Caput X. Ex unione hypostatica non fluxisse communicationem idiomatum realem respectu naturarum
Igitur non communicari realiter attributa, sive idiomata unius naturae alteri naturae ex vi hypostaticae unionis, primo docent sacra Concilia. Nam in Concilio Chalcedonensi act. V, sic legimus: « Salva utriusque naturae proprietate, et in unam concurrente personam, etc.» Quod idem habetur in Concilio VI, act. 4 et 17, in Concilio Martini Papae can. 9, et in epist. 10 S. Leonis ad Flavian. Praeterea in Concilio VI, act. 17, et in Concilio Martini Papae can. 10, 11, 12 et sequentibus, definitur contra Monothelitas, in Christo non solum duas esse naturas cum suis proprietatibus, sed etiam duas existere voluntates et operationes inconfusas. Denique epist. Agathonis Papae, quae recitatur in Concilio VI, act. 4, et a toto Concilio appro-.batur, habemus, in Christo omnia esse duplicia, id est, naturas, proprietates, voluntates, operationes, sola excepta subsistentia, quae est una; et ibidem additur, duas inconfusas naturas colligi ex naturalibus earum-
dem naturarum proprietatibus. Ex quo sequitur, etiam proprietates manere inconfusas et distinctas.
Ex his colligimus, multis modis erroneam esse adversariorum sententiam. Nam primo, si communicantur vere et realiter propria unius naturae alteri naturae, et contra; ergo non manent distinctae et inconfusae proprietates: quomodo enim manent distinctae, si humana natura habet divinas, et divina natura habet humanas proprietates? Item, si communicantur; ergo non sunt amplius proprietates, sed communitates: quomodo enim est proprium, quod est factum commune? Item, proprietates harum naturarum, ut plurimum sunt incompossibiles, ut est, esse creatum et increatum, finitum et infinitum, ubique et non ubique; ergo si divina natura recipit humanas proprietates, cogitur amittere suas: et si humana recipit divinas, cogitur amittere suas; quomodo ergo salvis proprietatibus facta est Incarnatio?
Merito itaque S. Augustinus serm.191. de temp., qui est 3. de Trin. ita loquitur: « Illorum quoque execramur similiter blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur, a tempore acceptae carnis, omnia quse erant Divinitatis in hominem demigrasse: et rursum quse humanitatis erant, in Deum esse transfusa, ut, quod nulla unquam hseresis ausa est dicere, videatur hac confusione utraque exinanita esse substantia, et Deitatis scilicet et humanitatis, et omisso proprio statu in aliud esse mutata. »
Ad haec respondere conantur adversarii: et primum Brentius lib. de majest. Ghrist. hom. dicit: Concilium Chalcedonense tantum loqui de proprietatibus essentialibus, quse non possunt tolli sine abolitione essentise; non autem loqui de accidentalibus, quales sunt esse in loco, esse corruptibile, etc.
At haic solutio aliquid dicit ad tertiam consequentiam: ad primam et secundam nihil. Praeterea nec tertiae satisfacit. Nam esse finitse potentiee, et majestatis, et virtutis, sunt proprietates inseparabiles a creatura: contrariae enim arguunt infinitam essentiam; ergo tribuere humanitati, quae creatura est et finita, infinitam potentiam, et infinitam majestatem, ita ut non solum sit in toto Mundo, sed etiam possit actu replere infinitos Mundos, ut potest Deitas, est plane tollere ab humanitate essentiales ejus proprietates. Hoc autem ipsi dicunt: nam Christi humanitatem volunt esse vere omnipotentem, et ubique, eo modo quo est Deus, qui quidem non solum est in toto Mundo, sed etiam posset actu replere infinitos Mundos.
Praeterea ex hoc ulterius sequitur, duo esse in mundo omnipotentia, immensa, et infinita, nimirum, Deitatem et humanitatem Christi: hoc autem est contra Symbolum Athanasii, et contra omnes Scripturas. Nec possunt respondere: unam esse omnipotentiam, infinitatem, et immensitatem duarum illarum naturarum, sicut una est trium divinarum personarum. Nam omnipotentia, et infinitas atque immensitasDei nihil est aliud, quam ejus essentia; ergo non potest esse eadem immensitas et omnipotentia Deitatis et humanitatis Christi, nisi sit eadem essentia utriusque naturae, sicut est eadem essentia trium personarum. Atque ita semper eo reditur, ut confundantur naturae in Christo.
Auctores Concordiae in repetitione articulorum controversorum art. 8., et Kemnitius lib. de duab. nat cap. 21, 22 et 23, docent, proprietates humanitatis non communicapi reipsa Divinitati, et proinde naturam divinam manere illaesam. Deinde addunt, divinas proprietates communicari reipsa Immunitati, sed Deo non tolli, nec misceri proprietates, qui divinae proprietates nunquam fiunt naturales et essentiales proprietates humanitatis, sed illi tantum communicantur per gratiam: sicut ex conjunctione animae et corporis non fiunt proprietates corporis eae quae erant animae, sed tantum communicantur corpori, quia anima in illa habitans, omnia in illo et per illud operatur.
