Skip to the text

Caput XXX. Solvuntur objectiones haereticorum

Ex his, quae dicta sunt, facile erit objectiones haereticorum, supra notatas, solvere. Ad primam igitur, quae sumebatur ex eo, quod crux dolorem et ignominiam, Christo attulit, respondemus, si solum crux attulit Christo dolorem et ignominiam, merito esse execrandam: atqui attulisse etiam laetitiam et gloriam, propter Diabolum devictum, et genus humanum redemptum; quae laetitia et gloria tanta fuit, ut dolorem et ignominiam illam priorem plane absorbuerit, ut patet.

Ad secundam, quae sumebatur a similitudine eorum, quorum parentes in patibulis perierunt, qui impii viderentur, si ejusmodi patibula honorarent, dico illa non esse similia. Nam qui nunc in patibulis suspenduntur ex sententia judicis, culpa sua suspenduntur; aut vera, aut certe in judicio legitime probata. Praeterea inviti suspenduntur. Denique ex ipsa morte nihil lucrantur, nisi poenam et infamiam. At Christus non propter culpam veram aut probatam crucifixus fuit. Constat enim ipsum judicem saepius testatum, se nullam in eo causam invenisse. Ad haec, Christus sponte sua se tradidit crucifixoribus, ut Patris obedientiam impleret, cum alioqui posset evadere, si vellet, ut notum est; quia cum diceret: « Ego sum,» omnes ejus inimici ceciderunt retrorsum. Denique, Christus ex ipsa morte plurima bona retulit, ut diximus, et sibi, et nobis. Neque id solum in Christi morte videmus, sed etiam in mortibus aliorum, qui propter Deum, aut patriam occiduntur. Amici enim libentissime instrumenta passionis eorum tamquam monimenta virtutis conservant.

Ad tertium argumentum, quod honorare crucem sit quasi laetari de morte Christi, quemadmodum inimici ejus faciebant, dico nos nihil cum hostibus Christi habere commune; nam cum gaudemus de Christi passione, non gaudemus de eo, de quo hostes ejus gaudebant, sed de eo, de quo ipse gaudebat, id est, de triumpho ejus, non de ignominia. Alioqui enim etiam novimus Christo patienti esse compatiendum, et dolores ejus piis lachrymis decorandos.

Ad quartum argumentum dico, non sequi, si omnes cruces honoramus, oportere etiam nos honorare omnia proesepia, omnes spinas, omnes lanceas, omnes virgas etc. nam omnes cruces adoramus, quia omnes sunt imagines verse crucis, in qua Dominus pependit; ot praeterea etiam ipsius Christi crucifixi. At praesepia, spineta, lanceae, et similia non sunt imagines Christi, nec etiam praesepii, spinarum, lanceae, et similium, quaj Christum tetigerunt. Ad imaginem enim non sufficit similitudo, sed requiritur, ut unum exprimatur ex alio. Quare frater non dicitur imago fratris, licet similes sint, quia unus non est ab alio. Filius autem, quia non solum est similis patri, sed etiam ab eo prodiit, idcirco vere dicitur et est imago patris. Jam cruces omnes fiunt ad exprimendam illam primam, et sic imagines ejus sunt. At prajsepia, lanceae, et similia, non fiunt %d illa exprimenda, sed ad alios usus, et ideo nec imagines sunt. Quando autem pingitur, vel sculpitur praesepe ad repraesentandam Christi nativitatem, vel columna ad reprajsentendam flagellationem, quia tunc praesepe et columna sunt imagines, non carent sua aliqua veneratione.

Si petas unde est, quod pingimus, et adoramus crucem, etiam sine Christo crucifixo; et non pingimus, nec adoramus praesepe, vel columnam sine Christo?

Respondeo, propter tres causas. Primo, quia crux etiam sola refert ipsum Christum crucifixum: illa autem hoc non faciunt. Secundo, quia crux non habet alium usum, quam repraesentandi, praesertim post edictum Constantini, de non crucifigendis hominibus. At illa alia habent alios usus; et ideo qui videret unam columnam depictam, non facile posset scire, quid illa significaret, an columnam Christi, an columnam Trajani, vel Adriani, vel Herculis, vel aliorum. Tertio, quia (ut Athanasius quaest 16. ad Antiochum dicit) cum accusamur, quod adoremus

lignum, possumus statim ostendere, nos colere figuram, non materiam, separando duo illa ligna ab invicem: quod in columna, lancea, spongia, et similibus, non tam facile fieri posset.

