Skip to the text

Caput VI. Refellitur hceresis Nestorii

Sed jam hanc ipsam hseresim breviter refellamus, ac demonstremus, unam in Christo esse personam, et non purum hominem, sed ipsum Deum Verbum, secundum carnem de Virgine natum, passum in cruce, ac mortuum esse. Ac primum omnium testimonia quae protulimus contra novos Samosatenos, et novos Arianos in primo libro, ut probaremus, Christum esse verum Deum, non minorem vim habent adversus Nestorium, quam adversus novos Samosatenos et Arianos.

Praeter ea novum Testamentum plenum est testimoniis. Math. XVI. Quem dicunt homines esse Filium hominis? Respondit Petrus; Tu es Christus Filium Dei vivi. Ubi aperte B. Petrus ipsum Filium hominis Filium Dei vivi esse confitetur. Lucae I. 1 deoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ille igitur ipse qui natus est ex Virgine, non aliquis alius, vere vocatur, et est Filius Dei. Item. Jo. I. Et Verbum caro factum est { 1). Ut enim supra diximus contra Eutychianos, verus sensus eorum verborum est Verbum caro factum est, id est: Deus factus est homo, sicut dicimus, David factus est Rex; ut ergo David et Rex non sunt duae personae, sed una, licet diversae formae sint natura humana et dignitas regia: ita quoque una persona est Verbi et carnis, licet duae ac diversae -sint, formae, sive naturae, divinitas Verbi, et hominis caro.

Simile est illud Jo. III: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Hunc enim locum non facile est aliter exponere, quam ut Chrysostomus, Augustinus et Gyrillus in hunc locum, et Nazianzenus epist. I. ad Chelidon, exposuerunt: nimirum, Dominus eumdem asserit Filium hominis et Filium Dei; alioqui enim falsum esset, Filium hominis descendisse de coelo, et tunc cum loquebatur in terra, simul in coelo fuisse.

Item Joan. X. Ego et Pater unum sumus. Quae certe verba humanae personae convenire non possunt; ac propterea ille homo Christus qui tunc loquebatur, non Verbi templum tantummodo, sed Verbum ipsum erat. Et cap. IX, dixit Dominus caeco, paulo ante illuminato: Tu credis in Filium Dei? Respondit ille: Quis est Ddmine, ut credam in eum? dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est. At ille ait: Credo Domine. Et procidens adoravit eum. Non poterat sane Dominus apertius demonstrare, unam esse personam Filii Dei et Filii hominis. Nam illum ipsum, quem caecus illuminatus vidit, audivit, adoravit, Filium Dei appellari videmus. Et cap. XX, dixit Thomas Domino quem videbat: Dominus meus, et Deus meus. Hunc locum mire depravabat Theodorus Mopsuestenus, ut patet ex V, Synodo act. ult. cap. 12. dicebat enim, Thomam non dixisse de Christo: Dominus meus, et Deus meus, sed obstupescentem de miraculo resurrectionis glorificasse Deum, oculisque in coelum sublatis dixisse Deo Patri: Dominus meus, et Deus meus!

Sed praeterquam quod Sancti omnes aliter exponunt, etiam ipse Sanctus Joannes ibidem providens haeresim Nestorii, imo scribens contra Cerinthum eadem haeresi laborantem, mox subdit: Hoec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, id est, ut non dividatis Christum in duas personas, in Filium Dei, et Filium hominis, sed credatis, Jesum Filium Mariae eumdem esse Christum, Filium Dei. Praeterea non ait Joannes, dixit Thomas: Dominus meus, et Deus meus, sed ait: Respondit et dixit ei, id est, Christo: Dominus meus, et Deus meus. Neque est intextu Graeco w nota exclamationis vel admirationis, sed 6, articulus designans simplicem confessionem veritatis. Sed de hoc loco plura diximus supra, lib. I. cap. 6.

cula. Phil. II. Qui cura ia forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exnanivit, formam servi accipiens. Et infra: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. I. Cor. II: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Et hsec plane clarissima sunt: hinc enim habemus, illud ipsum Verbum quod est apud Patrem in forma Dei, et Dominus gloriae verissime nominatur, illud, inquam, ipsum hominis formam accepisse, atque in ea vere crucifixum et mortuum esse.

