Caput IV. Solvuntur argumenta, quee fiebant olim adversus ea, quae superiore capite demonstrata sunt
Superest solvere argumenta adversariorum. Ac primum occurrit auctoritas Patrum et Conciliorum. Nam in ipso Chalcedonensi Concilio act. I, post epistolam Cyrilli ad Joannem Antiochenum, Eustachius Episcopus Beritensis asseruit, S. Cyrillum scripsisse, non oportere intelligere in mysterio Incarnationis duas naturas, sed unam naturam Dei Verbi incarnatam. Et in Concilio Lateranensi sub Martino I, dicitur anathema non confitentibus naturam Verbi incarnatam. Idem ex Athanasio, et Cyrillo admittit Damascenus lib. III, de Fid. cap. 6 et 7. Gregorius etiam Nazianzenus in epist. ad Chelidon. dicit, carnem deificatam, quod idem videtur esse ac si diceret, divinitatem incarnatam.
Respondeo: naturam Verbi esse incarnatam dici posse, si intelligatur sano modo, ut explicat Concilium V, et Damascenus loco notato, nimirum, quod sit incarnata non per conversionem in carnem sed per unionem cum carne in una hypostasi Verbi. Quamquam verba, quee citantur in Concilio Chalcedonensi ab Eustachio tanquam si essent Cyrilli, verisimile est non esse Cyrilli, sed
apposita tunc fuisse in operibus ejus ab haereticis: Catholici enim in ipso Concilio multum reclamabant verbis illis auditis, dicentes, ea Dioscori ha?retici potius, quam Cyrilli videri. Porro, quod Gregorius Nazianzenus epistol. I, ad Chelidon, dicit, carnem deificatam per Incarnationem, sensum illum habet, factam esse carnem Dei per unionem cum Verbo, non factam esse Deum per conversionem in divinitatem.
Argumentum secundum. Si duae sint naturae in Christo, duo Christi erunt secundum haeresim Nestorii, et proinde non Trinitas erit Deus, sed Quaternitas: nam si Pater et Filius dicuntur unus Deus propter unam essentiam; cur propter duas essentias non erunt Christi duo?
Respondeo: nomina concreta nunquam multiplicantur nisi multiplicentur supposita, et si substantiva sint, requirunt etiam formae multiplicationem, alioqui non possunt efferri nisi in singulari: nam qui habet duas artes, non dicitur duo artifices, sed unus artifex, et habens plures vestes, non dicitur plures vestiti, sed unus. Quoniam ergo in Christo unum tantum est suppositum, non possunt dici plures Christi vel Domini, vel Filii, sed unus. E contrario Pater et Filius dicuntur unus Deus propter unitatem formae: nam cum duo requirantur ad multiplicationem substantivorum, si alterum desit, efficitur unitas, quae est privatio divisionis: ratio autem horum omnium est, potissima consuetudo loqu entium.
Porro Christi nomen non naturam, sed personam significat; etpropterea, utNnzianzenus monet in epist. ad Chelidon., sicut in Trinitate dicimus alium et alium propter numerum personarum, non tamen aliud et aliud propter naturae unitatem: ita in Christo post Incarnationem dicimus aliud et aliud propter numerum naturarum, non tamen alium et alium propter personae unitatem. Neque sequitur, in Deo esse Quaternitatem post Incarnationem; quia Trinitas quae est in Deo, est personarum non naturarum: Incarnatio autem non auxit numerum personarum. Et praeterea per Incarnationem nihil accessit Deo, qui perfectissimus est, et nec augeri, nec minui potest, sed accessit multum boni humanae naturae, ut recte docet Athanasius in epist. ad Epictet., hoc ipsum argumentum solvens.
Argumentum tertium. Jo. I. non dicitur, Verbum carnem accepit, sed Verbum ca.ro factum est, quemadmodum dicitur Jo. II; Aqua vinum facta est in nuptiis: sed aqua facta est vinum per conversionem unius in alterum, ita ut postea non fuerint duse naturae, sed una; igitur eodem modo Verbum factum est caro per conversionem Verbi in carnem, et licet ante unionem duse naturae essent Verbi, et carnis, tamen post unionem una natura est.
Respondet ad hoc argumentum accurate Theodoretus in Dialogo qui dicitur Immutabilis, ac profert Scripturas, quse testantur, Verbum non modo factum esse carnem, sed etiam a Verbo assumptam esse carnem. Nam in epist. ad Philip, capit. II. sic legimus: Cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Et Heb. II. Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahce apprehendit Et Joan. I. postquam dixerat Evangelista Verbum caro factum est, ne putaremus id factum esse per conversionem, statim subdit: Et habitavit in nobis, id est, Verbum factum est caro, quia nostra carne assumpta, in ea habitare coepit.
Itaque Verbum caro factum est non ita debet intelligi ut illud, aqua facta est vinum, vel panis factus est caro, sed sicut dicitur: Aaron a Deo factus est Pontifex, David factus est Rex. Non enim intelligimus mutatum esse Aaronem in Pontificem, vel David em in Regem, sed coepisse eos esse quod non erant, non amisso eo quod erant: sicut dicitur Galat. III. Christus pro nobis factus est maledictum. Quem locum adducunt etiam in explicationem hujus sententiae Athanasius in epist. ad Epict., Nazianzenus in epist. pri. ad Chelidon. Chrysostomus in hunc locum Jo., etAmbrosius in lib. delncarn. Dom. Sacram, cap. 6.
Argumentum quartum. Si divinitas passa et mortua non sit; sequetur veram haeresim esse Nestorii, qui solum hominem passum et mortuum dicebat. Respondeo: consentionem non esse bonam; nam actiones et passiones personarum sunt, non naturam. Itaque Christus Deus passus et mortuus est, sed secundum formam servi, non secundum formam Dei: nam Paulus dicit, ipsum Dominum gloriae crucifixum fuisse, I. Corinth. II, sed secundum quam naturam id passus fuerit, explicat Petrus, cum ait: Christo igi¬
tur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini (A).
Argumentum quintum. Indignum divinitate esse videtur, ut in veram carnem conversa esse dicatur; ut in utero foeminae conclusa manserit; ut in cruce mortua pependerit etc. ergo non vere sed simulatorie Verbum caro factum est etc. Respondeo: verisimum esse antecedens, et inde recte colligi, nec vere, nec simulatorie in carnem conversam esse Divinitatem. At non esse indignum Deo, ut secundum formam humanam assumptam in utero Virginis clausus manserit, et in cruce mortuus pependerit; et idcirco nec sequi, ut Verbum non vere, sed simulatorie caro factum dici debeat.
Chapter 53 of 91