Ad quintum, de honorandis labiis Judae, et manibus eorum, qui Christum occiderunt, tum propter contactum sacri corporis, tum quia instrumenta fuere passionis, respondeo, inter crucem, et labia Judae, -ac manus crucifixorum Christi, magnam esse differentiam, ut docet Thomas Waldensis, tom. III. tit. 13. cap. 120. nam crucem Dominus elegit, ct amanter amplexus est, ut rem innoxiam deservientem redemptioni. At labia Judse, et manus impiorum Christus non elegit, nec •amavit, sed exeerabatur, ut res impias et sceleratas. Nos autem illa solum amare et honorare debemus, quae Dominus amavit et honoravit.

Sed possent respondere Wiclefistse., paria esse labia Judae, et crucem. Nam ut labia Judse fuerunt instrumentum sceleris Judse, ct alioqui in se non erant capacia culpae; ita et crux fuit instrumentum sceleris Judaeorum: et sicut Dominus elegit crucem, non ut intrumentum sceleris, sed ut instrumentum passionis; ita quoque elegit labia Judae et manus interfectorum, non ut intrumenta sceleris, sed ut instrumenta passionis. Unde Augustinus in Psal. XXXIV. dicit, Judam a Christo electum, ut per eum impleret redemptionem nostram.

Respondeo igitur, differentiam in duobus consistere. Primo, quia labia Judae, et manus interfectorum Christi, non solum instrumenta passionis erant, sed etiam partes illorum hominum impiorum, et ideo non poterant honorari, ut instrumenta passionis, quin simul ipsi impii homines honorari viderentur. At crux, spinae, columna, et similia non sunt partes illorum hominum, sed sunt res per se existentes, et natura sua innoxiae etc.

Secundo, quia in passione Domini possumus considerare actionem et passionem, quarum prior scelerata, posterior sanctissima fuit. Porro labia Judae et manus impiorum fuerunt instrumenta propinqua et immediata ipsius actionis scelestae; remota autem et mediata passionis salutaris. E contrario crux, et clavis, et similia fuerunt instrumenta propinqua et immediata passionis sanctae, et remota ac mediata actionis scelesta;, ut patet; et ideo labia Judae magis

participant actionem, quam passionem, et Crux e contrario magis passionem, quam actionem. Propterea crux simpliciter est venerabilis, labia Judae simpliciter detestanda.

Ad ultimum, de magia et superstitione dico tantum abesse a magia signum crucis, ut potius eo signo omnis magia solvatur, ut ait rectissime S. A thanasius lib. de incarnatione Domini, et salutari ejus adventu: « Signo crucis, inquit, omnia magica compescuntur, veneficia incfficacia fiunt. » Et infra: « Veniat, qui istorum dictorum experimentum capere velit, et in ipsis praestigiis Daemonum, et imposturis vaticiniorum, et in miraculis magiae utatur signo crucis, ab ipsis deriso, nomenque Christi invocet; et videbit, quomodo ejus rei metu Daemones fugiant, vaticinia conquiescant, magiae, et veneficia jaceant. » Haec ille. Scribit etiam Jacobus Sprenger in malleo maleficorum, part. II. quaest. 1. cap. 2. magos et sagas quando initiantur -sacris Daemonis, palam polliceri Diabolo pro tribunali sedenti, et coram testibus, se crucem Domini conculcaturos; quia videlicet, ubi crux honoratur, nulla; magicae artes efficaces sunt.

Sciendum igitur est, ideo esse superstitiosum et prohibitum, uti characteribus et figuris ad effectus aliquos producendos, ut magi faciunt, quia effectus illi non possunt esse naturales, quia characteres et figurae non sunt operativae naturaliter. Nec proveniunt illi effectus a Deo, cum nulla talis Dei promissio reperiatur, nec Deus ab illis invocetur, sed fiunt illa omnia a Daemone, et characteres solum deserviunt pro signo foederis inter Diabolum et magos. At signum crucis operatur mirabilia, non ex virtute sua naturali, quam habeat, ut figura quaedam, nec ut signum pacti cum Daemone, sed ut signum divinitus institutum.

Ac, ut clarius id percipiatur, nota tres esse effectus crucis mirabiles. Primo, terret, et fugat Daemones. Secundo, pellit morbos, et omnia mala. Tertio, sanctificat ea, quibus imprimitur. Et quidem primum effectum ex tribus causis habet; ex apprehensione Daemonis; ex devotione hominis; et ex instituto Dei. Nam Daemon ubi crucem videt, mox recordatur cruce Christi se victum, spoliatum, ligatum, et enervatum fuisse. Inde crucem timet et fugit, quomodo canis fugit lapidem et baculum quo percussus fuit.

