Caput V. Explicatur hceresis Nestorii
Altera hic tractanda est controversia cum Nestorianis, quse est tertia pars propositae disputationis. Sciendum igitur est, Cerinthum olim separasse Jesum a Christo, et Jesum purum hominem esse' voluisse ex Maria et Joseph natum: Christum autem esse Filium Dei, qui tandem tempore Baptismi in forma columbae in Jesum descenderit, ut refert Irenaeus lib. I, cap. 23. Hanc haeresim postea iterum excitarunt Pelagiani quidam, qui, ut scribit Cassianus lib. I et VI. de Incarnatione, docuerunt, purum hominem de Maria esse natum, et eumdem suis meritis anno 30, factum esse Christum, et post passionem suis etiam meritis factum esse Deum, et posse eodem modo alios homines suis viribus bene vivere, et adbeatitudinem pervenire sicut Christus pervenit.
Paulo post, eamdem haeresim docere carpit Nestorius Patriarcha Constantinopolitanus, et cum eo Anastasius ejus Presbyter, necnon Theodorus Mopsuestenus Episcopus, et alii quidam. Docuerunt enim, B. Virginem purum hominem peperisse, et qui non solum naturam, sed etiam personam humanam haberet, et proinde Beatam Mariam non
esse Dei genitricem, sed Christi genitricem: et nativitatem, passionem, resurrectionem, Ascensionem Christi soli homini tribuendam.
Addebant autem, Filium Dei unitum esse postea filio hominis multis modis, non quidem substantialiter communicando hypostasim, sed accidentaliter. Primo, secundum habitationem, quia Verbum habitavit in homine Christo ut in suo templo, juxta illud Jo. II. Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Et propterea, dicebant Isaiae cap. VII. caute scriptum esse: Vocabitur nomen ejus Emmannel, id est, non vocabitur Deus, sed nobiscum Deus, id est, in nobis habitans, juxta illud Jo. I. Et habitavit in nobis. Secundo, per unionem voluntatis et dilectionis, quia filius ille hominis conjunctissimus eratsemper cum Dei voluntate. Addebat Theodorus similitudinem, quae refertur in V Synodo can. 12. « Ut enim vir, et mulier duae personae sunt, et tamen dicuntur una caro in Scripturis propter copulam conjugalem: ita etiam Filius Dei, et Filius hominis duae personae sunt, et tamen dici possunt unus Christus propter conjunctionem spiritualem. » Tertio, secundum operationem, quia Christus homo erat instrumentum, quo utebatur Verbum in operibus illis admirandis, quae a Christo facta sunt. Quarto, secundum participationem, quiaVerbum illi homini impertivit nomen et dignitatem suam, ut nimirum Deus et Dei Filius vocaretur, et ab omnibus creaturis adoraretur, non propter se, sed propter eum a quo assumptus fuerat: eo modo, quo imagines Sanctorum nominibus eorum interdum appellantur, et propter eos etiam honorantur etadorantur.
Hanc fuisse Nestorii haeresim, intelligi potest ex illa expositione Fidei, quam ipse edidit, et habetur nunc in ultimo tomo operum Cyrilli. Item ex historia Evagrii lib. I, cap. 2 et sequentibus, in quorum 7, refert Evagrius, Nestorium misere interiisse, lingua ei a vermibus penitus ante corrosa. Item ex Breviario Liberati cap. 4. Denique ex Theodoreto lib. IV de haeret, fab. prope finem, et in reprehensione 12,anathematismorum S. Cyrilli. Theodoretus enim initio scripsit pro Nestorio contra S. Cyrillum, et propterea anathematizantur scripta ejus in V Synodo cap. 12, tamen postea resipuit, et reconci¬
iratus fuit Ecclesiae in Concilio Chalcedonensi act. VIII, et ideo posuit Nestorium inter haereticos lib. IV, de haeret, fabulis.
Huic hseresi non obscure favent, saltem in modo loquendi, Lutherus et Calvinus. Ille enim in Cone, de Nat. Dom.: « Imperiti quidam, inquit, Christum hominem omnipotentem faciunt. » Idem tamen Lutherus saepe contrarium docuit, ut mihi sane magis Eutychianista, quam Nestorianus fuisse videatur. Quod etiam vidit, et notavit Beza; nam ad finem libri adversus Jacobi Andreae theses recitat hanc Lutheri sententiam, atque addit: Germaniae et totius Mundi peccata fecisse, ut in ea confessione Lutherus non perseverarit.
Calvinus autem lib. I. Instit. cap. 13. § 9. de Christo disputans ut est persona quaedam divina, sic ait: « Mediatoris personam nondum attingo. » Et § 23: « Respondeo, inquit, Dei esse Filium, quia Sermo est a Patre ante secula genitus: nondum enim de Mediatoris persona nobis sermo est. » Et § 24: (( Nam ex quo manifestatus est in carne Christus, Filius Dei vocatur, non tantum quatenus ante secula genitus ex Patre fuit aeternus Sermo, sed quia Mediatoris suscepit personam, et munus.» Ubi perpetuo distinguere videtur Calvinus in Christo duas personas, unam Filii Dei, alteram Mediatoris. Nec videtur excusari posse, quasi nomine personae Mediatoris, non substantiam, sed qualitatem intelligat, quo modo dicere solemus, alienam suscepisse personam judicis, aut advocati. Nam ibidem § 6. « Personam, inquit, voca subsistentiam. » Et in toto illo capite, personae nomine utitur ad designandam substantiam incommunicabilem. Itaque saltem a vitiosa aequivocatione excusari non potest. Clarissime autem huic haeresi favent Brentius in lib. de Majest. hom. Christ., ubi saepissime repetit, Filium Dei esse in Filio Mariae; et Smidelinusin thesibus, ut supra notavimus.
Chapter 54 of 91