Skip to the text

Caput XIII. Refellitur Ubiquitas, quia repugnat prcesentice corporis Domini in Eucharistia

Tertio pugnat Ubiquitas cum ipso Sacramento Eucharistiae, pro quo stabiliendo est excogitata. Nam si caro Christi est ubique, certe non egemus Eucharistia, et frustra imus ad templa, frustra recitamus verba Coenae, frustra paramur ad illam Goenam, cum domi habeamus in pane et vino, et aliis omnibus cibis corpus Christi.

Lutherus in lib. quod verba Christi: Hoc est corpus meum adhuc firma stent, objicit sibi hoc argumentum his verbis: « Si corpus Christi est in omnibus locis, agedum devorabo, et helluabor ipsum in omnibus hospitiis, et in omnibus scutellis, poculis, cantharis. » Respondet autem sic: « Audi tu porce, canis fanatice, aut quisquis fueris insulse asine, etiamsi corpus Christi sit in omnibus locis, non tamen tu statim ipsum vel devorabis, vel helluaberis. » Et infra: « Ablego te in liaram tuam porcorum, vel in tuum sterquilinium. » Summa responsionis est: licet sit ubique, non tamen posse ubique capi. Exponit exemplum de radiis Solis, qui nos undique attingunt; et tamen si quis velit illos includere in cistam, etsecum ferre, non poterit.

At haec solutio nihil valet. Nam si corpus Christi vere est ubique; non potest separari ab ulla re, et proinde est impossibile, ut habeam panem in mensa, vel in manu, vel in ore, vel in stomacho, et non habeam ibidem corpus Christi. Nec similitudo radiorum valet, quia radii non modo non sunt ubique, sed nec penetrare possunt corpora non transparentia.

Joannes Brentius in lib. de duab. nat., et Ascens. Christ. respondet paulo aliter, vel potius explicat sententianv-Lutheri. Dicit enim, corpus Christi ubique esse personatiter, sed in Coenaesse etiam definitive, id est, ex definitione et decreto Dei per consecrationem, qui modus essendi addit solum efficaciam: nam in Eucharistia sumitur efficaciter, ct nusquam alibi.

Hcec solutio aperte includit Calvinismum: nam Brentius cogitur dicere, nihil sumi in Coena, quod non habeatur extra ccenam, nisi efficaciam corporis Christi; et proinde in Coena non sumi revera corpus Christi, sed solum quamdam energiam ejus. Et licet Brentius id non diceret; tamen sequitur evidenter ex Ubiquitate. Nam sicut, quia Deus est ubique, non potest moveri, nec per se, nec per accidens; et ideo nemo comedens panem, dici potest vere comedere Deum, licet in pane sit Deus: nam panem vere comedo, quia panis vere transit de manu ad os, de ore ad stomachum; atDeUs non transit, quia simul est in manu, in ore, in stomacho, et ubique: ita etiam, si Christi corpus est ubique, non potest vere cum pane comedi, quia non potest vere transire cum pane de manu ad os, de ore ad stomachum, quia non potest moveri, cum sit ubique; ergo solum in Coena Christi corpus fit prresens et manducatur per energiam, et non per realem sumptionem.

Vides, quomodo Lutherani et Breqtiani, dum Calvinistas oppugnant, illis favent, et tamen Brentius in suo Testamento execratur Sacramentarios, nec patitur ullum locum eis in Ecclesia dari.

Chapter 62 of 91