Caput XII. Refellitur Ubiquitas corporis Christi, quia repugnat Symbolo Apostolico
Deinde pugnat Ubiquitas eum articulis Symboli, de Christi Conceptione, Nativitate, Morte, Sepultura, Descensu ad interos, Resurrectione, Ascensione, et Descensu ad ju-. dictum.
Ac primum cum Conceptione: nam Fides habet, in solius Marise utero fuisse carnem Christi: at secundum Ubiquistas, mox a Conceptione fuit illa caro in uteris omnium mulierum, imo et virorum et proinde illa laus communis est omnibus: Beatus venter qui te portavit, Lucae XI. Item Fides docet, Christi corpus post nonum mensem prodiisse ex utero in lucem, et sic vere esse natum: aO secundum Ubiquistas, ante nonum mensem, imo primo die Conceptionis fuit extra uterum, et post decimum mensem adhuc erat in utero, imo inde nunquam exiit.
Dicent: exiisse quia localiter erat in utero, et non extra uterum; et postea fuit localiter extra uterufn, et non in utero. At contra; quia istud esse localiter nihil videtur esse aliud, quam apparentia quaedam, sicut cum Deus qui est ubique, in certo loco apparet. Nam si vera ab ipsa Conceptione Christi caro fuit praesens omni loco, non potuit vere aliquo prof iscisci, sed tantum extendi, ut supra diximus, ubi antea non videbatur; Nativitas igitur non fuit vera, sed appaiens, ut Manichaei dicebant.
Item Fides requirit, ut in morte, Christi corpus et anima separata fuerint, et corpus quidem in sepulchro jacuerit, anima ad infernum descenderit: at secundum Ubiquistas, in sepulchro etiam erat anima cum corpore, et in inferno erat caro cum anima.
Et ne multum laboremus in probando; Auctores Concordiae in repetitione articuli noni dicunt, se credere, quod post sepulturam Christi tota persona Deus et homo descenderit ad inferos: at certe si homo ad
inferos descendit, non sola anima descendit.
Item Fides tradit, Christi corpus post tres dies a morte rediisse ad vitam, et exiisse de monumento clauso, et intrasse ad discipulos januis clausis, quae notantur ab Evangelistis tanquam miracula:at secundum Ubiquistas, nunquam exiit Christus de sepulchro, nec intravit ad discipulos, sed manifestavit solum se extra sepulchrum, quamvis ibi manserit invisibiliter: nec mirum ullo modo fuit, quod scribit Joannes de ingressu Christi ad discipulos januis clausis, quandoquidem non vere intravit januis clausis, sed tantum fecit se visibilem in loco, ubi erat invisibiliter; et tamen Brentius urget haec miracula contra Zwinglianos in lib. deMajest. homin. Christ.; et eadem afferuntur in hb. Concord. pag. 718.
Denique Fides habet, Christum ascendisse in coelum, et inde venturum ad judicium: at secundum Ubiquistas, nec ascendit, nec descendit.
Respondent ad hoc de ascensione, in articulo Symboli de Ascensione in coelum: nomen coeli accipi figurate, non proprie, et solum significare gloriam, regnum et majestastatem Dei, non autem certum aliquem locum. Et probat Illyricus in lib. de Ascens. Christi. Primo, ex verbis Petri Actor. III. Quem oportet ccelum suscipere: nam si sermo esset de loco, dictum esset: Quem oportet coelo recipi.
Secundo, probat ex ipso Symbolo: nam quid sit Ascendit in coelum, explicatur per verba sequentia Sedet ad dexteram Patris: hsec autem sunt metaphorica verba; nec enim Pater habet proprie dexteram, aut sinistram; igitur etiam ascensio in coelum metaphorice accipi debet.
Tertio, si Christus vere ascendisset in coelum hoc corporeum, debuisset permittere, imo imperare discipulis, ut viderent, quomodo ipse ascenderet usque ad summum coelum, et ascendendo perumperet stellas et globos illos coelestes, ut id testari possent toti Mundo, quod tamen non est factura. Et addit, more suo umbras verberans, et tamen triumpharis: «Profecto ista est plane invicta demonstratio contra istorum localitatem Christi in coelo inclusi. »
Brentius autem in lib.deduab. nat. Christ., et ascens., idem probat. Primo, quia Chris-
lus dicitur supra omnes coelos ascendisse. Ephes. IV. Ascendit super omnes co?/os.Hebr. IV. Penetravit coelos; non ergo, inquit Brentius. haesit in aliquo. Hebr. VII. Excelsior coelis factus; non est ergo Christus in coelo ut in loco.
