Caput XVII. Joannis Driedonis sententia de superioritate Papæ eum Parisiensium sententia congruit : horum reverentia in summum Pontificem ; locus Majoris
Joannis Driedonis sententia de superioritate Papæ eum Parisiensium sententia congruit : horum reverentia in summum Pontificem ; locus Majoris.
Plerique eorum qui Papam concilio anteponunt, sic agunt ut Parisienses non rejiciant, sed ut eos, summa ipsa secuti, verborum magnificentia vicisse videantur, ut illi inflatius tantum, nostri simplicius candidiùsque dixerint. Id, in hac quæstione imprimis intellectu necessarium, vel unus Driedo maxime comprobabit. Atque is quidem prima fronte à nostris vehementissime discrepare videtur ; quippe qui doceat Papam, « ex jure divino habere quod à nemine possit judicari aut condemnari, neque ullam communitatem esse cui subjiciatur, neque subjici concilio ut superiori, et habenti sublimiorem potestatem supra ipsum.1 »
At qui rem penitus inspexerit, facile comperiet Driedonem eorum esse numero, quos diximus à Parisiensibus abhorrere visos, summa tamen ipsa atque aliis verbis cum ipsis consentire.
Et primum quidem docet Papam, « in causis fidei et schismatis personam ejus tangentis, subjici judicio universalis Ecclesiæ :... et si contumax fuerit deponendum, vel certe declarandum ab Ecclesia fuisse depositum2 : » quæ in idem recidunt. Ergo ex tribus casibus, quibus Parisienses concilium Constantiense secuti, Papam synodo subjiciunt, fidei, schismatis et reformationis generalis in capite et in membris ; jam profecto in duobus Driedone teste, Papa subjectus est. Nunc de tertio casu, reformationis scilicet, quid idem auctor sentiat audiamus.
Ac statim quidem occurrit ille locus ab anonymo Lovaniensi indignis mutilatus modis, quem nos integrum referemus : « Concilium generale, quamvis neque potest neque debet plenitudinem papalis potestatis à Christo commissam Petro et successoribus ejus tollere, aut diminuere ; sed de illa gratias agere Deo qui [522] dedit talem potestatem hominibus : potest tamen, pro ædificatione Ecclesiæ, usum illius potestatis limitare certis legibus et statutis, quibus ipse Papa debet acquiescere, nimirum subjectus æquitati naturali ac divini juris.3 » Quæ sunt manifeste à Gersone sumpta. Sic enim ait Gerson : « Ecclesia vel generale concilium, quamvis non potest tollere plenitudinem potestatis papalis, à Christo supernaturaliter et misericorditer collatæ, post tamen ejus usum limitare, certis regulis et legibus, in ædificationem Ecclesiæ ; et in hoc est totius Ecclesiæ reformationis stabile fundamentum.4 » Neque vero nostri quidquam aliud volunt, cum Papam in negotio generalis reformationis subesse concilio ex Constantiensi canone decernunt. Quare in reformationis casu, quod jam quærebamus, assentitur Driedo Parisiensibus, pontificiam potestatem conciliari potestate, limitari et temperari posse .
Atque hujus quidem loci primam partem, ea scilicet verba quæ Pontifici superioritatem omnimodam asserere videbantur, tanquam absolute dicta essent, anonymus protulit : sustulit vero ea, quæ usum limitarent atque temperarent, ut profecto pudeat theologiæ professorem in allegandis theologis tam infideliter esse versatum.
