Caput XVI
communicationem esse mutuam, ita ut etiam natura humana communicaverit Verbo suas passiones, et tamen ibidem asserunt, Verbi divini naturam esse omnino impassibilem.
Sextum argumentum Coi. Jl: In Christo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Item: In ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, at si communicata est humanitati Christi omnis plenitudo Divinitatis, certe etiam omnipotentia, et omnipraesentia.
Respondeo: aliud esse communicari humanitati Divinitatis plenitudinem, et thesauros sapientiae, quod Paulus non dixit: aliud inhabitare divinitatem, et latere thesauros scientiae in Christi humanitate, quod Paulus dixit. Nam illud primum significaret, Christi humanitatem esse Deum, quod non significat hoc secundum: sicut non quia aliquis in domo habitat, ideo dicitur domus esse homo, aut habere formaliter attributa hominis; solum ergo Paulus voluit dicere, in Christi humanitate habitare divinitatem corporaliter, id est, non umbratice, ut in Angelis et Prophetis, qui gerebant Dei personam, sed vere, ita ut ille homo vere fuerit Deus, et illa humanitas, Dei fuerit humanitas.
Septimum argumentum cap. IVad Eph.:Ascendit supra omnes caelos ut impleret omnia: quod exponit QEcumenius hoc modo, quia antea Divinitate omnia repleverat, descendit, et ascendit, ut etiam carne omnia repleret: ubi videtur velle, Christum ad eum modum replevisse omnia corporali praesentia, quemadmodum antea omnia repleverat majestate Divinitatis. Item Theophylactus ibidem dicit, non fuisse impedimento Christo descensum ad ascensum, quia nimirum simul poterat ubique esse.
Respondeo: primo illud Ut impleret omnia posse intelligi de adimpletione vaticiniorum. Nam fuerat praedicta a Prophetis tam descensio quam ascensio: et quamvis hanc explicationem irrideant adversarii; tamen adhuc eam non confutarunt. Secundo dico: posse intelligi de impletione locorum sed per effectus suos; voluit enim Christus omnia replere gloria sua, et in omnibus operari mirabilia. Tertio, potest intelligi de repletione locorum successiva, accipiendo per loca, genera locorum, sicut dicitur aliquis fuisse in tota Europa, quia fuit in omnibus provinciis Europae, etsi non fuerit in omni¬
bus oppidis, vel domibus Europse. Ita enim Christus fuerat in terra, ambulaverat super mare, fuerat in aere, in cruce, fuerat sub terra, in inferno; debuit ergo ascendere in coelum, ut omnia loca praesentia sua illustraret et repleret.
Imo hic idem locus manifeste docet, Christum non replevisse omni i praesentia carnis suae; nam descendere, et postea ascendere repugnat repletioni: debuisset potius diffundere se, quam descendere et qscendere, si omnia simul replere volebat; imo nec fuit opus descendere, vel ascendere, vel etiam diffundere se_, si ubique semper fuit.
Nec QEcumenius et Theophylactus contrarium docent. Nam QEcumenius solum ait: « Christi carnem replevisse omnia. » Quod intelligitur eo modo quo poterat, id est, non simul, sed successive obeundo omnia loca. Et Theophylactus non dixit, Christi descensum non impedivisse quo minus simul ascenderet, sed non impedivisse quo minus ascenderet, nimirum postea. Hortatur enim Theophylactus ad humilitatem, et ostendit, quod quo magis hic sese aliquis dejiciet, eo magis exaltabitur, sicut in Christo factum est. Itaque perperam hi duo auctores allegantur ab auctoribus Goncordise.
Solvitur argumentum ex ipsa Incarnatione ductum.
0<ftavum argumentum. Per Incarnationem id factum est, ut esset una persona Deus et homo: persona autem est individua substantia; ergo non potest una pars personee ab altera ullo modo divelli; ergo ubicumque est una, ibi est altera. Confirmatur primo ex Concilio Chalcedonensi, act. 3. et Concilio VI, act 17, et Leone epist. 83. ad Monach. Palaest., ubi habemus, Incarnationem factam esse ex duabus naturis indivisis inseparabiliter, et inconfuse; ergo ubi una est, etiam altera: alioqui quomodo sunt indivisae et unitae inseparabiliter, si una est in coelo, et altera est in terra? Et confirmatur iterum ex Damasceno lib. III, eap. 3. qui non solum dicit, naturas in Christo unitas esse inseparabiliter, sed etiam aStaorcm»?, id est, indistanter; ergo una numquam distat ab altera: at quomodo non distant, si una non est ubi est altera? Confirmatur ultimo, si caro Christi non est ubique cum Verbo; sequitur, Verbum alicubi esse hominem, alicubi non esse hominem, quod sane absurdissimum est.
Respondeo: cum dicitur in definitione personae individua substantia, non significatur talis indivisio,.ut ubi est una pars personae, ibi sit altera:id enim patet esse falsum; nam nostrae manus et pedes, et caetera membra occupant diversa loca, et tamen unam personam faciunt. Dicitur igitur persona individua substantia, quia est unum subsistens non divisum in se ratione subsistentiae, et divisum ab omnibus aliis: et talis est Christus Deus et homo.
Ad primam et secundam confirmationem dico: unionem inseparabilem, et indistantem non requirere, ut unum sit ubicumque est aliud, sed tantum ut alicubi simul sint: nam si nusquam simul essent, tunc vere inter se distarent. Exemplo existat globus Solis. Is unitus est inseparabiliter, et indistanter suo orbi, et tamen orbis Solis totum orbem inferiorem ambit, et est simul in Occidente et Oriente, quod Solis globo non convenit.
Instant: Sol non est unitus suo orbi secundum totum, sed secundum partem tantum: at humanitas est unita toti Verbo. Respondeo: humanitas est quidem unita toti Verbo, quia Verbum est indivisibile: tamen non propterea adaequat ejus immensitatem. Itaque sicut stella, quia minor est ipolis quantitate, quam sit suus orbis, non potest simul esse ubicumque est ipsius orbis: ita humanitas Christi, quia est minor Verbo quantitate virtutis, non potest esse ubicumque est Verbum, licet ab eo non separetur, nec distet.
Ad ultimam confirmationem dico: illam propositionem Verbum alicubi non est homo esse falsam, si significet Verbum alicubi deseruisse humanitatem. Licet enim alicubi sit Verbum ubi non est humanitas; tamen etiam ibi Verbum est homo, quia Verbum ibi existens sustentat humanitatem ut suam et propriam, licet alibi existentem. Quemadmodum anima rationalis in pede existens
unita est cum capite, et informat caput, licet caput ibi non sit ubi sunt pedes.
Chapter 65 of 91