Skip to the text

Caput XI. Refellitur Ubiquitas humanitatis Christi, quia pugnat cum Scripturis

Nunc in speciali de Ubiquitate disputandum est, vel potius ipsa Ubiquitas destruenda. Primo ergo ista Ubiquitas repugnat expressis Scripturis, quae dicunt Christum hominem ratione humanitatis alicubi non fuisse, et proinde non semper fuisse ubique. Jo. XI: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. io. YI. Cum vidisset turba, quia Jesus non esset ibi. Mattii, ult: Non est hic, surrexit enim.

Sed ad haec respondent: significari his testimoniis, Christum non fuisse ubique

localiter, non autem non fuisse ubique divino modo. At etiam in Ccena Corpus Christi non est localiter, et tamen quia revera ibi est, nemo Lutheranorum auderet absolute dicere, Corpus Christi non- est hic, id est, in Coena. Item, Deus non est in Mundo localiter: et tamen non toleraretur qui diceret, Deus non est in coelo, nec in terra. Eodem igitur modo, si Christi humanitas vere est ubique, quocumque modo ibi sit, falsum erit absolute quod Scripturae dicunt: Non est hic, Non eram ibi etc. Scriptura autem falsa esse non potest; igitur falsa est sententia adversariorum. Praeterea, anima Christi non erat in inferno localiter, sed spiritualiter; et tamen non semper ibi fuit: nam non est re^ licta in inferno Act. II; ergo revera non est ubique, non solum localiter, sed nec alio modo.

Secundo, repugnat illis Scripturis, quae dicunt, Deum esse ubique, ut hoc modo illum discernant ab omnibus creaturis. Hieremiae XXIII. Coelum et terram ego impleo, et alibi. Et Psalm. CXXXYIII. Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Unde Patres ex hoc Dei attributo probant, Spiritum sanctum esse verum Deum, non creaturam, qua scriptum est Sap. 1. Spiritus Domini replevit orbem terrarum.

Vide Ambrosium lib. I de Spir. S. cap. 7. Hieronymum et Cassiodorum in Psalm. CXXXYIII. Cyrillum lib. VII de Trin. Basilium lib. de Spir. S. cap. 22. Dydimum lib. I. de Spir. S. Fulgentium in lib. ad Donat. cap. 8. Vigilium in disput. Athan., Arii, et Sabellii. Augustinum lib. III cont. Maxim, cap. 21.

Respondent: proprium esse Deo, esse ubique per se: tamen hoc idem convenire Christi humanitati per accidens, ratione unionis cum Deo. At hoc non satisfacit: nam esse ubique per accidens, potest dupliciter intelligi. Primo, quod Christi humanitas vere non sit ubique, sed dicatur esse ubique, quia est conjuncta cum Verbo, quod est ubique. Secundo, quod revera sit ubique, tamen hoc habeat non ex natura sua, sed per gratiam Dei, quae est accidens respectu ipsius essentiae humanae.

Si primo modo intelligant, nec proprie loquuntur, nec habent quod intendunt. Non loquuntur proprie, quia non potest absolute

Ibid. VI. 24; Matth. XXVIII, 6. — Jer. XXIII, 25; Psal. CXXXYIII.

dici tale id, quod non est ipsum tale, sed est conjunctum cum alio quod est tale: alioqui corpus posset dici spiritus, quia est conjunctum cum anima, quse est spiritus, et Oculus esset in calcaneis, quia est conjunctus cum anima, quae est in calcaneis. Nec habent quod intendunt: nam ex ubiquitate volunt stabilire veram praesentiam corporis Christi in Caena: at ex ista ubiquitate accidentalia non sequitur, Christi corpus esse in Ccena revera, sed tantum sequitur esse conjunctum cum Deitate, quae est praesens in Ccena.

