Caput XV. Solvitur argumentum haereticorum
Sed jam solvenda sunt argumenta adversariorum, quae partim a Scripturis, partim a testimoniis Patrum, et Scholasticorum depromuntur.
Primum argumentum et praecipuum sumunt ex dextera Dei: nam Christus ut homo exaltatus est ad dexteram Dei Patris Matth. XXVI. Act. II. Ephes. I. Coloss. III. I Pet. III. Heb. I et alibi; at dextera Dei est ubique, non enim est dextera corporalis, quae certo in loco statui possit; igitur Christus ut homo non est in certo aliquo loco, sed ubique.
Respondeo, et dico tria. Primo, si esse in dextera Dei accipiatur crasso modo, ut accipit Lutherus in lib., quod verba Domini Hoc est corpus meum adhuc firma stent, ubi probat Christi carnem esse ubique, quia est in dextera Dei, et non in minimo digito, aut ungue illius dexterae: dico, consequentiam nullam esse. Nam etiam dicuntur esse animae justorum in manu Dei; et sine dubio non sunt in extremo digito, aut ungue illius manus, sed in tota manu. Et pari ratione manus Dei est ubique, et tamen non propterea animae justorum sunt ubique: cujus ratio est, quia manus Domini non est ubique per extensionem, quasi partem habeat hic, et partem ibi, sed tota est hic, et tota ibi.
Secundo dico: per dexteram Dei a multis intelligi beatitudinem aeternam, non autem majestatem, aut potentiam divinam. Ita explicat Hieronymus in cap. I. ad Ephes. et Augustinus lib, de Fid. et Svmb. cap. 7. et lib. de agon. Christ. cap. 26. qui non solum Christum vult sedere a dextrisDei, sed etiam omnes electos sessuros a dextris Dei, juxta illud Ephes. II. Consedere nos fecit in caelestibus in Christo. Et Matth. XXV. dicuntur oves futurae a dextris.
Et potest confirmari haec sententia ex eo, quod apud antiquos sedere a dextris cral minus honorificum, quam sedere a sinistris, ut observat et probat multis testimoniis Antonius Nebrissensis in explicatione quinquaginta locorum Scripturae. Unde etiam in sigillis plumbeis Pontificum, et in multis antiquis picturis Petrus ponitur a sinistris, cum tamen constet, Petro semper delatum primum locum fuisse.
Si igitur Christus ut minor et inferior a dextris sedet; non ergo illa sessio debet referri ad majestatem divinam, in qua Filius Patri est aequalis, sed ad humanam gloriam et beatitudinem, quae convenit Christo ut minor est Patre: et secundum hanc expositionem argumentum hmreticorum nihil va-
let. Nam esse hoc modo a dextris Dei, non requirit ubiquitatem, sed solam beatitudinem, quam habere potest etiam qui in minimo angulo Mundi tantum heeret.
Tertio dico: probabilius esse, per dexteram Dei, ad quam Christus sedet, intelligi debere gloriam, potentiam, et majestatem divinam, ita ut sensus sit illius articuli, Christus sedet a dextris Patris, id est pari potentia, et honore regnat, judicat, et gubernat omnia cum ipso Patre; ita ut dextera sumatur simpliciter pro latere, id est, pro loco cequali, non superiore, vel inferiore: nam in Psal. CIX. sicut dicitur Filius a dextris Filii:
• Dominus a dextris tuis confregit in die irce suce Reges{ 1). Ex quo patet, dexteram significare aequalitatem.
Praeterea ita exponunt fere omnes Patres. Athanasius Serm. 2. cont. Arian. Basibus lib. de Spir. S. cap. G. Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 14. Cyrillus Alexandrinus lib. XII, thes. cap. 7. Damascenus lib. IV, cap. 2. Leo Serm. 1 et 2. de Ascens. Denique Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, OEcumenius in cap. 1. ad Heb. et 1. ad Ephes. Ambrosius lib. II de Fid. cap. 4. et in cap. 1. ad Ephes et alii.
