Caput VIII. Explicatur, in quo proprie consistat unio hypostatica duarum naturarum
Sequitur nunc quarta pars nostrae disputationis, in qua explicanda est definitio Incarnationis, ut videamus, quid sit proprie uniri hypostatice.
Brentius et Smidelinus supra citati volunt, uniri hypostatice divinam et humanam naturam in Christo nihil esse aliud, quam communicari attributa, seu proprietates omnes divinitatis humanitati Christi: communicari autem dicunt non per se, sed per accidens; explicat enim Concordia nuper edita in repetitione copiosa art. 8. id fieri non per dona creata et infusa, nec ita ut illa divina attributa fiant proprietates naturales humanitatis, sed quia Divinitas inhabitat tanquam in suo proprio corpore in Christi humanitate, et in ea lucet omni sua majestate, potentia, sapientia, justitia etc. et in illa et per illam omnia operatur. Itaque talem volunt esse unionem, qualis est inter agentem principalem et instrumentum. Unde etiam tam Brentius, quam Smidelinus solum per energiam differre volunt Christum ab aliis hominibus, quia Deus per Christum omnia, per alios quaedam operatur. Haec sententia falsissima est, et aperte Nestoriana, vel pejor, quam Nestoriana.
Vera autem sententia est, uniri hypostatice Deum et hominem nihil esse aliud, quam naturam humanam non habere propriam subsistentiam, sed assumptam esse a Verbo aeterno ad ipsam Verbi subsistentiam. Quod ut intelligatur facilius, observandum est, tribus modis posse aliqua plura uniri.
Primo essentialiter, cum videlicet ex pluribus sit una essentia: quomodo uniuntur materia et forma, genus et differentia. Et hoc modo non est facta unio Incarnationis, ut patet: tum quia una esset in Christo natura, et illa nec esset divina, nec humana, sed tertia qugedam; tum etiam quia unio essentialis nunquam fit, nisi ex imperfectis naturis, vel si ex perfectis, per corruptionem, aut conversionem aliquam: in Christo autem sunt naturae perfectae et integrae.
Secundo modo accidentaliter, ut cum accidentia subjecto adjunguntur, vel cum substantia substantiae copulatur, sed ex copula non exurgit nisi forma accidentalis, ut cum ex lapidibus vel lignis fit domus; et hoc etiam modo non est facta unio hypostatica, quia Deus, ut notum est, nec potest esse accidens, nec accidentium subjectum.
Tertio modo substantialiter, ut cum substantia, quae alioqui per se existeret, trahitur ad esse alterius suppositi, et ab illo pendet tanquam pars ipsius, et hoc modo facta est Incarnatio. Et licet nullum sit exemplum
omnino simile; tamen aliqua dantur a Doctoribus, quae utcumque rem explicant.
Unum est de anima et corpore, quo utitur Justinus in lib. de rec. Fid. confess., Athanasius in Symb., et Augustinus epist. 3. ad Voius. Nam anima rationalis extra corpus per se subsistit, et corpus etiam antequam animetur per se subsistit, et tamen quando uniuntur, una tantum est utriusque subsistentia. Sed exemplum hoc valde deficit; tum quia anima et corpus sunt naturae imperfectae; tum etiam quia faciunt unam naturam; tum etiam quia neutrum trahit alterum ad suam subsistentiam, sed utrumque pendet a tertia subsistentia, quae est totius compositi. In hoc autem mysterio, Verbum in se perfecte subsistens trahit ad se humanam naturam.
Secundum est de ferro ignito, quo utuntur Basilius in Orat, in S. Nativit. et Damascenus lib. III, cap. 11. et Origenes lib. II de princip. c. 6. quia ferrum candens est quid unum, et tamen habet proprietates ferri et ignis etc. Haec similitudo maxime placet Brentio, Kemnitio, et aliis adversariis, et tamen maxime omnium deficit. Nam in ferro candenti sustentatur calor a ferro, non contra: et tamen ipsi volunt, calorem referre Deum, et ferrum hominem. Item calor non est substantia, sed accidens. Item non fit communicatio idiomatum: non enim calor dicitur ferrum, nec ferrum calor. Denique, non trahitur calor ad subsistentiam ferri, neque contra.