Secundo, quia si esset in coelo corporeo, deberet esse in polo antarctico, nam debet esse in loco quieto, alioqui valde male se haberet in illa perpetua agitatione: soli autem poli sunt immobiles; ergo debet esse in altero polorum, et in puncto consistere: potus autem antarcticus esf superior secundum Aristotelem, et arcticus est inferior; igitur in antarctico polo Christus locandus est. Et confirmat: quia si in coelo corporeo esset, quo se reciperet, quando coelum destruetur? Ita nimirum filios tenebrarum juvat ludere, et jocari de mysteriis Christi.
Tertio, probat in alio lib. deMajest.Christ., quia Christus ascendit in coelum illud, ex quo descendit. Jo. III* Nemo ascendit in coelum., nisi qui descendit de coelo etc. at non descendit de coelo corporeo; igitur nec ascendit in coelum corporeum: sed sicut metaphorice dicitur descendisse, quando exinanivit semetipsum: ita metaphorice dicitur ascendisse, quando Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
At Catholici credunt, Christum in verum coelum corporeum ascendisse, sive maneat intra 'ipsum cadum, ut videtur sentire S. Augustinus epist. 57. ad Dard. ubi dicit in fine epist., Christum esse ubique ut Deum, et in aliqua parte coeli propter veri corporis modum: sive maneat supra et extra omnes coelos, ita ut pedibus tangat convexum summi coeli, ut vult B. Thomas ih 3. part. quae. LVII. art. 4. Ista enim non sunt certa, nec necessario cognoscenda; imo etiam monet Augustinus de Fid., et Symb. cap. 6. curiosissimum esse et supervacaneum id quaerere.
Illud est certum, Christi corpus nunc esse visibile et palpabile, et tantum spatium occupare, quanta est moles corporis, et esse in coelo isto corporeo, sive sit intus, ut aliquis dicitur esse in domo, sive supra, ut aliquis dicitur esse in tecto. Et probatur primo, quia Christus ad illud coelum ascendit, ubi est sedes Dei: illud autem coelum corporeum
est, ut patet ex Psal. CX1I1. Coelum coeli Domino, terram autem eleclit filiis hominum. Ubi cum opponatur coelum terrae, et terra proprie accipiatur ista corporea quam calcamus; certe et coelum proprie accipi debet Isa. LXVI: Coelum mihi sedes, terra autem scabellum pedum meorum. ItemMatth. V: Non jurare per coelum, quia thronus Dei est, neque pe" terram, quia scabellum est pedum ejus. Et cap. VI: Pater noster qui es in coelis. Et infra: Fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra. Vides ubicumque coelum dicitur sedes Dei, semper opponi terrae, quam nos habitamus. Quae antithesis apertissime docet, coelum istud corporeum quod supra nos cernimus, sedem esse Dei, ac proinde ad hoc coelum Christum ascendisse.
Secundo, idem probatur ex historia ascensionis, quae ita describitur in Scripturis ut non possit ullo modo per tropos everti, nisi quis plane impudens esse velit. Act. I. Videntibus illis, inquit Lucas, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Huc usque non est locus tropis: nam Apostoli viderunt eum euntem usque ad nubes, qua; autem videntur corporea sunt, nisi forte praestigiatorem faciant Christum. Quod autem terminus ac finis illius veri motus non esset nubes, patet Luc. XXIV: Et factum est, inquit, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Christum autem vere eo pervenisse, quo ibat, testatur Marcus cap. XVI: Et Dominus quidem, inquit, Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Itaque narrant Evangelista? inithim, progressum, et finem ascensionis. Initium autem fuit verum ac proprium, non metaphoricum, non phantasticum; igitur et progressus et finis vera ac propria fuerunt; vere igitur ac proprie Christus ascendit in coelum.
Tertio, id probatur ex descensu de coelo ad judicium: nam ad judicium de eo coelo descendet, ad quod ascendit, ut habetur Act I. Sic veniet, quemadmodum vidistis eum. euntem in coelum, Matth. XXIV. Tunc apparebit signum Filii hominibus in coelo, I. Thessal. IV Ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet ole coelo. Et II. ThessaU I. In revelatione Domini Jesu ole coelo. At certum est, Dominum non descensurum de coelo metaphorice, ita ut descendere de coelo, sit relinquere Gloriam, Regnum, et Majestatem, quin potius tum maxime apparebit in majestate et potestate magna; igitur coelum unde descendet, non est Regnum et Majestas, sed locus quidam; ergo ad locum etiam quemdam ascendit.
Quarto probatur ex loco Sanctorum. Nam ibi est homo Christus, ubi sunt, et erunt sancti homines. Jo. NIV: In domo Patris mei mansiones multae sunt, si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum, et si abieeo, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum eajo, et vos sitis: at Sancti non erunt ubique, sed in certo loco, et si in certo loco, certe in nobilissimo, id est, in coelo; ergo et Christus homo in eo loco est, et erit.