Deinde idem indicant ipse Scripturae. Nam Matth. XXII. Christus attulit locum Psalm. CIX. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis ad probandam divinitatem suam, et cum Patre veram aequalitatem. Et hoc ipsum testimonii m Psalmi a Paulo affertur ad probandam Christi divinitatem, cum ait Ilebr. I. Sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior Angelis effectus, quanto differentius 'prce illis nomen hcereditavit: cui enim Angelorum dixit aliquando, sede a dextris meis.
Nec. etiam convincit contra hanc sententiam illud quod affert Augustinus ex cap. II ad Ephes. Consedere nos fecit ^tc. Non enim sensus est, omnes nos esse sessuros ad dexteram Dei in propriis personis, sed in Christo, ut Paulus dicit: quia enim ejusdem speciei, et naturae sumus cum illo homine, qui est in dextera Dei, omnes dicimur per illum sedisse in dextera Dei; alioqui enim tota Scriptura tribuit Christo soli sedere ad dexteram Patris.
Et secundum hanc expositionem argumentum haereticorum aliquid videtur valere. Nam
ista sessio ad dexteram Patris, quae significat potentiam et majestatem, data est humanitati Christi, utpatetAct.il: Dextera igitur Dei exaltatus etc. Ephes. I.: Constituens ad dexteram suam. Non enim convenit Deitati exaltari, et constitui ad dexteram. Ruffinus etiam explicat. Symb. dicit id datum humanitati, ut eveheretur ad dexteram Dei, et B. Leo Serm. 1 et 2. de Ascens. Ghr. dicit, ipsam humanitatem evectam esse ad thronum Patris, et ad consortium gloriae ipsius. Theoderetus quoque in Psnl. CIX et in I cap. ad Hebr dicit, illud Sede a dextris meis dictum esse humanitati: nam Verbum non egebat Patris jussione ad sedendum.
Quae cum ita sint, videtur jam negari non posse, quin ipsa humanitas sit praedita majestate divina, et proinde sit etiam ubique. Respondeo: datam esse humanitati istam sessionem, sed datam nqn ipsi in se, sed in supposito; non enim factum est, ut humanitas in seipsa sedeat ad dexteram Dei, sed ut sit humanitas illius personae, quae sedet ad dexteram Dei: sicut non factum est per Incarnationem, ut humanitas sit Deus, sed ut sit humanitas Dei; et proinde in concreto dici possit, iste homo est Deus, et sedet ad ad dexteram Patris, et apposita est similitudo de purpura Regis. Cum enim Rex induit purpuram, et sedet in solio suo, evehit purpuram ad illud solium, non sic, ut purpura dicatur sedere aut regnare, sed ut dicatur vestis sedentis aut regnantis, et etiam ut dicatur purpuratus Rex sedere aut regnare. Tametsi autem hoc factum sit in ipsa Incarnatione, tamen dicitur Christus sedisse a dextris Dei post ascensionem, quia tunc primum pcrfec te innotuit gloria, et majestas hujus hominis, ut dicitur Philipp. II.
Quod autem res ita se habeat, facile probari potest. Siquidem per dexteram secundum hanc explicationem intelligitur aequalitas honoris, et potestatis: humanitas autem nec est, nec esse potest aequalis Deo. Nam cum Dominus Jo. XIV. dicit Pater major me est, sine dubio intelligit ratione humanitatis: et I. Cor. X V. Apostolus scribit, etiam post diem judicii fore Filium subjectum ei, Qui subjecit ei omnia; quae etiam subjectio non potest, ut supra docuimus, recte intelligi, nisi ratione humanitatis.
Denique si humanitas est creatura, nonne
contradictionem involvit, ut sit, vel esse dicatur aequalis Creatori? Sed respondent: humanitatem Christi non esse aequalem omnino Deo, et tamen sedere a dextris ejus: nam habet quidem ipsam potentiam et majestatem Dei, quod est sedere ad dexteram Dei, et tamen quia id non habet a seipsa, sicut habet Deus, sed habet a Deo; propterea non potest omnibus modis aequari Deo.
