Skip to the text

Caput XIX. Solvitur argumentum depromptum ex doctrina Scholasticorum

Decimum argumentum ex Scholasticis. Contendit Brentius, hanc suam Ubiquitatem esse doctrinam, non modo antiquorum Pa¬

trum, sed etiam praecipuorum Scholasticorum. Ac primo profert Magistrum in lib. III, dist. 22. ubi dicit: « Christus totus est, ubicumque est, sed non totum.» Quid autem sit, totus ubique, sed non totum, exponi dicit Brentius a Thoma 3. p. qusest. LI1, art. 3. ubi Thomas docet, Christum totum esse ubique, sed non totaliter, quia nullo loco circumscribitur.

Addit Bonaventuram in III. dist. 22. qusest. If, qui sic ait: « Cum dicitur: Iste homo est ubique, hoc pronomen Iste demonstrare potest personam Christi, vel singulare hominis. Si personam Christi, sic absque dubio ista vera est: Iste homo est ubique: si vero singulare hominis, adhuc vera est, sed non per propriam naturam, sed per communicationem idiomatum, quia quod convenit Filio Dei^per naturam, convenit Isti homini per gratiam. »

Postremo allegat Compendium Theologicae veritatis lib. I, cap. 17. ubi sic habetur: e Corpus Christi licet non sit ubique, cum sit creatura, nec aequari possit in hujusmodi Creatori; in pluribus tamen locis est totum sub diversis hostiis, et hoc propter unionem carnis ad Verbum. » At ista ratio, inquit Brentius, concludit, illud esse plane ubique, nusquam enim non est personalis unio carnis ad Verbum. Quare aut Compendium pugnat secum, aut cum dicit, Christi corpus non esse ubique, intelligit, non esse ubique per se, sed gratia Dei. Respondeo: Scholasticos omnes ex professo contrarium docuisse, ut etiam hinc impudentiaBrentii non mediocriter illustretur. Ac primum Magister cum ait: « Totus Christus est ubique, sed non totum, » seipsum ibi 'em explicat, sic dicens: « Totum ad naturam refertur, totus ad hypostasim, elc. » Itaque totus Christus est ubique, quia persona divina tota est ubique: at non totum Christi est ubique, quia altera naturarum ejus non est ubique.

Porro S. Thomas loc. cit. cum dicit, Christum totum esse ubique, sed non totaliter, quia non circumscribitur loco, non exponit Magistrum, nec loquitur de corpore Christi, sed de persona divina. Unde in corp. art. dicit, in triduo mortis animam Christi fuisse in inferno, corpus in sepulchro, Deitatem ubique. Et cont. Gent. lib IV, cap. 4(J.: « Verbum Dei, inquit, non habet subsistentiam ex natura humana, sed magis naturam humanam ad suam subsistentiam, vel personalitatem trahit; unde nihil prohibet, Ver-

bum Dei esse ubique, licet humana natura a Verbo Dei assumpta ubique non sit. » Et in III. dist. 22. quaest. I. art. 2. « Respondeo, inquit, dicendo, quod humana natura Christi non est ubique. »

Jam vero Bonaventura in III. dist. 22. qu. II. tam clare loquitur, ut non possit clarius: nam proposita quaestione: An Christus ubbque sit homo; respondet his verbis: «Quaestio ista potest esse de re, et de sermone »: si de re, de plano respondendum est, quod humanitas Christi non fuit, nec est, ubicumque est ejus divinitas, quia divina natura est immensa et infinita, unde nullum locum sibi determinat: sed humana natura dum sit creata, locum sibi determinat. Similiter ratione humanitatis quantum est de se, in uno tantum loco est: quod enim sit in pluribus, hoc est sub Sacramento. » Haec ille.

Cum igitur postea addit, Filium hominis esse ubique per communicationem idiomatum, quia Filio hominis convenit per gratiam id, quod Filio Dei convenit per naturam; non loquitur de re, sed de modo loquendi. Nam quia per gratiam unionis (de ista enim gratia loquitur, non de creata aliqua gratia) factum est ut una sit persona Deus et homo; ideo recte dicitur, Filius hominis est ubique, quia nimirum illa persona, quae est Filius hominis, est ubique.

Denique Compendium illud Theologice, cum dicit, Christi corpus esse in pluribus locis Sacramentaliter propter unionem ad Verbum, non vult dicere, rationem formalem et immediatam cur sit corpus Christi in pluribus locis, esse unionem ad Verbum; tunc enim pugnaret secum nimis aperte, et deberet concedere, etiam extra Sacramentum Christi corpus esse in pluribus locis; imo etiam fuisse ab ipsa conceptione: sed indicare voluit, propter unionem ad Verbum, posse hominem Christum statuere suum corpus in pluribus locis; quia enim ille homo est Deus, ideo potest hoc facere: nos enim, qui tantum homines sumus, possumus quidem a Deo, si ipse voluerit, poni in pluribus locis, sed non possumus nos ipsos ponere in pluribus locis.

Et deinde, quidquid sit de isto Compendio, certum est, Scholasticos Doctores omnes, Albertum, Durandum, Scotum, Gabrielem, et cseteros in III. dist. 22. disertis verbis, et summo consensu hoc ipsum docere: omnes enim dicunt, de re ipsa non esse qua3stionem, cum certum sit, carnem Christi non

esse ubique: de modo autem loquendi statuunt tres regulas.

Prima est, quando quaeritur an Christus homo sit ubique; si homo sit subjectum propositionis; absolute concedendum est esse ubique, quia tunc vox Homo supponit pro supposito. Itaque ista est vera simpliciter, Christus homo est ubique.

Secunda est, si Homo sit praedicatum, et adverbium ubique teneat se ex parte subjecti; similiter concedenda est propositio. Itaque cum dico, Christus ubique est homo, verum dico, si illud ubique tenet se ex parte subjecti; est enim sensus, Christum, qui est ubique, esse hominem.

Tertia est, si Homo sit praedicatum, et ubique teneat se ex parte praedicati, tunc falsa est propositio. Nam cum cffco, Christus ubique est homo, si ubique efficit conjunctionem subjecti cum praedicato, significat, Christum in omni loco habere secum praesentem humanitatem, quod est falsum.

Chapter 67 of 91