Neque minus fallaciter alios Driedonis locos retulit. Gravis ea est quæstio, et à canonistis in utramque partem pertractata, quibus causis Pontifex à concilio generali judicari possit. Et quidem qui pontificiæ potestati favere velle videntur, unam hæresis causam memorant propter quam Papa indubius ab Ecclesia judicetur. Hos Driedo sequi visus est, cum dixerit, « Papam notorie hæreticum, vel de hæresi suspectum et diffamatum judicari quidem posse ; sed eo tantum casu, si videlicet sit notorie hæreticus, vel de hæresi suspectus et diffamatus.5 » Quem locum anonymus urget recte ; sed sequentia dissimulat : « Rationabiliter autem præsumitur suspectas de hæresi, quando ipse adeo notorie et incorrigibiliter scandalizat Ecclesiam, ut vita ejus sit Ecclesiæ tanquam exemplum, et doctrina hæresis, seu fidei prorsus à Christo alienæ.6 » [523]
Nec mirum hæc sensisse, secutum alios canonistas multos, et glossam illam celebrem in caput Si Papa : « Certe credo quod si notorium est crimen quodcumque et inde scandalizatur Ecclesia, et incorrigibilis sit, quod inde possit accusari : nam contumacia dicitur hæresis.7 »
Jam de indubitato Pontifice hæc Driedo dicit magnificis sane verbis : « Ecclesia quandiu tenetur habere Papam pro indubitato Papa, debet ipsum ut Vicarium Christi » custodem suum et Pastorem nominare, et ipsum, juxta Apostoli doctrinam, velut seniorem non increpare, sed obsecrare ut patrem,8 et honorare ut dominum : » quæ quidem anonymus statim arripuit ; sed sequentia prætermisit : « Nihilominus tamen hujuscemodi Vicarius, Ecclesiæ Sponsus, si fuerit frigidus, maleficiatus et adulter, adeoque sit ad generationem filiorum spiritualium inhabilis, ut nihil sibi sit curæ de Sponsa Ecclesia, potius generans filios spurios Satanæ, jam existimari potest de hæresi suspectus ; atque ita rationabiliter Ecclesia potest dubitare, an persona illa sit indubitatus Papa, sicuti rationabiliter tum dubitare potest, an sit pertinax hæreticus. »
Hæc Driedo9 : ex quibus infert, contra ejusmodi Papam valere ea omnia, quæ in concilio Constantiensi contra dubios Pontifices scandalosos acta essent ; atque hæc copiosissime exequitur et probat : quæ lector, si tanti res est, ab ipso auctore repetat.
Hæc postquam Driedo dixit, totum illud caput concludit his verbis ; « Ex his diligenter consideratis perspicuum esse potest, quonam modo concilium universalis Ecclesiæ est supra Papam, et è contrario Papa supra concilium. » Sic mutuo sese exsuperant, sed diverso respectu : quæ ita conciliantur, ut Pontifex in ordinario regimine et ordinariis casibus, concilium vero in extraordinariis, quæ à Driedone commemorata sunt, antecellat. Neque vero nostri, Cameracensis et Gerson et alii omnes aliter intelligunt. Unde Joannes Major noster Pontificem ait esse superiorem regulariter in ordinario regimine : concilium autem casualiter certa causa, certis casibus : et addit : « Hic modus cuilibet sapienti Pontifici debet esse gratior, licet dicamus concilium esse [524] casualiter super Pontificem, et posse eum corrigere. Cum hoc enim dicimus Papam ex institutione Christi non esse deponibilem nisi gravissima causa ; quæ vix ter contigit mille annis.10 »
Cur autem isti casus tam rari prævidentur, an necessaria ratione, an pravo animo, ac maledicendi libidine ? non jam à nostris, sed etiam à Driedone et aliis omnibus quærere te oportet. Respondebunt sane Ecclesiam æternitatis suæ pariter atque infirmitatis humanæ consciam, canones condidisse, quorum opera, adversus insolitos etiam et extraordinarios casus certa remedia compararet : eo vero canones Constantienses esse institutos, eosque à Driedone Lovaniensi ita esse intellectos, ut nemo Parisiensium graviora et fortiora dixerit.
Clerus vero Gallicanus ne ea quidem attigit, sed tantum Constantiense canones asseruit tanquam disciplinæ ecclesiasticæ et reformationis omnis certissimum ac necessarium fundamentum.
Quare adeo Driedo nobis non est opponendus, qui aut nostra damnaverit, aut iis contraria sanxerit, ut potius eum ulterius quoque progressum esse videamus.
Footnotes
-
Dried., tom. IV, de Libert. Christ. , lib. I, c . ix, p. 31. ↩
-
Id., de Script., etc., lib. IV. c. iv, fol. 240. Vid. Doct. Lov., art, ii, p. 72. ↩
-
Dried., de Libert. Christ., lib. I, cap. xiv, cons. ix, fol. 40, vers. ↩
-
Gers., tom. I, p. 419. ↩
-
Id., loc. cit . fol. 40. ↩
-
Doct. Lov., art. ii, p. 72. ↩
-
Dist. xl, c. vi. Dried., loc. cit. ↩
-
I Tim., v, i. ↩
-
Dried., loc. cit. ↩
-
Maj., de Auct. conc. sup. Pap., etc., in app., tom. II. Gers., p. 1139, 1140. et Tract. de Eccl ., ibid., p. 1145. ↩
Chapter 18 of 49