At hoc non difficulter refellitur. Nam habere ab alio, non facit inaequalitatem: nam Filius Dei habet a Patre omnia, et tamen est illi vere et proprie aequalis. Respondent: Filium habere naturaliter, humanitatem habere per gratiam. Contra. Nam habere per gratiam, non est habere illam ipsam majestatem, sed quamdam ejus participationem, quae non sufficit ad constituendam sessionem, de qua loquimur.
Denique, vel est humanitas vere aequalis Deo, vel non est: si est; ergo falsum est illud Pater major me est, et illud Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia: si non est; igitur non sedet Christi humanitas a dextris Dei hoc tertio modo, sed solum secundo modo; ex quo non colligitur ubiquitas, ut paulo ante demonstravimus.
caput xvi.
Solvuntur aliae objectiones ex Verbo Dei petitce
Secundum argumentum sumunt ex duobus locis. Nam in epist. ad Philip, cap. II. legimus, Christum esse in gloria Dei Patris. Quid sit autem gloria Dei Patris describitur Isai XL. ubi dicitur de Deo: Quis aquas pugillo mensus est et ccelos palmo ponderavit? II. Paralip. II: Ccelum, et caeli caelorum eum capere nequeunt. Et Hierem. XXIII: Ccelum et terram ego impleo (i). Igitur Jesus Christus terram pugillo continet, et coelum palmo metitur, et ccelum ac terram implet, id autem est esse ubique.
Respondeo ut supra: datam esse gloriam Dei Patris humanitati Christi, non in ipsa,
sed in supposito, id est, per gratiam unionis accepisse Christi humanitatem, ut esset natura Filii Dei; et proinde illum hominem Christum esse in gloria Patris, et terram pugillo continere, et coelum ac terram implere.
Tertium argumentum Matth. XI. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et Matth. ult.: Data est mihi omnis potestas in ccelo, et in terra. Quo loco omnis potestas notat omnipotentiam in coelo, et in terra omnipreesentiam; proinde Christus vere praesens omnia gubernat.
Addunt Rrentius et Kemnitius illud Psal. VIII: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Et illud Jo. XIII: Omnia dedit ei Pater in manus (3)*. inde vero acute concludunt; ergo Christus ut homo, pedibus et manibus omnia contingit. Ac ne forte respondeatur: omnipotentiam et omnipreesentiam ut res infinitas non posse communicari creaturee finitae; addunt secundo, Christo datam esse potestatem in terra dimittendi peccata, Matth. IX, quae tamen est infinita potestas: nam quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?
Respondeo: priora duo loca posse intelligi dupliciter; primo, de potentia 'divina quam accepit Filius Dei a Patre per aeternam generationem; et tunc non sunt haec loca ad propositum. Secundo, de potentia divina quam accepit natura humana per unionem hypostaticam, et tunc eadem est responsio, quae- ad superiora argumenta. Tertio, potest locus posterior intelligi de potentia collata Christi humanitati in omnes creaturas, quae tamen nec est absolute omnipotentia, nec requirit omnipreesentiam. Nam solum illis verbis significatur, omnibus creaturis Christi humanitatem preeesse, et jus habere in omnes; ex quo non sequitur, quod possit quidquid Deus potest, vel quod sit ubique: cur enim non possit jus habere in rem absentem? nonne apud homines id ordinarie cernimus, ut Rex in universum suum regnum jus habeat; et tamen non occupet praesentia sua, nisi exiguum angulum domus, vel cubiculi unius?
Ad primam confirmationem respondeo: miram esse istorum perversitatem, et impudentiam, qui tropos inveniunt, ubi minime oportet, et ubi oportet nolunt admittere: quid enim notius et usitatius, quam permanus intelligere potestatem? Quid enim aliud significat illud Psal. XGIV. In manu ejus sunt omnes fines terree? Et illud Jo. X. Et non rapiet eas quisquam de manu mea { I)? Quid item notius, et usitatius, quam describere per subjectionem sub pedibus attributionem dominii? Adde, quod verba Psal. VIII, etiam si intelligantur praecipue de Christo; tamen possunt intelligi etiam de prima creatione hominis, quae describitur in Genesi, et tamen constat, non tetigisse Adamum pedibus totum Mundum, licet de ipso dictum sit Omnia subjecisti sub pedibus ejus; nisi forte ad fabulas Judaicas convertamur. Scribit enim R. Salomon in cap. IV Deuter., Adamum tantae proceritatis fuisse, ut capite coelum attingeret.