Denique haec est sententia omnium Sanctorum et praecipue Augustini epist. 57. ad Dard. ubi eum monet, ut recolat Symbolum, et simpliciter credat, Christum, hominem post resurrectionem veram vere ascendisse in coelum, atque ibi in certo loco nunc esse. Et lib. de Fid. et Symb. cap. G. scribit, licet Ethnici mirentur, quomodo corpus Christi in coelo esse possit; tamen vere ita credendum esse: quod idem docet in lib. de agon. Christ. cap. 25. Nec rationes in contrarium aliquid probant.
Ad primam Illyrici dico: sententiam Petri omnino esse ambiguam tam Graece, quam Latine, sed quocumque modo exponatur, non sequi quod ipse vult. Nam si legamus: Quem oportet coelum suscipere, ut sensus sit: Oportet ut coelum suscipiat Christum, ut locus locatum; tunc sententia est pro nobis. Si vero sensus sit: Oportet ut Christus suscipiat coelum; tunc etiam non erit contra nos. Nam ut Christus suscipiat coelum, non est necesse ut Christus sit ditfusus per totum coelum, sed satis est, ut sit in aliqua parte coeli, sicut dicitur Rex suscipere regnum, vel palatium regale, vel thronum regium, quando incipit esse in regno, vel palatio, vel throno, etiam si non sit praesens re ipsa toti regno, vel throno, vel palatio.
Prima tamen explicatio est magis conveniens textui; nam dicitur: Quem oportet coelum suscipere usque ad tempora restitutionis omnium: ubi non indicatur acceptio possessionis regni, quae in momento fit, sed mansio in loco, quselongo tempore durat, et hoc
modo exponit OEcumenius. Est etiam conformior aliis locis, quse dicunt, Christum assumptum, vel elevatum in coelum, Marci ult. et Act. I., etprofectum in coelum, I. Petri III.
Ad secundam rationem: nego idem esse, ascendere in coelum et sedere ad dexteram Dei; nam in Symbolo non debet aliquid repetitum sit brevissimum compendium. Quid autem sit sedere ad dexteram Dei, dicemus postea.
Ad tertiam dico: non fuisse opus, ut Apostoli viderent Christum penetrantem omnes coelos; nam si non habemus eorum testimonium de hac re, habemus testimonium Angelorum, qui Act. I., aperte indicarunt, Jesum assumptum in coelum, et eadem forma descensurum ad judicium; imo convenientius fuit, ut non viderent finem ascensionis illius; tum ne putarent esse illusionem, quandoquidem naturaliter non potest eo pertingere visus humanus; tum ut Fides etiam in ipsis locum haberet: sicut etiam non viderunt Christum incarnari, nasci, resurgere, imo nec mori, excepto Joanne; et tamen futuri erant praedicatores, et testes primi et praecipui omnium mysteriorum Fidei Christianae.
Ad primam Brentii dico: inde probari sententiam S. Thomae, videlicet, quod Christi corpus supra sit convexum ultimum coeli, non autem quod nusquam sit persona conspicua Quamquam nec sententia S. Thomae plane convincitur ex illis locis; responderi enim potest, ascendisse Christum super omnes coelos, et excelsiorem coelis factum, et penetrasse omnes coelos, quia est in parte suprema ultimi coeli, atque ita habet sub pedibus summum coelum pro maxima parte. Imo locus Hebr. IV, favet sententiae Augustini; nam Paulus Heb. IV, alludit ad Pontificem Aqronicum, qui penetrabat singulis annis usque ad interiora velaminis, et ipsa Sancta Sanctorum, sed non ultra illa progrediebatur. Ita ergo et Dominus ut coelestis Pontifex penetravit usque ad intimum recessum summi coeli, sed non ultra progressus est, nec extra ipsum coelum mansit.
Ad secundam dico: illa esse verba otiosa Brentii, ne dicam blasphema, cum in jocum convertat mysteria divina. Sed ne et ipsi joci noceant, respondemus: Christi corpus non redigi ad angustias poli antarctici, sed esse in qua parte voluerit, nec periculum esse agitationis, cum ccelum empyreum quietum ponatur ab omnibus: nec illud sit periturum, licet inferiores coeli sint aliquo modo immutandi. Sed haec omnia superant modum intelligentiae hujus vitae. Sat est cum Augustino lib. ult. Civit. Dei cap. ult., scire, in coelo habitura corpora gloriosa statum et motum prout voluerint, sed omnino decentem.
Ad tertiam dico: Christum ascendisse in ccelum, ex quo descendit. Porro autem ex vero coelo descendisse, licet metaphoricus fuerit ipse descensus; nec tamen inde sequi, etiam ascensum debere exponi metaphorice, si descensus fui metaphoricus: nam descensus fuit Verbi increati spiritualis et immensi, ascensus fuit carnis corporeae creatae, et finitae.
Chapter 61 of 91