Caput primum
Cujus sit generis ea quæstio quam tractamus ? Nullum hic patere locum ad nos vel hæreseos, vel erroris in fide incusandos : professio fidei à Pio IV edita ex concilii Tridentini mente, ut vera et sufficiens regula proponitur : articuli Parisienses anni 1542, adversus Lutherum, huic prœluxerunt ejusdemque sunt spiritus.
Solet Ecclesia catholica exortis erroribus statim opponere plenam ac luculentam veritatis à Deo revelatae declarationem, qua nodum ipsum difficultatis expediat. Unde illud beati Augustini : « Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quæstio, ut dicatur, impellit.1 » Sic sacræ doctrinæ inserviunt omnia, et per hæreses quoque Ecclesia proficit. « Didicimus enim, ut præclare idem sanctus Augustinus addit, singulas quasque hæreses intulisse [462] Ecclesiæ proprias quæstiones, contra quas diligentius defenderetur Scriptura divina, quam si nulla talia necessitas cogeret.2 » Qua diligentia fit illud, quod ait Vincentius Lirinensis, « ut intelligatur illustrius, quod antea obscurius credebatur.3 » Quare, cum postremis hisce temporibus Lutherani, et alii christianæ et catholicæ unitatis æque ac veritatis hostes, Sedem apostolicam tanta insania oppugnarint, necesse plane erat ut Ecclesia catholica, plena et clara fidei professione, errorem elideret. Non quod illi primi de Petri primatu quæstionem moverint ; nam Viclefistæ et Hussitæ jam, et antea Valdenses et Photiani seu Græci in eam Petram impegerant. Sed cum hæretici hujus temporis in sacrosanctam potestatem vehementissime debacchentur, ipsa veritas postulabat ut, qua perspicuitate ac plenitudine Ecclesia catholica cæteros articulos Luthero et Calvino adversos proponebat ; veram quoque et antiquam de primatu Petri, ejusque successorum Romanorum Pontificum profiteretur fidem. Huc enim vel maxime pertinebat illud à jure desumptum, et in hoc argumento sæpe considerandum : « Error cui non resistitur, approbatur ; et veritas (maxime lacessita et impetita) cum minime defensatur, opprimitur.4 » Quod à Felice III, in causa fidei primo pronuntiatum,5 ac deinde in iisdem causis ab ejus successoribus et ab omnibus Doctoribus, magno consensu frequentatum est.
Hinc Pius IV post concilium Tridentinum plenam fidei professionem edidit, qua omnes articuli à novis hæreticis oppugnati ad sacræ synodi mentem exponantur. De Sede vero apostolica hæc habet : « Sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam Romanam, omnium Ecclesiarum Matrem ac magistram agnosco, Romanoque Pontifici beati Petri apostolorum Principis successori, ac Jesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac juro.6 » Hac fide, qui intra Ecclesiam sunt, ad Ecclesiæ dignitates ipsasque adeò episcopales cathedras promoventur : hac fide qui extra sunt, ad Ecclesiæ catholicæ castra revocantur. Si quid ultra ad fidei plenitudinem exigitur, decipitur Ecclesia ; decipiuntur [463] hæretici ad Ecclesiam quotidie hac fide redeuntes, et catholica veritas à catholicis quoque Pontificibus proditur. Hæc vero sunt de quibus nulla inter catholicos controversia esse possit. Hac stante fidei summa, cætera, quæ deinde incurrunt, jam non in fide, sed in quæstione sunt posita, inter catholicos pacifico animo disceptanda. Quare clerus Gallicanus ea , ut sibi certa, ut Ecclesiæ Gallicanæ familiaria, ut Ecclesiæ universæ utilia, ut ab ipsa antiquitate deprompta, non ut eadem fide credenda proponit . Habent hoc maxima quæque etiam mysteria , ut cum de summa constet, de modo tamen innoxie, imo eliam utiliter disputetur. Sic de modo exponendæ apostolicæ potestatis, cum de re apud omnes constet, amico et fraterno animo quærere nos oportet.
