Skip to the text

Caput IX

Proponitur qntestio: an ex unione hypostatica sequatur communicatio realis attributorum divinorum, ac praecipue Immensitatis sive Ubiquitatis.

Superest jam tractare, postquam ostendimus, unionem hypostaticam non consistere in illa communicatione omnium attributorum divinorum, an saltem ex illa unione id sequatur, ut attributa omnia, vel aliqua, ac nominatim Omnipreesentia, sit communicata humanitati Christi.

Et quidem Kemnitius, in lib. de duab. nat. cap. 4, 21 et 23, docet, non esse quidem de essentia unionis hypostaticae istam communicationem, in quo a Brentio et Smidelino dissentit: sed tamen consequi ad unionem hypostaticam talem communicationem, et quidem realem', ita ut natura humana vere sit omnipotens et omniprsesens, etc.

Similia habet Wigandus in lib. de coinmunic. idiom., nisi quod quasdam proprietates dicit non communicari nisi verbaliter, ut esse Creatorem coeli et terree, quia tunc Fi¬

lius Dei non erat homo: at reliquas realiter, ac nominatim Ubiquitatem.

Similia etiam docet Nicolaus Selneccerus, tum in Paed., tuminep. ad Theol. Wirtemb. scripta anno 1571, ubi damnat hanc propositionem ut blasphemam: Humana natura in Christo non est omnipotens. Et ibidem docet? realiter communicata esse Christi humanitati ex unione hypostatica infinita dona. Et addit heec verba, quibus videtur omnino confundere proprietates naturarum: «Quod, inquit, ad potentiam attinet, cum Paulo loquimur, si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc non novimus. Cessante enim infirmitate carnis, nihil in eo jam novimus nisi virtutem Divinitatis. » Et infra:

« Ac per hoc quidquid vel fuerat prius, vel est, et manet substantiae duplicis, factum est virtutis unius. »

Denique omnes Lutherani supra citati initio hujus libri hanc realem communicationem defendunt, licet non conveniant in eo, utrum illa sit de essentia unionis hypostaticae, an eam tantum sequatur.

Catholica vero doctrina duo docet. Primo, ex unione hypostatica consecuta esse in Christi humanitatem multa dona creata et infusa: ut gratiam excellentissimam, sapientiam maximam, potentiam singularem, et alia id genus; qua3 tamen non sunt attributa Deitatis, nisi per participationem quamdam, quomodo etiam nos participamus Dei attributa per creatas qualitas, licet minus perfecte, quam Christi humanitas ea participet. Neque in his consistit communicatio idiomatum: nam illa communicatio est mutua; horum autem communicatio donorum non est mutua, nihil enim Deitati accessit.

Secundo, ex unione hypostatica sequitur communicatio idiomatum, quae quidem communicatio non est realis respectu ipsarum naturarum, quasi ipsa Divinitas facta sit passibilis, et humanitas realiter sit facta omnipotens, ut volunt Lutherani, neque est plane verbalis, ut vult Beza in lib. cont. Brent. et Petrus Martyr in Dial. de duab. nat. sed est realis quidem, sed respectu hypostasis utriusque naturae: non autem respectu ipsarum naturarum, ut expresse docent Patres. Ambrosius lib. II de Fid. cap. 4. Augustinus lib. I de Trin. cap. 13. Cyril.# in def^ns. 4. anathemat., et Damascenus lib. III, cap. 4. ubi dicit, idiomata communicari nihil esse aliud, quam proprietates utriusque naturae applicari communi hypostasi, et proinde ipsis naturis in concreto, quia concreta nomina pro supposito accipi possunt, licet formaliter naturas significent.

Itaque recte dicimus, Deus est natus ex Virgine, passus, mortuus, etc., quia Deus accipi potest pro quolibet supposito divino, et proinde pro supposito secundae personae, quod est simul divinum et humanum: quod suppositum vere et realiter est Deus, et vere et realiter est homo; et proinde vere et realiter est natum ex Virgine, passum, mortuum, etc. Pari ratione recte dicimus, Christus homo est omnipotens, aeternus, ubique, etc. quia homo in concreto stat pro supposito humano: in Christo autem suppositum divinum et humanum unum est, et cum sit divinum, consequenter est omnipotens, aeternum, et ubique, etc. Quae omnia facile probari possunt, secl gratia perspicuitatis primo agemus de idiomatibus in genere; secundo in particulari de Ubiquitate.

Chapter 58 of 91