Ad alteram confirmationem respondeo: si ea concluderet aliquid, posse inde colligi, etiam caeteros homines esse ubique. Nam Jo. XX, Christus dedit potestatem discipulis remittendi peccata; ac proinde, si qui potest remittere peccata quovis modo, is potest esse ubique, certe Apostoli eorumque successores ubique esse potuissent. Dico igitur: remittere peccata propria auctoritate esse infinitae virtutis; remittere autem ut instrumentum alterius non requirere infinitam virtutem, ut notum est. Jam ergo Christus ut Deus remittebat peccata propria auctoritate; idem vero ut homo remittebat ut instrumentum divinitatis.
Quartum argumentum XVIII: Obi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et Matth. XXVIII: Ego vobiscum sum usque ad consummationem secuti. Respondeo: haec dici de Christo, quatenus adest suis per gratiam et auxilium, ad quod non requiritur praesentia corporalis, ut patet. Nam hoc modo, quo Christus adest congregatis in nomine suo, certe non adest congregatis in nomine alienorum Deorum: quare ex his locis non modo non colligitur; eum esse ubique, sed colligitur, non esse ubique.
Quintum argumentum Jo. V. Filius quos vult vivificat. Item: Neque Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Ex his enim habemus, Christo collata esse tria divina idiomata, nimirum, potestatem judicandi, virtutem vivificandi;
et majestatem summo honore dignam. Eadem autem ratio est de omnibus ahis idiomatibus; ergo omnia alia sunt ei tributa; ac proinde omnipotentia, et omnipreesentia. Et ne respondeatur: hsec data esse Filio ut Deus est; additur ibidem: Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est, Et confirmat Brentius ex Cyrillo lib. de Incarn. cap. 7 et 28. ubi dicit, Verbum communicasse carni suae majestatis operationes: et similia habet Leo epist. 83. ad Monach. Paleest.
Respondeo: tribus modis eum locum posse intelligi. Primo, ut omnia qum hic dicuntur data Christo a Patre, intelligantur data ipsi Verbo per aeternam generationem. Sic enim intelligit Chrysostomus in hunc locum, qui illud Quia Filius hominis est dicit debere conjungi cum sequentibus, non cum praecedentibus, ita ut non sic legamus: Dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est; sed sic:• Quia Filius hominis est, nolite mirari hoc, id est, nolite mirari, si ego cum sim Filius hominis, tamen dixerim me habere potestatem vivificandi, et judicandi, et debere honorari ut Patrem, nam non sum Filius hominis tantum, sed etiam Filius Dei.
Secundo, potest intelligi ea ratione, ut illa omnia significentur data humanitati, non in se, sed in supposito, idque per gratiam unionis, ut supra diximus de sessione a dextris: ita videntur accepisse Augustinus et Cyrillus. Ex quorum explicatione non sequitur, Christi humanitatem habere in se formaliter divina attributa, sed solum esse naturam ejus suppositi quod illa attributa habet. •
Tertio, potest intelligi. in eo sensu, ut agatur de potestate judicandi, non quomodocumque, sed exterius et sensibiliter: quse quidem potestas data Christo est, quia Filius hominis est. Nam quia judex hominum in exteriori judicio debet videri a judicandis; ideo non Deus Pater, qui est invisibilis, judicabit, sed judicium dabit Filio, qui propter carnem assumptam factus est visibilis.
Ad confirmationem dico: Leonem, etGyrillum in illis locis explicare communicationem idiomatum eo modo, quo nos supra exposuimus, ita ut sit realis respectu suppositi, verbalis autem respectu naturarum.
Nam ibidem docent Leo et Cyrillus., hanc
Chapter 64 of 91