Tertium est de homine, in quo sint duae formae accidentales, ut ars Medicinae et Jurisprudentiae. Unum enim suppositum est, et tamen suscipit varias appellationes, et varia opera facit, et communicantur idiomata. Nam ille idem et Medicus et Jurisperitus dicitur, et vere potest dici, Medicus agit causas, et Jurisperitus curat morbos etc.
Utitur hac similitudine Augustinus epist. 99. ubi dicit, istam propositionem: Deus est mortuus, esse illi similem: Philosophis est mortuus: ut enim Philosophia non est capax mortis; et tamen Philosophus dicitur mortuus, quando ille homo periit, qui erat Philosophus: sic etiam licet Divinitas non possit mori; vere tamen Deus mortuus dicitur, quia ille homo mortuus est, qui erat etiam Deus. Eamdem similitudinem prae caeteris probat Joannes Scotus in III, dist. 4. quaest. 1. quae tamen similitudo deficit, quia istae sunt formse accidentales, et proinde non trahuntur ad subsistentiam hominis, quod est in hac re praecipue considerandum.
Quartum est B. Thomae, et B. Bonaventurse in III,.dist. 1. qusest. 4. ubi comparant hoc mysterium arbori, cui inseritur ramus alterius speciei. Existat exemplo pirus, cui malus inseratur: illa certe pirus substantia est prima, atque adeo verum suppositum, nec pendet ab illo ramo mali insito, et post insitionem sustentat ramum illum, qui alioqui per se existeret; et vocatur jam pirus et malus; et facit pira et mala; et potest pirus vocari malus, et contra: et si ramus ille forte siccetur, et deinde reviviscat; non propterea arbor piii mutatur, sed omnis mutatio in illo ramo existit.
Ita prorsus Verbum divinum instar magnae arboris suscepit ramusculum humante naturae suo trunco a coelesti agricola mirabiliter insertum; inde fuit Verbum Deus et homo, et opera divina et humana faciebat: nec Verbum ab humanitate, sed humanitas a Verbo pendebat. Et cum paulo post per passionem et mortem humanitas illa quodammodo exaruisset, ac deinde per resurrectionem refloruisset, nulla mutatio in Verbo facta est, sed omnis mutatio humanitatis fuit.
Hsec tamen similitudo deficit in duobus. Nam et ille ramus non est perfecta arbor, sed pars arboris, non enim habet radices, truncum, et alia. Et antequam insereretur per se existebat: natura vero humana, quam ramo inserto comparavimus, et perfecta natura est, et nunquam habuit propriam subsistentiam: quod si divina virtute aliquis ramus simul produceretur et inseretur, non deficeret similitudo nisi in uno.
Quoniam igitur omnes similitudines aliquo modo a veritate deficiunt, ideo S. Bernardus Serm. 3. in vig. Nat., «t Damascenus lib. III, cap. 5. comparant mysterium Incarnationis mysterio Trinitatis, ut ex unare singulari illustrent aliam aeque singularem. Ut enim singulare est, quod sint in Deo tres perfectae hypostases cum una sola et simplicissima natura; ita singulare est, quod sint in Christo tres naturae, Deitas, Anima, et Caro cum una simplicissima hypostasi. Tres autem naturas in Christo, Deitatem, Animam, et Carnem, ne forte id novum videatur, distinguit, ac numerat etiam Augustinus lib. XIII. Trin. cap. 17.
His igitur ita explicatis, demonstrandum
est, rem ita se habere, hoc est, unionem hypostaticam consistere in communicatione subsistentiae Verbi, non in communicatione attributorum Deitatis. Ac primum ex dictis. Nam ostendimus ex Scripturis, in Christo unam esse personam, duasque naturas: at non potest hoc esse verum, nisi una tantum sit in Christo subsistentia, nam si duae essent, duae essent personae, cum persona sit natura intellectualis per se existens. Quid si in Christo una tantum est subsistentia; ergo aut Verbum communicavit suam humanitati, aut contra humanitas Verbo. Non autem communicavit Verbo subsistentiam suam humanitas, ut omnes confitentur; igitur communicavit Verbum subsistentiam suam humanitati, atque ita facta est unio hypostatica.
