Skip to the text

Caput VII. Solvuntur argumenta adversariorum

Superest argumenta solvere Nestorianorum, quae ut plurimum sophistica sunt. Argumentum primum, Joan. II, Dominus ait: Solvite templum hoc, cum loqueretur de sua humanitate; ergo Deus Christus, et homo Christus duae personae sunt. Nam non dixit, sohite me: et praeterea non potest esse idem templum, et qui in templo habitat. Hoc argumentum facit Theodoretus in reprehensione secundi anathematismi Cyrilli, et postea saepe repetit.

Respondeo: hoc argumento recte probari, duas esse in Christo naturas, non autem duas personas. Nam etiam animus noster dicitur habitare in corpore, ut in suo tabernaculo, quia diversa est natura animi a natura corporis: et tamen una persona est, quse ex animo et corpore constat. Job. IV, dicuntur homines inhabitare domos luteas: et II. Corinth V, Apostolus dicit: Si terrestris domus hujus nostrae habitationis etc. Ibidem: Quisu - mus in hoc tabernaculo ingemiscimus gravati Et II. Petri I..* Velox est depositio tabernaculi mei. Itaque recte Chrysostomus hom. 10. in Jo. ex illo Et habitavit in nobis colligit, duas esse naturas in Christo: non recte autem Theodoretus colligit duas personas.

Argumentum secundum. Apostolus de Christo dicit Philipp. II. In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; non igitur Christus Deus homo fuit, sed hominibus similis propter indumentum humanitatis. Quemadmodum Rex indutus rusticis vestibus non esset rusticus, sed rusticorum similis.

Quare Theodoretus, (qui, ut supra diximus, aliquando Nestorii partes secutus est) in Commentario hujus loci scribit, Paulum voluisse dicere, Verbum non esse factum hominem, sed induisse hominem.

RespOndeo cum Ambrosio, Chrysostomo Theophylacto, et QEcumenio in hunc locum: Christum non fuisse hominem, sed similem hominibus in ea significatione qua hic accipitur homo; nam cum Paulus dicit, Christum factum esse in similitudinem hominum, et habitu inventum ut hominem; Hominis vocem accipit, ut significat ordinarie purum hominem, conceptum ex semine viri, natum in peccato, peccatis obnoxium. Talis enim Christus videbatur, sed non erat: qua significatione utitur idem Paulus cum ait ad Gal. I. se Evangelium non didicisse ab homine, sed a Christo. Ubi sine dubio per hominem purum hominem intelligit: alioqui non diceret, sed a Christo, quasi Christus non esset homo, cum idem Paulus dixisset: Unus est Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. I. Timoth. II..

Porro Chrysostomus indicat etiam aliam explicationem, quam sequuntur Haymo et S. Thom. ut illud ln similitudinem hominum significet similitudinem in specie humana, et sensus sit Christum factum esse verum ho¬

minem, proinde similem cceteris in specie. Cui explicationi satis convenit id, quod praecedit: Formam servi accipiens; est enim forma servi natura humana, ut supra ostendimus. Vox autem Habitus hoc loco non significat vestem, sed externam figuram, ut Chrysostomus, Theophylactus, et OEcumenius exponunt. Non enim Graece est svSuga. sed ayjtgv. itaque sensus est: Christus figura corporis exteriore videbatur unus de turba hominum cum tamen esset singularis quidam, et divinus homo, vel pgura exteriore ostendebat se verum esse hominem.

Quia tamen Augustinus libr. LXXXIII. quaest. 73. Cyrillus lib. XI. in Jo. cap. 14. Haymo et Thomas in hunc locum, habitum intelligunt indumentum. Responderi potest ad argumentum: humanitatem vocari indumentum Verbi, non quia Verbum non sit vere et substantialiter homo, sed propter similitudinem, quae est inter vestes et humanitatem. Nam ut per vestes homines cognoscuntur sic per humanitatem Deus agnitus est: et quemadmodum cum vestes induimus, aptantur vestes ad figuram corporis, et proinde vestes mutantur, non homo; sic etiam, cum Verbum caro factum est, humanitas mutata est, Verbo immutabili permanente. Igitur propter has et alias ejusmodi similitudines dici potest humanitas indumentum Verbi, licet alioqui Verbum vere et substantialiter homo factum sit.

Argumentum tertium, Hebr. VII. Filius Dei Christus dicitur esse sine matre, et sine genealogia; ergo alius est Filius Mariae, qui matrem et genealogiam habet, et alius Filius Dei, qui utroque caret.