Deinde vim habet crux ex opere operantis eo modo, quo vim habet oratio. Nam signum crucis est invocatio quaidam meritorum Christi crucifixi signo expressa. Loquimur enim corde, voce et nutibus. Itaque opponere contra Diabolum signum crucis, est opponere meritum passionis Christi, id est, invocare Deum per Christi merita contra Diabolum. Unde effectus tunc magis procedit ex fide, et fiducia, ac devotione interiore, quam ex ipso charactere crucis; sicut quando oramus voce, ot impetramus, effectus tribuitur potuit fidei et fiduciae internas, quam sono vocis. Et de his duobus ' modis nullum est dubium.

Existimo tamen, etiam tertio modo, id est, ex instituto Dei, et ex opere operato valere signum crucis contra Diabolum. Nam videmus Judaeos et Paganos sine ulla fide in Christum, solum intendentes facere quod Christiani faciunt, fugasse Daemones signo crucis, ut patet ex Nazianzeno oratione I. in Julianum, Epiphanio haeres. 30. et Gregorio lib. III. Dialog. cap. 7. ex quo apparet, non devotione aut fide operantis, sed ipso signo crucis fugatum Daemonem.

Quare sanctus Augustinus lib. LXXXIII. quaestionum, quaest. 79. dicit, indictum a Deo Daemonibus, ut cedant cruci, tamquam sceptro summi Regis, quomodo populi militibus cedunt, cum ab illis profertur signum Imperatoris: « Nec mirum est, inquit, quod haec signa valent, cum a bonis Christianis adhibentur, quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi Imperatoris valent. Cum autem non cedunt his signis hujusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id justum, atque utile judicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec signa contemnere. Contremiscunt haec ubicumque illa prospexerint. »

Dices; ergo erunt plura Sacramenta, quam septem. Respondeo, signum crucis non esse Sacramentum proprie dictum; tum quia non confert gratiam justificantem; tum etiam, quia non habet effectum infallibilem, ut Augustinus dicit, et experientia etiam testatur.

Quantum ad morbos et caetera mala, quae non possunt percipere vim signorum, dici¬

mus ea fugari per crucem tamquam per signum fidei et fiduciae, vel potius tamquam per invocationem, signo expressam. Christus enim promisit fidelibus se daturum quidquid peterent cum fide, et nominatim Marci ult. et de morbis dixerat: Serpentes tollent super cegros manus imponent, et bene habebunt et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. (t) Fideles igitur contra morbos, et reliqua mala implorant Dei auxilium per Christi meritum, idque faciunt corde, ore, et nutibus. Et quia tunc effectus non producitur ex opere operato, more Sacramentorum sed ex opere operantis, ideo non infallibiliter sequitur.

Quantum ad benedictiones, idem fere dicendum est. Nam cum benedicimus homines, domos, agros, et similia, illo signo commendamtfs Deo per Christi merita res illas, quas benedicimus; et similiter cum benedicimus aquam, oleum, ramos, candelas etc. commendamus res eas Deo, eumque precamur, ut velit illas nobis esse salutares, utque per eas tamquam per instrumenta nos adjuvet.*

Denique id, quod explicite petimus precibus, idem implicite petimus per signum crucis. Quamquam non potest, nec debet negari, quin etiam aliqua sanctitas accedat rebus cum signantur cruce: non quidem sanctitas quae sit aliqua qualitas physica, sed sanctitas in relatione consistens, qualis est crucis, clavorum, vestium, aliarumque rerum, quae tetigerunt Christum, aut Sanctos: et qualis est eorum, qui tangunt reliquias Sanctorum. Nam sanctificari aliquo modo eos, qui tangunt reliquias, constanter docent Patres; Basilius in Psal. CXY. Gregorius Nyssenus in vita sancti Theodori, Joannes Chrysostomus in sermone de sanctis Juventio, et Maximo, et alii. Si autem contactus reliquiarum sanctificat, cur non etiam contactus vexilli salutaris? Certe Augustinus lib. II. de peccatorum meritis, et remissione cap. 26. id asserit: « Catechumenos, inquit, secundum quemdam modum suum per signum Christi, et orationem manus impositionis puto sanctificari: et quod accipiunt quamvis non sit corpus Christi, sanctum est tamen. » Atque hape de reliquiis, et Imaginibus pro instituta nostri operis brevitate sufficiant.

Chapter 47 of 64