Hanc vero fidei catholicæ summam à clero Gallicano fundamenti loco sincere esse positam, nemo negaverit ; cum Romanos pontifices « Petri successores, Christique Vicarios » ubique prædicent ; cum « primatum beati Petri ejusque successorum Romanorum Pontificum, à Christo institutum, iisque debitam ab omnibus Christianis obedientiam, » atque in iisdem, utpote « Christi Vicariis, rerum spiritualium plenam potestatem » agnoscant.7
Quod in fidei professione est scriptum : « Sanctam, catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium ecclesiarum Matrem ac magistram, » esse, quidam ipsam universalem Ecclesiam intelligunt ; quæ proinde proprie ac stricte, ut aiunt, catholica sit, quæ vere apostolica, quod apostolica successione gaudeat ; quæ omnium ecclesiarum particularium, uti omnium fidelium magistra et mater merito appelletur ; quæ et Romana sit, vel maxime quod Sedem Romanam ac Petri cathedram principem fidei et caput communionis agnoscat.
Alii romanæ, catholicæ, et apostolicæ Ecclesiæ nomine designatam volunt Sedem ipsam Romanam à Petro et Paulo fundatam , verèque apostolicam, catholicam quoque, eo sensu, quod « ab ea in omnes venerandæ communionis jura dimanent8 : » omnium ecclesiarum Matrem ac magistram, quæ nos lacte alat doctrinæ salutaris, eamque tradat qua vivamus omnes Romanam [464] fidem. Quis hæc non fateatur ? quis pro his non fundat sanguinem ? Et utrumque sensum, ut summa et sententia unum, sua Declaratione complexi patres Gallicani, « Sedis apostolicæ in qua fides prædicatur et unitas servatur Ecclesiæ, venerandam omnibus gentibus majestatem » colunt ; et « in fidei quoque quæstionibus præcipuas summi Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere » profitentur.9 Quid plura postulas ? Non præcipuam, inquis, sed solam atque in se omnia continentem ejus auctoritatem necesse est agnoscamus ; et ab « ipso ut capite.... accipere Patres in conciliis œcumenicis congregatos, quod sine errore recta decidant .10 » Hunc fidei summam esse prædicas, qua eversa omnia quatiantur ? Addis tu quidem ad fidem Ecclesiæ : nova profers, nos refugimus : nos à Spiritu sancto doceri credimus in synodis œcumenicis Domini sacerdotes ; quodque recta decidant, non à summo Pontifice accipere sed à Spiritu sancto, quo auctore dicant illud apostolicum : Visum est Spiritui sancto et nobis11 ; sed à Christo Doctore à quo audierint : Ego vobiscum sum.12 Hæc tu interpretaris pessime, ut nos quidem credimus. Verum ea quæstio tantisper in suspenso sit, interim id audias velim. Sane non ignorabant summi Pontifices, in Ecclesia catholica, de his rebus maximas esse quæstiones, nec verba deerant quibus multiplices nodos amputarent. Hæc omiserunt : Romano Pontifici veram deberi obedientiam decreverunt : id profitendæ fidei sufficere censuerunt.
Majores quidem nostri jam idem senserant. Anno enim 1542, postea quam Lutherana pestis in hoc quoque christianissimum regnum grassari cœpit, doctores Parisienses, collecta facultate, hos articulos edidere13 :
XVIII. « Tenetur quilibet christianus firmiter credere unam esse universalem. Ecclesiam, in terris visibilem, quæ in fide et moribus errare non potest, cui omnes fideles, in iis quæ sunt fidei et morum obedire astringuntur.
XXII. « Certum est concilium generale legitime congregatum, [465] universalem repræsentans Ecclesiam, in fidei et morum determinationibus errare non posse.