Respondet recte Cassianus lib. VII de Incarn., posse argumentum in adversarios retorqueri. Nam ibidem ab Apostolo, de quo dictum est sine matre, sine genealogia, de eodem dicitur sine patre; ergo si iste locus intelligitur de Filio Dei, sequitur, Filium Dei non habere Patrem, quod est contra Nestorium, qui distinguit Filium Dei Patris a Filio Virginis Matris. Dicit deinde Cassianus: Apostolum duas Christi nativitates explicare voluisse; unam sine matre, nimirum divinam; alteram sine patre, nimirum humanam.

Argumentum quartum. Nomen Deus absolute positum, non significat Deum homini unitam, sed Deum tantum: at Maria non peperit Deum tantum, sed Deum homini unitum; ergo non debet dicit Maria genitrix. Hoc argumentum Nestorii fuisse, scribit Theodoretus lib. IV. de haeret, fab., in haeresi Nestorii.

Respondeo: Nomen Dei absolute positum, non significare quidem Deum homini unitum, sed neque excludere id a sua significatione; proinde malam esse consequentiam argumenti. Quod autem nomen Dei absolute secundum Scripturas tribui possit ei, qui de Virgine natus est, probatur ex eo, quod tribuitur ei qui mortuus est; cum ejusdem sit nasci et mori. Actor. XX: Attendite vobis, inquit Paulus, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Et I. Jo. III. In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit.

Argumentum quintum. Filius Mariae dixit: Deus meus, ut quid dereliquisti me? Matth. XXVII. Et Pater, salvifica me ex hac hora. Jo. XII. Et Angelo eguit consolatore, Lue. XXII: at ista Filio Dei non conveniunt; non igitur idem erat Filius Dei et Filius Mariae.

Respondet Cyrillus in defensione quarti anathematismi contra Theodoretum: ista omnia convenire Filio Dei secundum formam humanam, sicut contraria ei conveniunt secundum formam Dei; est enim verus Deus et verus homo.

Argumentum sextum. Nemo potest anteriorem se gignere: Deus anterior est Maria, non igitur Maria Deum gignere potuit: quare non est appellanda Dei genitrix.

Hoc argumentum copiose refellit Cassianus lib. XII. de Incarnat, sed breviter respondeo: non posse ullum gignere aliquem se antiquiorem secundum id quo est antiquior. Itaque Maria peperit Deum Christum, non secundum Divinitatem quaerat anterior, sed secundum humanitatem qua erat posterior. Nec est mirum, si exempla non habeamus, quia mysterium hoc singulare est.

Argumentum septimum. Filius debet esse homousios parentibus: sed Christus Deus non est homousios Mariae, cum ipse sit Deus aeternus et omnipotens, quae Mariae ullo modo conveniunt.

Hoc etiam argumentum fuse refellit Cas¬

sianus, sed summa est, Filium debere esse homousion parentibus secundum eam naturam, quam ab eis accepit, sive quatenus eorum filius est. Christus autem Deus non accepit a Maria naturam divinam, sed humanam, nec est ejus filius, nisi quatenus homo; et propterea satis est, si matri homousios quatenus homo est, quemadmodum Patri est homousios quatenus Deus est.

Argumentum octavum. Christus vocatur homo Deifera B. Basilioin Ps. LIX. Respondeo: Basilium non dicere, Christum esse hominem Deiferum, ut Theodoretus falso citat in reprehensione quinti anathematismi, sed carnem Christi esse a-apa ©so^opv, id est, carnem Dei gestatricem: est autem non parvum discrimen inter hominem et carnem; nam homo personam significat, ut etiam Deus: caro autem non personam, sed naturam, vel potius partem naturae humanae significat. Quare homo Deifer non recte dicitur de Christo, in quo sunt duae personae, homo et Deus: at caro Deifera dicitur recte, quia duae sunt naturae, caro et Deitas, et una est quasi domicilium ac sedes alterius. Adde, quod S. Ignatius in singulis fere epistolis seipse Gsocpopv inscribit. At quis credat, sanctum illum virum Christi vocabulum sibi assumere voluisse.

Quod si alicubi apud Patres (quod tamen ego invenire non potui) Christus dicatur homo Deifer, pie explicandum est, ut videlicet sensus sit, Christum ratione humanitatis templum ac sedem esse Divinitatis. Quemadmodum sanctus Augustinus cum in Enchir. cap. 36. et in lib. de praedest. Sanet, c. 15. et alibi non raro dicit, Dei Filium assumpsisse hominem, intelligit nomine hominis humanitatem.

Chapter 56 of 91