Secundo, idem probari potest testimoniis gravissimis eorum Conciliorum, quae etiam ab adversariis recipiuntur. In epist. Cone. 41exand. cum 12. anathemat., quae recepta et probata est in Synodo Ephesina et Chalcedonensi, sic habetur in 2. anathemat.: « Si quis non confitetur carni secundum subsistentiam unitum Dei Patris Verbum, anathema sit. » Et anath. 3.: « Si quis in uno Christo dividit subsistentias post unionem, anathema sit. » Et anathemat. 4.: a Si quis in personis duabus, vel subsistentiis dividit eas voces, quse dicuntur de Christo in Evangelicis et Apostolicis scriptis, anathema sit. »
Adde, quod in Apolog. cont. Orient., in defens. 4. anathemat., Cyrillus adducit pro se hsec verba sancti Julii Romani Pontificis; « Incarnatus est ex Virgine Dei Filius, qui et habitavit in hominibus, non in homine energiam operans, hoc enim in Prophetis est et in Apostolis, perfectus Deus in carne etc. » Vides sententiam disertis verbis contrariam Brentianse. Et in altero apologetico contra Theodoretum, ponit idem Cyrillus haec verba Theodoreti contra 2. anathemat.: «Secundum subsistentiam,unionem omnibus modis ignoramus » Ubi etiam vides apertam haeretici confessionem.
Item in Concilio Chalcedonensi act. V: « Docemus salva, inquiunt Patres, utriusque naturai proprietate, et in unam personam atque subsistentiam concurrente, Filium et unigenitum Deum Verbum. » Quo loco notabis, non misceri proprietates naturarum, et proinde non communicari uni naturae dotes alterius, sed subsistentiam tantum communicari.
Item in V. Synodo act. ult. can 4. sic habes.: « Si quis dicit, secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum honoris aequalitatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem, unitionem factam esse. » Et infra: « Sed non confitentur, unitatem Dei Verbi ad carnem non secundum compositionem, sive secundum subsistentiam, factam esse, anathema sit. » Et infra: « Sancta Dei Ecclesia utriusque impietatem ejiciens, unitionem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. » Quid clarius contra Brentium et sectatores ejus, qui introducunt unitionem factam secundum gratiam, et operationem, et dignitatem? Et can. 5. ejusdem Concilii: « Si quis introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, et unam personam dicit secundum dignitatem,.et honorem, et adorationem, et non confitetur secundum Dei Verbum carni unitum esse et propter hoc unam subsistentiam ejus subsistentiam etc. anathema sit. »
Item in Concilio Lateranensi sub Martino I. consuit, ult. can. 6: « Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem ex duabus et in duabus naturis substantialiter unitis inconfuse, et indivise unum eumdemque esse Dominum et Deum Christum, sit condemnatus. » Et can. 8: «Si quis non confitetur secundum sanctos Patres proprie et vere secundum compositionem, id est, secundum subsistentiam naturarum unitionem, ex quibus unus existit Christus, inconfuse et indivise in eo cognitam, sit condemnatus. »
Item in VI Synodo, act. 4. in epist. Agathonis, quam totum Concilium recepit, sic legitur: « Non per unitionem, qua} secundum subsistentiam facta cognoscitur, uniunt, sed blasphemantes per affectum voluntatis tanquam duas subsistentias id est duos quosdam jungunt, etc. » Idem habetur act. 17. in ipsa definitione Concilii. Ubi vides, disertis verbis tanquam blasphemos damnari eos, qui aliter quam per subsistentiam explicant hypostaticam unionem.
