. » Ubi vides, Hieronymum asserere, non finiri divinam potentiam parvitate unius corpusculi Christi, et proinde latius patere Deitatem quam carnem Christi. Item vides, Hieronymum dicere, Dei naturam et Sermonem Dei, id est, Filium ut Deum esse ubique, et simul totum in homine Christo, quia indivisibilis est Deitas, licet omnia repleat.

At, inquiunt, Marcella non petierat de Deitate, sed de humanitate, nec ignorare poterat illa, Deitatem esse ubique. Respondeo: Marcellam proposuisse quaestionem de Domino; et quia Dominus duas habet naturas, Hieronymus recte respondit, Dominum secundum unam naturam semper ubique fuisse. Nec est incredibile, Marcellam, aut eum cujus nomine quaestionem illa propo¬

nit, suspicatum fuisse, Verbum Dei non fuisse extra suam humanitatem. Nam videmus etiam, Augustino propositam similem quaestionem aVolusiano: An, videlicet, Verbum Dei reliquisset coelum, et intra unius corpusculi angustias se redegisset. Vide ep. 3. Augustini. Certe Hieronymus tota sua responsione hanc suspicionem tollere conatur, ne credatur, Deus redactus ad angustias unius corpusculi.

Quinto, proferunt Augustinum Serm. 14. de verb. Apost.: « Sedet, inquit, in coelo, qui ambulat in terra; in coelo erat, quia ubique Christus, idemque Christus et Filius Dei, et Filius hominis. » Respondeo: ha3c omnia de persona dicuntur, non de natura humana; unde paulo post loquens de Christo in terris degente »ante passionem, ait: « Propter unitatem personae in terra Filius Dei, propter eamdem unitatem in coelo Filius hominis. » Vides, non dictum esse', in coelo humanitatem, in terra Deitatem, sed in coelo Filium hominis, id est, personam, in terra Filium Dei, id est, eamdem personam, quia ubique est illa persona

Sexto, proferunt Gelasium in lib. de duab. nat.: « Quod, inquit, dictu auditu que fugiendum est; vel homo Deus esse jam desinat, si sola illic humanitas, non etiam Deitas perseverat; velDeushomo consequenter desistat, si sola illic divinitas, non etiam humanitas unita permaneat. Respondeo: illud Illic non significare locum, sed Christum, §eu mysterium Incarnationis; vult enim dicere: « Si in Christo sit sola divinitas, aut sola humanitas, jam Christus non erit Deus, et homo » Et patet ex verbis sequentibus: « Videbitur, inquit, quod abhorret animus dicere, sed cogit necessitas non tacere, Divinitas in utroque mutabilis, si vel in carnem est ipsa conversa, vel sic est in Deitatem humanitatis transfusa conditio, ut proprietas ejus esse desierit.

Chapter 66 of 91