Addit Kemnitius similitudinem ferri candentis, qua etiam, ut supra diximus, usus est Orig. lib, 2. de prine, cap. 6. et Basii. Orat, de Nat. Dom. Qua similitudine existimat Kemnitius apertissime declarari, quomodo ista communicatio fiat, salvis utriusque naturae proprietatibus.
At neque haec solutio sufficiens est. Primo, quia si proprietates humanae non tribuuntur divinitati: sequitur non esse mutuam communicationem idiomatum, quod est contra omnes Veteres, et praecipue contra Damascenum lib. III. cap. 4. Quid, quod hac ratione coguntur discedere a suo Luthero, qui aperte docuit, Divinitati tribuenda, quae dicuntur de passione Domini?
Secundo, non est verum, omnia omnino Deum operari per carnem. Nam actiones saltem immanentes, ut intelligere et velle
divinum non erant, nec sunt per carnem. Item excitatio carnis Christi a mortuis non fuit per carnem, sed per Spiritum Dei, ad Rom. VIII.
Tertio, non omnia Dei attributa consistunt in operatione externa, ut planum est de Simplicitate, Infinitate, Sapientia, Potentia, Bonitate; ergo etiamsi Deus omnia opera exteriora per carnem operaretur, non propterea communicasset illi sua attributa. Praeterea, etiamsi omnia omnino Deitas per humanitatem ageret, et attributa omnia in actione consisterent; adhuc non posset dici humani- ' tas omnipotens, omnisapiens, omnijusta etc. Nec enim epitheta causae principalis conveniunt instrumento; alioqui cum quis docte et sapienter scriberet, calamus doctus et sapiens diceretur.
Denique ipsa similitudo animae et corporis est contra ipsos. Nam anima non communicat corpori suas veras proprietates, neque corpus animae: non enim corpus intelligit, discurrit, deliberat, quee sunt propria animae: neque e contrario anima currit, sedet, esurit, sitit, quae sunt propria corporis. Et praeterea anima tota est in capite, et tamen eadem tota est in pede, ubi non est caput, et contra.
Similitudo quoque ferri candentis nihil Kemnitium juvat; imo imperitum plane ostendit. Ait enim Kemnitius: ignem communicare ferro suam ipsius vim urendi et lucendi, non per informationem, sed per unionem, qua ferrum penetratur ab omni parte ab igne: et addit, ferrum adhuc retinere suas proprietates, id est, naturalem duritiem, nigrorem, frigus, licet non appareant. At profecto qui hsec dicit, caret sensu. Nam remotis miraculis et praestigiis, calor, et frigus, durities, et mollities, candor, et nigror, si non apparent et sentiuntur, nori sunt. At quis unquam vidit in ferro candente nigrorem? quis sensit frigus? quis duritiem diceret esse in ea re, quae flectitur instar oerse.
At, inquitKemnitius: si removeatur ignis, apparebunt nigredo, frigus, durities; ergo etiam antea erant. Respondeo: remoto igne a ferro, paulatim recedere calorem et candorem ferri, quae non solum ab igne in ferro producebantur, sed etiam conservabantur. Itaque cum iterum existit in ferro frigus et nigredo, non apparet quod latebat, sed redit quod abierat.
Praeterea, quale paradoxum est, quod ignis penetret totum ferrum non per calorem productum, sed per seipsum, et quod ferrum luceat et urat, non per calorem acceptum ab igne, sed per illum ipsum qui est in igne? Nam hoc modo substantia ignis sine ullo miraculo penetrabit aliam substantiam, quod non faciunt nisi divina virtute corpora gloriosa, ut S. Th. docet IY. sent. d. -44. q. II. art. 2. Et praeterea, quantumvis intime penetretur ferrum ab igne, certe nunquam erit verum dicere, ferrum urit, aut lucet, nisi ipsum ferrum sit affectum qualitatibus sibi inhaerentibus caloris et lucis: sed dicere oportebit, ignis qui est in ferro urit ac lucet. Adde, quod in ferro candenti non cernitur ea communicatio idiomatum, quae cernitur in Incarnatione: non enim dicimus, ferrum esse ignem, et ignem esse ferrum, quemadmodum dicimus, Deum esse hominem, et hominem esse Deum.
Neque obstat, quod Patres hac similitudine utantur: illi enim non volunt ostendere hac similitudine communicationem idiomatum, nec totum Incarnationis mysterium, sed unam ejus conditionem, quomodo vide-, licet per Incarnationem non laedatur Divinitas, et multum perficiatur humanitas: ut enim ignis in ferro non nigrescit, nec frigescit, nec consumitur rubigine, ita etc. Atque haec de attributis in genere.
Chapter 59 of 91