Tertio, probatur argumento Concilii Toletani VI, cap. 1. Solus Filius Dei est incarnatus; ergo unio facta est per communicationem ejus quod est proprium Filii, non ejus quod est commune aliis personis: sed sola subsistentia Filii est propria Filio, attributa autem omnia essentialia communia sunt
omnibus tribus personis; ergo unio hypostatica facta est per communicationem solius subsistentiae. Haec ratio plane convincit, aut esse verum id, quod nos dicimus, aut totam Trinitatem esse incarnatam, si vera est definitio Brentii et Smidelini; nam illa attributa, omnipotentia, omnipraesentia, omnijustitia etc., quorum communicatione volunt factam esse Incarnationem, communia sunt toti Trinitati.
Quarto. Pater aeternus communicavit Filio omnia sua attributa perfectissime, et multo perfectius, quam Brentiani velint eadem illa communicari a Filio Dei filio hominis: et tamen quia subsistentiam- suam propriam Pater non communicat Filio, non sunt uniti hypostatice, sed distincti potius hypostatice Pater et Filius; ergo unio hypostatica non consistit in communicatione attributorum, sed solius subsistentiae.
Haec etiam ratio vel plane convincit, Patrem et Filium esse unam hypostasim, si est vera definitio Brentii et Smidelini: vel fateri debent, velint nolint, hypostaticam unionem non consistere in attributorum communicatione.
Dicent fortasse: cum aliis attributis communicari etiam subsistentiam. At verba ipsorum aliud sonant. Nam Brentius inlib. de Majest. Christ. hom., ubi conatur ostendere, quid proprio sit unio hypostatica, qua distinguitur Christus a puris hominibus, sic ait: « Itaque discrimen Christi et Petri non est simpliciter sumendum ab inhabitatione Filii Dei, sed a communicatione proprietatum ejus: Filius enim Dei et si sua essentia implet Petrum, sicut et -hominem Christum; non tamen communicat Petro omnes suas proprietates, sed tantum nonnullas, vivificat Petrum, conservat in vita, dat Petro potestatem ejiciendi daemones, imo excitandi mortuos' Inter ea autem non facit eum omnipotentem, omniscientem, omnisapientem, omnijustum, et omnipreesentem: Filium vero hominis ornat non aliquibus tantum, sed universis suis donis. » Et infra: a Ostendi, inquit, eum factum esse omnium Dei proprietatum sine ulla exceptione capacem, et nisi eam habeat capacitatem, non esse discrimen inter Christum et alios homines, nec Verbum fieri potuisse carnem. » Similia habent theses Smidelini, et liber Concordia}: ubi non video mentionem fieri subsistentiae, sed solum attributorum essentialium.
Praeterea, quidquid sit de subsistentia,
saltem volunt requiri ita necessario ad rationem hypostaticae unionis communicationem omnium attributorum, ut ubi desit talis communicatio, non sit unio hypostatica, et ubi adsit sit. Nam Brentius asserit, quod si Petrus esset omnipotens, et omniprsesens, esset etiam unitus Deo hypostatice. Hoc autem posito, concludunt necessario rationes factse, quod nimirum sequeretur, totam Trinitatem esse incarnatam, et Patrem ac Filium unam esse hypostasim.
Praeterea sequuntur duo alia absurda, et contra Fidem, quae esse possunt 6 et 7. argumentum.
Primo, corpus Christi in triduo mortis non fuisse unitum hypostatice Verbo: nam corpus mortuum non est capax omnipotentiae, omnisapientiae, omnijustitiae. Secundo, Christum hominem non semper fuisse Deum: nam Christus meruit sibi aliqua dona, ut gloriam corporis, et exaltationem nominis, imo et ascensionem in coelum, et sessionem ad dexteram Dei. Dicitur enim Luc. ult. Oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Et Philip. II: Factus obediens usque ad mortem, etc., propter quod et Deus exaltavit illum. Et Hebr. II: Videmus Jesum propter passionem gloria et honore coronatum.
At si omnium donorum communicatio requiritur ad unionem hypostaticam constituendam; ergo Christus meruit sibi, aliqua saltem ex parte, unionem hypostaticam; ergo fuit antequam uniretur, neque enim mereri potest qui non est; proinde non semper fuit unitus hypostatice, quae est haeresis Pelagiana.