Rursum idem Apostolus cum ait 1. Corinth. VIII. Unus Dominus Jesu Christus per quem omnia; per illud per quem omnia idem significat quod Joannes illis cap. I: Omnia per ipsum facta sunt, quae de Verbo Dei omnium consensu intelliguntur. Itaque Apostolus dicere voluit, unum et eumdem esse Jesum Christum de Maria natum, et illum Filium Dei per quem omnia facta sunt, et Heb. I. clarissime: Multifariam, multisque modis olim loquens Deus Patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et secula. Ubi cum dicit locutus est nobis in Filio, de Christo homine loquitur, et tamen de isto eodem dicit: Per quem fecit et secula. Et cap. II. Decebat eum, propter quem omnia, et per quem omnia, per passionem consummare. Et infra: Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit eisdem, utper mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium. Ubi dicit, eum propter quem omnia, et per quem omnia, id est, verum Deum, qui est principium et finis omnium rerum, mori debuisse pro nobis, et ut vere mori posset, quomodo nos morimur, participasse carnem et sanguinem eo modo quo nos participamus, id est, vere factum esse hominem, ut nos sumus.

Praeterea Joannes in epist I. cap. 1, nihil aliud fere docet, quam unam esse Dei, et hominis in Christo personam: Quod fuit, inquit, ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris etc. ait, se vidisse oculis corporalibus Verbum quod fuit ab initio, quod non potest esse verum, nisi ratione unitatis personae; et cap. II: Quis est mendax, nisi qui negat quoniam Jesus non est Christus? id

est, qui dividit Salvatorem in duos, ut Cerinthus et Nestorius faciunt. Et cap. III. In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit. Quid est, Deus pro nobis animam suam posuit, nisi Deus pro nobis mortuus est? Non igitur alius est Dei Filius immortalis, alius Mariae Filius, qui mortem pertulit: sed unus et idem, qua Filius Dei semper immortalis, qua Filius Mariae aliquando mortalis fuit. Et cap. IV: Omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est et hic est Antichristus. Et infra: Quisquis ergo confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet. Et cap. V. et ult. Quis est, qui vincit Mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?

Ad haec omnia loca respondent Nestoriani: se non negare, Jesum esse Filium Dei, et Deum, et unum tantum, non duos; sed unitate habitationis, voluntatis, operationis, participationis, ut supra diximus, non unitate personae. At Cerinthus ista etiam confitebatur de Christo; et tamen Joannes dicit, illum solvere Jesum, et non confiteri Jesum esse Filium Dei.

Prieterea illa omnia quae Nestori ani tribuunt Christo, conveniunt etiam aliis Sanctis hominibus. Nam quod Deus in Sanctis suis ut in templishabitet, habetur I. Corinth. III: Nescitis quoniam templum Dei estis. Et I. Cor. 6: An nescitis quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est? Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Quod etiam per unionem voluntatis Sancti unum sint cum Deo, non minus quam vir et uxor per carnalem copulam, quod Theodorus Mopsuestenus pro magna dignitate tribuebat Christo, habetur ibidem I. Corinth. VI. Qui adhaeret, inquit Paulus, meretrici, unum corpus efficitur: erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhoeret Domino, unus spiritus est, quid clarius?

Quod autem per homines sanctos, ut per instrumenta, Deus operetur, habetur Rom. XV: Non audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus, verbo et factis, in vir- * tute signo?'um et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti etc. I. Cor. XII. Divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus { 10). Denique, quod sancti homines sint filii et Dii etiam quidam per par-

ticipationem et gratiam, habetur Psalm. LXXXI. Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes. Et Gal. IV: Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra etc.. Itaque omnia quae Nesforius tribuit Christo, in Sanctis caeteris inveniuntur. At certum est longe aliter Christum esse Deum* et Dei Filium, quam nos simus, cum Apostolus dicat, magnum esse pietatis mysterium, quod Deus apparuerit in carne, I. Tim. III.

