Caput XIV. Refellitur Ubiquitas testimoniis Patrum
Pugnat ultimo Ubiquitas cum omnibusPatribus. S. Ambrosius lib. II de Fid. cap. 4. «Neque enim, inquit, Deus de loco ad locum transit, qui ubique semper est: ut homo, est qui vadit, ipse qui venit, denique et alibi dicit: Surgite eamus. In eo ergo vadit et venit quod est commune nobiscum. » Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 14. in fine: «Non enim, inquit, quia nunc non adest in carne, ex eo putes quod spiritu medio hic non adsit, audiens quae de illo dicuntur, et videns quae tu cogitas, et scrutans renes et corda.» S. Chrysostomus in illud Jo. III. Filius hominis, qui est in coelo etc. « Non carnem, inquit, sed a minori substantia totum seipsum denominat. » Rutfinus in Symb. « Ascendit ergo, inquit, ad coelos, non ubi Verbum Deus ante non fuerat, quippe qui erat semper in coelis, sedubiVerbum caro factum, antenon sederat. »
Augustinus tract. 78. in Jo.: «Sed a quibus, inquit, homo abscedebat, Deus non derelinquebat, et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat. Ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat.» Et epist. 57. ad Dard.: «Non est autem consequens, inquit, ut quod in Deo est, ita sit ubique ut Deus: nam et de nobis veracissima Scriptura dicit, quod in illo vivimus, movemur, et sumus; nec tamen sicut ille ubique sumus, sed aliter homo ille in Deo, quoniam aliter et Deus ille in homine, proprio quodam ac singulari modo. Una enim persona Deus et homo est, et utrumque est unus Christus Jesus, ubique per id quod Deus est, in ccelo autem per id quod homo. »
Cyrillus Alexandrinus lib. XI. in Jo. cap. 21. « Putabant, inquit., discipuli absentiam Christi, ut hominis dico (Deus enim ubique adest), multorum eis incommodorum causam futuram, cum non adesset, qui eos posset ab omnibus malis eruere, sed oportebat non solum in carnem Christi, verum etiam
in Deitatem respicere, quee quamvis oculis non cernatur, adest tamen semper summa cum potestate, nec quidquam est quod prohioere possit, qui omnia repleat, et quo velit peragat. Non enim loco autdimensionibus circumscriptibilis natura divina est. Quare cum Deus et homo Christus vere sit, oportuit eos intellexisse, ineffabili Deitatis potestate una cum eis semper futurum, etiamsi carne abesset. »
Theodoretus Dial. 2. «Igitur, inquit, corpus Dominicum surrexit quidem a corruptione et interitu alienum, et impatibile, et immortale, et divina gloria glorificatum, et a coelestibus adoratur potestatibus: corpus tamen est, et habet quam prius habuit circumscriptionem. » Et Dial. 3. « Atqui post resurrectionem, inquit, visum est circumscriptum, et habens manus, et pedes, et alias corporis partes, et tangi poterat, et sub aspectum cadebat, vulneraqae et cicatrices habebat sicut ante resurrectionem. Duorum ergo alterum dicere necesse est, vel divinae etiam naturae has partes esse tributas, siquidem corpus in divinitatis naturam conversum has partes habuit, vel fateri corpus mansisse in suae naturae finibus. »
Leo serm. 2. de Ascens.: « Ineffabili, inquit, modo per Ascensionem coepit esse divinitate praesentior, qui factus est humanitate longinquior. » Gregorius hom. 29. quae est de Ascens.: «Illo revertebatur, inquit, ubi erat, et inde redibat, ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per Divinitatem suam et terram pariter continebat, et coelum. » Vigilius lib. I. cont. Eutych.: « Sed et nobiscum est, inquit, et non est nobiscum, quia quos reliquit, et a quibus discessit humanitate sua, non reliquit, neque deseruit divinitate sua. Per formam enim, servi, quam abstulit a nobis in coelum, absens est nobis, per formam Ddi, quse non recedit a nobis in terris, praesens est nobis. Et lib. IV: Deinde, inquit, si Verbi, et carnis una natura est, quomodo cum Verbum ubique sit, non ubique inveniatur et caro? namque quando in terra fuit, non erat utique in coelo, et nunc quia in ccelo est, non est utique in terra.
Fulgentius lib. II. adTrasimund. cap. 17: «Unus, inquit, idemque secundum humanam substantiam absens coelo cum esset in.terra, et derelinquens terram cum ascendisset in coelum, secundum divinam vero immensamque substantiam, nec coelum di-
mittens cum de coelo descendit, nec terram deserens cum ad coelum ascendit. »
Ad haec testimonia respondet Kemnitius lib. de duab. nat. cap. 30. et multa dicit. Primo, Veteres loqui contra Manichaeos et Eutychianos, qui Christi humanitatem volebant conversam esse in immensam, et illocalem divinitatem. Secundo, voluisse Patres dicere, Christi humanitatem non esse ubique secundum naturales suas proprietates. Tertio, Patres velle, Christi humanitatem secundum visibilem formam non esse ubique diffusam, nec localiter, circumscriptive, et sensibiliter nunc esse in terris.
At levia sunt haec omnia. Nam quod ad primam solutionem attinet: verum quidem est, Patres loqui contra Eutychianos, sed eos hoc argumento refellunt, quia cum Christi caro non sit ubique sicut divinitas; necessario distinctae naturae esse debent: qui ergo negant Patrum fundamentum, atque asserunt, Christi carnem esse ubique; aperte Patribus repugnant, et proinde a Patribus refelluntur.
Secunda item solutio nimis est debilis. Nam Patres non disputant de proprietatibus naturalibus carnis, sed simpliciter negant, illam esse ubique. Imo Augustinus in epist. ad Dard. ex professo tractat de eo, quod convenit car^inonex se, sed ex unione cum Verbo, et clarissime affirmat, non esse consequens, ut si Verbum est ubique, etiam caro illi unita ubique sit.
Tertia quoque solutio non est solida: tum quia nemo poterat dubitare, an Christi caro visibiliter ubique esset diffusa, tum quia etiam Patres non opponunt carnem visibilem carni invisibili, sed carnem Deitati, et dicunt, Christum secundum Deitatem ubique esse, secundum carnem non ubique.
Chapter 63 of 91