Skip to the text

Praefatio

cam, quam per communicationem donorum, eamque accidentalem; nam thesi 20. sic ait: « Non est imaginanda aut fingenda alia Dei in Christo, quam in creaturis reliquis omnibus, quoad oucrtav, divinitatis praesentia, quae ut in creaturis energia discernitur, quod alia in aliis agat et operetur, ita- in Christo tota effunditur, ut jam extra ipsum nihil, sed in homine, et per hominem Christum omnia in omnibus operetur. » Et thesi 22. sic ait: « Neque vero hac reali plenitudine, omnis divinitatis communicatione, natura humana cum divinitate miscetur, aut plane aboletur, sed quod divinae est per essentiam, id humanae suo modo per accidens communicatur. » Et thesi 24.: « Haec sola, inquit, idiomatum y.oiwvU hypostatica unio definienda est. »

Denique Concordia Evangelica anno 1580. edita, hunc praecipue scopum habere videtur, ut stabilitat Ubiquitatem, et destruat mysterium Incarnationis. Nam in epitome articulorum controversorum art. 7, §. 5. habes, dexteram Dei esse ubique, et ad eam esse evectam Christi humanitatem. Art. 8, §. 11. habes, ab ipsa conceptione Christi, illum hominem assumptum fuisse in Deum, et exaltatum ad dexteram Dei, ita ut non solum Christus ut Deus, sed etiam ut homo omnia possit, omnia sciat, omnibus creaturis sit praesens. Caeterum haec omnia Christum non ostendisse nisi post resurrectionem, quando deposuit formam servi. Deinde in repetitione copiosa eorumdem articulorum ista omnia prolixe probant.

Est autem observandum, Saxonicas Ecclesias ter mutasse sententiam. Nam initio, Luthero docente, defendebant cum ipso Ubiquitatem. Deinde Luthero mortuo, regnante Melanchthone, coeperunt oppugnare Ubiquitatem contra Illyricum et Brentium. Nam Philippus in III. cap. epist. ad Colos, aperte damnat Ubiquitatem, et vult, Christum esse in certo loco coeli quoad carnem ubique autem quoad divinitatem. Et in epist. ad Fridericum Comitem Palatinum, quam scripsit anno 1559: « Alii, inquit, ubiquitatem excogitarunt. » Et addit: « Haec sunt portentosa omnia, ignota eruditae vetustati. »

Unde etiam anno 1571. celebraverunt Synodum Dresdensem, convenientibus et consentientibus omnibus Superintendentibus Ducatus Saxonici, necnon Doctoribus Academiarum Lipsiae, et Wirtembergae, atque ibi statuerunt, Ubiquitatem corporis Christi

esse horribilem profanationem omnium articulorum Symboli, et renovationem omnium haereseon: « Quod, inquiunt, praecipuum Fidei nostrae, et Ecclesiae caput est, videlicet, articulus de duabus naturis in Christo, id commentitia idiomatum reali, et physica in ipsis naturis communicatione depravari horribiliter, atque e contrario haereses jam olim damnatas Marcionitarum, Valentinianorum, Manichaeorum, Samosatensium, Sabellianorum, Arianorum, Nestorianorum, Eutychianorum et Monotelitarum reduci, atque innovari satis evidenter demonstratum est. » Et infra: « Commentitia ista communicatio physica, quae nostro primum tempore cumUbiquitate corporis Christi introduci coepta est, universae Orthodoxae Ecclesiae, et toti orbi Christiano inde usque ab initio incognita fuit, atque etiam nunc a Pontificiis ipsis rejicitur, et taxatur acerrime. » Et infra: « Commentitia illa ubiquitas horrendum in modum corrupit omnes pene articulos Fidei de Christo, ac discrimen divinae, et humanae naturae in Christo in primis delet atque evertit. » Haec illi tunc. Ubi etiam gloriabantur, inSaxonia semper fuisse eamdem Fidem immobilem, et consensum in doctrina.

At non fluxerunt anni decem, quando prodiit ex eadem Wirtemberga, et Lipsia, et caeteris ejus regionis locis nova Concordia, in qua tantopere damnata illa Ubiquitas recitur pro articulo Fidei: sic enim habet ea Concordia edita in-4, anno 1580. pag. 731. (t Revera omnia implet, et ubique non tantum ut Deus, verum etiam ut homo praesens dominatur a mari usque ad mare. » Haec illi: qui eadem repetunt, et supra pag. 572. et infra pag. 745. ac proinde Dresdense Concilium in Spiritu sancto congregatum, ut ipsi credebant, rejiciunt tanquam impium; et adhuc non vident, quam aperte deludantur a Satana?

Scripserunt contra hanc Ubiquitatem praeter Scholasticos in III, dist. 22. Claudius Sanctius repetitione 4. de Euchar. et ante eum scripsit quidam ex nostris theses quasdam de Majestate Christi hominis, quae sunt Ingolstadii excusae anno 1564. Ac postea anno 1582 et 84, scripsit etiam ex Societate nostra Gregorius de Valentia contra eamdem Ubiquitatem quatuor libros. Ex adversariis scripserunt Henricus Bullingerus lib. de duab. nat. Christ.; Petrus Martyr Dialogum de loco corporis Christi; et Theodorus Beza librum de omnipraesentia carnis Christi contra Brentium, et alterum de unione hypostatica duarum in Christo naturarum contra Schmidelinum.

Chapter 50 of 91