XXIII. « Nec minus certum est unum esse jure divino Romanum in Ecclesia Christi militante Pontificem, cui omnes christiani parere tenentur.14 »
Hæc fidei tessera ab episcopis et ecclesiis omnibus Gallicanis tradita , regia quoque auctoritate atque omnium Ordinum consensu excepta, divulgata et custodita est. Vides quam diversis verbis de Ecclesia ac synodis œcumenicis, deque summo Pontifice gerint : Ecclesiam et synodos errare non posse dicunt : at summo Pontifici jure divino ab omnibus christianis esse parendum. Hæc sine consilio ita distincta scilicet ? Neutiquam. Non condebant, sed tradebant fidem ; quæ cuique competerent, non ex privatis opinionibus, sed ex communi omnium sensu tribuebant. Sic factum, ut iisdem quoque verbis Romanus Pontifex Pius IV Sedis suæ auctoritatem astrueret, et quidem cætera omitteret, nihil vero aliud jure divino, quam veram obedientiam postularet.
At illa obedientia, inquis , omnimodam superioritatem, atque ipsam adeo infallibilitatem infert. Iterum atque iterum admoneo, ad communem fidem addis tua : ad ea quæ consequi putas, longa nos et dubia, imo etiam falsa , argumentatione deducis ; atque id ex tuis quoque rationibus efficiam clare. An enim contendes obediendum nemini, qui non sit infallibilis ; non episcopo, non synodo provinciali, non nationali, non legato apostolico, non denique ipsi Pontifici, nisi de fide ex cathedra decernenti ? Absurdum. Nullumne ergo discrimen inter Papam et alios ? Certe maximum. Nam aliis suus quisque grex ; Papæ omnes obedire oportet ; et id signanter ipsa fidei professio ab omnibus poscit. Quid, si quis jam dixerit, eo quod Romano Pontifici jure divino ab omnibus obedientia vera deberi fide catholica credatur, quidquid ille scripserit, edixerit, jusserit, quocumque in negotio, in jure, in facto, in Ecclesia, in republica, nihil nisi obediendum esse ; neque unquam obrepi posse , aut mala suaderi, occupatissimo licet ; sed standum ubique jubentis voluntati, in eoque veram repositam esse pietatem ? Insaniat, inquis. Certe. Ergo illi obedientiæ tam [466] justæ, tam necessariæ, sua quoque adhibenda cautio est. Quænam illa sit ; quousque pateat ; quid concilia ; quid canones ; quid ipsi Romani Pontifices ; quid denique Scriptura et Scripturæ interpres traditio poscat ; quoniam ambigua res est, pacifice et amice quærere ; non statim omnia clamoribus miscere nos deceat. Atque interim certum est à Pio IV Pontifice confessionem fidei requirente, ea selecta esse verba, quæ quæstiones omnes, in scholis quidem catholicis utrinque disputatas, relinquant integras ; quæ autem ad fidem spectent, aperte et sine ulla tergiversatione decidant.
Footnotes
-
Aug., de Don. perse., lib. II. c. xvi, n. 40 ; tom. X, col. 843. ↩
-
Aug., de Don. persev., lib. II, c. xx, col. 851. ↩
-
Vinc. Lirin., Common. I, c. xxxii ; tom. VII Bibl. Part., p. 259. ↩
-
Dec., dist. lxxxii, c. Error. iii. ↩
-
Fel. III, ep. i, ad Acac., tom. IV Conc., col. 1051. ↩
-
Vid. Pii IV fidei Prof. ↩
-
Decl. Gall., præf. et cap. i et ii. ↩
-
Ep. Conc. Aquilei., an. 381, tom. II, col. 999. ↩
-
Decl. Gall., Præf. et c. iv. ↩
-
Cons. Strigon. Vid. doct. Lov., p. 1 et 90. ↩
-
Act., xv, 18. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
D'Argentré, C ol. Jud., act., tom. I, p. 413 ; et apud Dried., tom. III, fol. 171. ↩
-
D'Argentré, Coll. Jud., etc., tom. I, p. 413 ; et apud Dried., tom, III, fol. 171. ↩
Chapter 2 of 49