Septimo. Si unio hypostatica requireret communicationem omnium proprietatum, atque attributorum, esset omnino impossibilis talis unio: nam multa sunt Deo propria, quae implicant contradictionem communicari creaturae, quale est esse increatum, et esse actum purum, esse infinitum ens, et similia. Quaedam etiam sunt, quae sive potuerint comunicari, sive non, certum est non esse communicata humanitati Christi, ut carere principio temporis, creare coelum, et terram, et Angelos, et reliqua quae fuerunt ante illam humanitatem. Quaedam etiam sunt, quae licet collata sint humanitati Christi, non tamen ante resurrectionem, ut esse impassibilem, esse immortalem, et ta¬
men ante resurrectionem fuit unio hypostatica. Nec valet quidquam responsio eorum, qui dicunt, Christum tempore exinanitionis debuisse occultare suam majestatem. Nam ista dona non occultavit, sed vere non habuit re ipsa, nisi dicant, Christi corpus semper fuisse immortale et impassibile, quae est alia haeresis apud Evagrium, lib. IV hist. cap. 38. et 39.
Octavo. Fatentur ipsi, haec dona per accidens convenire humanitati Christi, ut patet ex thesi 22 Smidelini: at unio hypostatica non est accidentalis sed substantialis, ut patet ex allegatis Conciliis, et maxime ex Concilio V, cap. 4 et 5. ubi hoc expresse habetur. Item, quia tunc Christus homo esset Filius Dei per gratiam, non per naturam: quod sane repugnat omnium Patrum sententiae. Item, non posset homo vere nominari Deus, nec Deus homo: nam ista unio accidentalis non est per inhaerentiam donorum, ut ipsi dicunt, et recte dicunt, quia loquuntur de donis increatis, quae sunt ipsa essentia Dei: sed est per conjunctionem extrinsecam, qualis est inter agens principale et instrumentum, ut inter navem et nautam: docent enim, unionem Dei et hominis in eo consistere, quod Deus omnia per illum hominem operetur. At ejusmodi unio non satis est ad communicanda nomina et proprietates: nec enim nauta dici potest navis, neque navis nauta; non igitur Christus homo dici potest Deus, neque Christus Deus dici potest homo. Atque hoc idem de proprietatibus dicemus: ut enim nauta non potest appellari expers sensus et rationis, quae sunt proprietates navis; neque navis dici potest sensu et ratione praedita, quae sunt proprietates nautae; sic etiam Christus Deus dici non poterit crucifixus et mortuus, quae proprie conveniunt homini: nec Christus homo dici poterit omnipotens, et cceli terraeque Creator, quae proprie conveniunt Deo.
Denique, si unio hypostatica tantum esset ista communicatio accidentaria donorum, etiam nos essemus hypostatice uniti cum Deo, licet minus arcte: nam quod ille plura dona habeat, nos pauciora non mutat speciem.
Adde, quod nullum habent argumentum alicujus momenti: praecipuum est illud, quod Brentius objicit, et saepissime repetit, quod nisi ita sit, non poterit inveniri distinc-
Luc. XXIV, 26; Philipp. II, 8 et 9; Hebr. II, 9.
tio inter unionem Dei cum Christi Immanitate, et unionem ejusdem Dei cum sancto Petro, et aliis hominibus; cum Deus omnes sustentet, et omnibus sit intimus per essentiam, praesentiam et potentiam: et solum hoc sit discrimen, quod per solum hominem Christum omnia operetur.
At hoc facillime solvitur: nam discrimen in hoc consistit, quod Christi humanitas non habet propriam subsistentiam, sed in Verbo existit, qua similitudine utitur sanctus Athasius in Symbolo cum ait: Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus: at ceeteri homines habent subsistentiam propriam et distinctam re ipsa ab illa, quae est in Verbo Dei; unde aliter sustentat Deus Petrum, aliter Christi carnem: nam Petrum dicitur sustentare, quia conservat illum cum sua essentia et subsistentia, ut cum quis baculum manu tenet; at Christi humanitatem Dei Verbum sustentat, eo modo quo totum sustentat partes intime sibi conjunctas et unitas.
Chapter 57 of 91