Si secundo modo accipiant, ut sine dubio accipiunt; tunc argumentum Patrum pro Spiritu sancto plane concidit. Nam Ariani dicent. Spiritum sanctum esse quidem ubique, sed per accidens; et ideo non esse Deum verum, sed creaturam. Cum ergo Patres recte probarint ex ubiquitate, Spiritum sanctum esse Deum; manifeste sequitur soli Deo convenire vere esse ubique, nec id esse per gratiam communicatum ulli creaturae.

Dices: nonne corpus Christi, ut est in tot locis simul sacramdntaliter, posset etiam esse in toto Mundo? nonne posset Deus totum Mundum convertere in panem, et panem illum in corpus suum? et tamen non propterea corpus Christi posset esse Deus.

Respondeo: potest quidem id fieri, sed hoc non est esse ubique quomodo est Deus, et quomodo Brentiani intelligunt de corpore Christi. Nam Deus ita est in toto Mundo, ut non contineatur Mundo, sed. sit tantae immensitatis, ut possit replere infinitos Mundos: id quod nos corpori Christi, quod est finitum, minime tribuimus. Deinde, quidquid sit de eo quod potest, aut non potest fieri; satis nobis est, reipsa id non esse communicatum, nec communicandum ulli creaturae, ut sit ubique, et ideo inde evidenter probari, Spiritum sanctum esse Deum.

Tertio, repugnat Ubiquitas testimoniis, quibus Patres probant, in Christo duas esse naturas, praecipuus enim locus ille Joa. III: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo { 1). Ex quo loco plurimi Patrum deducunt, Christum esse Deum et hominem, quia quando erat corpore solum in terra, dicebat tamen se esse in coelo, nimirum Deitate. Ita Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus,Theophylactus, Beda in eum locum. Item Nazianzenus ep. i.

ad Chelidon., et Hilarius lib. X de Trin., et alii.

At si vera sit Ubiquistarum sententia, hoc argumentum nihil concludit. Nam dicerent Eutychiani ab Ubiquistis edocti, etiam carne tunc fuisse Christum in ccelo, et in terra, et ubique.

Praeterea: probant Patres, Christum Deum esse et hominem ex illis locis, ubi dicitur Christus iter fecisse ac mutasse loca, nunc navi, nunc pedibus, nunc etiam asello; cum tamen ut Deus ubique esset, et moveri non posset. Vide B. Ambrosium lib. II. de Fid. cap. 4. et Athanasium apud Vigilium in disput. cum Ario.

At secundum Ubiquistas ista omnia nihil probant. Nam si Christi caro ubique erat, certe non poterat moveri nisi metaphorice, sicut Deus dicitur aliquando descendere de caelo in terram, quia apparet hominibus, non ubi non erat, sed ubi non videbatur. Nam moveri proprie de loco ad locum, est deserere unum locum, et acquirere alium: qui autem est ubique, nec potest desere unum, nec acquirere alium. Nec valet quod dicunt: corpus Christi fuisse ubique invisibiliter, sed visibiliter in certo loco, et hoc secundo modo potuisse moveri. Nam non potest esse in eodemloco visibiliter, et invisibiliter simul, quia tunc bis esset in eodciii loco, deinde nonne involvit contradictionem, rem eamdem in eodem loco videri, et non videri?

Denique moveri proprie non potest intelligi sine novi loci adeptione; igitur Christus si erat ubique, non poterat vere moveri, sed solum apparenter: et proinde, sicut ex motu Dei metaphorico non probatur, Deuip esse creaturam; ita ex motu Christi, qui solum metaphoricus esse potuit, non poterat recte colligi, Christum esse hominem. Et confirmatur ex responsionibus adversariorum, qui cum voluntostendere, non pugnare cum Ubiquitate motum corporis Christi, probant, quia etiam de Deo dictum est Genes. XI. Descendamus et confundamus linguam eorum. Et Genes. XIX: Descendam et videbo etc.. Ita enim Brentius in lib. de majest. Christ. hom. ratiocinatur. Fatentur igitur ipsi, non aliter posse moveri de loco ad locum Christi humanitatem, quam possit movgri Deus.

Chapter 60 of 91