Probatur secundo ex omnibus Symbolis Fidei. Nam in Symbolo Apostolorum legimus: Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine etc. Ubiis qui est Filius Dei unicus, dicitur natus ex Maria Virgine. Idem habetur in Symbolo Nicaeno, et Constantinopolitano. In Symbolo autem Athanasii additur explicatius: Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus: unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae.

Probatur tertio ex Conciliis. Nam in primis in Concilio III, quod fuit Ephesinum I, nihil aliud definitum est, quam unam esse Christi personam, non duas. Et ibidem recepta est epistola Cyrilli ad Nestorium cum duodecim capitulis seu anathematismis, qme Cyrillus ediderat in Concilio provinciali Alexandrino, antequam cogeretur Concilium Ephesinum. Unde ista duodecim capitula habita sunt postea tanquam Concilii generalis Ephesini, ut patet ex Concilio Romano sub Martino I.

In primo igitur capite ita legis: « Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea Dei genitricem sanctam Virginem, anathema sit.» In secundo autem capite sic: « Si quis non confitetur carni secundum substantiam unitum Dei Patris Verbum, unumque esse Christum cum propria carne, eumdem scilicet Deum et hominem simul, anathema sit. »

Deinde in Concilio Chalcedonensi etiam generali, act. V, probata fuerunt acta in Ephesino Concilio contra Nestorium, et rursum sic definitum: « Salva utriusque naturae proprietate, et in unam personam ac substantiam concurrente, non in duas personas distributum, vel divisum, sed unum, et ipsum unigenitum Filium Deum Verbum agnoscimus etc. ))

Item in V. Synodo generali, can. 4: «Si

quis dicit secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum aequalitatem honoris, vel secundum auctoritatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse. s> Et infra: « Et non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem secundum compositionem, sive secundum subsistentiam factam esse, anathema sit. » Et can. 5: « Si quis introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas etc. anathema sit. » Et can. 6. « Si quis abusive et non vere Dei genitricem esse dicit gloriosam semper Virginem Mariam, anathema sit. »

Idem habetur in Concilio Lateranensi sub Martino I, consuit, ult., can. 6. « Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie, et secundum veritatem ex duabus et in duabus naturis substantialiter unitis inconfuse et indivise unum eumdemque esse Dominum et Deum Jesum Christum, sit condemnatus. »

Idem in Concilio VI generali, act. IV, in Concilio Hispalensi II, cap. ult. Toletano VI, cap. I. et aliis multis,

Probatur quarto ex Patribus. Ac in primis B. Cyrillus et Joannes Cassianus ex professo hanc hseresim refutarunt. Cyrillus in lib. de Incarnat. Dom., et in Apolog. pro duod. capit., et in aliis fere omnibus suis operibus, ubi etiam multa Veterum testimonia pro se adducit. Cassianus lib. VII. de Incarnat. scripsit contra Nestorium jussu S. Leonis I. et in fine lib. VII, plurima recitat Graecorum et Latinorum Patrum testimonia.

Praeter ea quae isti adducunt, possumus alia quaedam afferre. Sanctus Ignatius in epist, ad Ephes. inquit: « Filius Dei ante secula genitus, ubi juxta Patris voluntatem et arbitrium omnia condidisset: is in utero gestatus est, ex Maria juxta dispensationem natus est ex semine David conceptus de Spiritu sancto. ))

B. Justinus Martyr in lib. de rect. Fide confess. circ. med.: « Unus, inquit, est Filius, et qui mortuus est, et qui id quod mortuum erat excitavit. Cum ergo de uno filio contrarias voces audiet, ea quae dicuntur naturis tribue: ac si magnum quiddam et divinum, divinae id naturae tribuito: si quid parvum et humanum, humanae adseribito. Sic enim et verborum discrepantiam vitabis, cum sua utraque natura recipiet, et Filium unum omnia saecula antecessisse, et unum ex Scripturis fatebere. »

S. Irenaeus lib. III, cont. haer. a cap. 18 usque ad 22 probat multis testimoniis Scripturarum, unum et eumdem esse Jesum Filium Mariae, et Verbum Dei Patris. Athanasius in epist. ad Epict. cir. fin.: « De solo, inquit, Mariae Filio scriptum est, Verbum caro factum est. Ex quibus ostenditur, ad reliquos Sanctos Verbum factum esse, prophetandi gratia, ex Maria autem ipsum Verbum, carne assumpta, hominem prodiisse. » Et infra: « Non quod Filium a Verbo segregemus, sed quia eumdem hunc esse agnoscimus, per quem omnia facta sunt, et per quem nos liberati sumus. »

Gregorius Nazianzenus epist. I. ad Chelidon.: « Si quis, inquit, Virginem Mariam nequaquam Dei genitricem esse credit, is etiam a Deitate sit separatus. Si quis duos introducit filios, unum quidem ex Deo Patre, secundum autem ex matre, et non unum et eumdem, adoptione filiali, quae promissa est iis qui recte credunt, exciderit. Si quis non adorat crucifixum, anathema sit, ac Dei annumeretur interfectoribus. »

Basibus lib. IV, in Eunom. exponens illud: « Dominus creavit me: Capiendum igitur, inquit, verbum Genuit de Deo Filio: creavit vero de eo qui formam servi accepit. In omnibus autem istis non duos dicimus, Deum seorsum, et hominem seorsum (Unus enim erat) cogitatione ac mente cujuslibet naturam reputantes.

Damascenus lib. III, de Fid. c. 9. «Ipsius, inquit, Verbi hypostasis utriusque naturae hypostasis existens, nullam insubsistentem esse permittit etc. »

Jam ex Latinis. S. Cyprianus lib. II. cont. Jud. cap. 8.: « Quod, inquit, cum a principio Filius Dei fuisset, generari haberet denuo secundum carnem etc. » Et cap. 10. quod homo et Deus Christus ex utroque genere concretus, ut Mediator esse inter nos, et Patrem posset etc.

Hilarius lib. II. de Trinit. « Unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit, quia omnia continet, et intra quem omnia sunt, humani partus lege profertur etc. »

Ambrosius lib. de Incarn. Dom. Sacram., cap. 5: Cum Deus, inquit, semper esset aeternus, Incarnationis Sacramenta suscepit, non divisus, sed unus, quia utrumque unus,

et unus in utroque, hoc est, vel divinitate, vel corpore: non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, etc. »

Hieronymus in cap. 14. Matth.: « Quod, inquit, ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque saturavit hominum millia, sed ad eum qui audita morte Joannis secessit in solitudinem, non quod personam Domini separemus, sed quod opera ejus inter Deum et hominem divisa sint. » Et in epist. de virginit. custod. ad Eustoch.: « Dei Filius, inquit, pro nostra salute, hominis factus est filius; decem mensibus in utero ut nascatur exspectat, et ille pugillo Mundum includens, praesepis continetur angustiis. »

Augustinus Enchir. cap. 35: «Proinde, inquit, Christus Jesus Dei Filius est et Deus et homo: Deus quia Dei verbum; homo autem quia in unitatem personae accessit Verbo anima rationalis et caro. » Et c. 36: « Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Similia habet lib. XIII, Trinit. cap. 17, epist. 3. ad Volus. 102. ad Evod.; et 120. cap. 4. ad Honorat., et alibi.

Denique B. Leo nihil frequentius repetit in omnibus suis Sermonibus et epistolis, sed praecipue epist. 97. ad Leonem Augustum cap. 1. ubi sic ait: « Anathematizetur ergo Nestorius qui B. Virginem Mariam, non Dei, sed hominis tantummodo credidit genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis. »

Chapter 55 of 91