Skip to the text

Caput XV. Joannis Driedonis Lovaniensis sententia, de fide Petri nunquam defectura

Joannis Driedonis Lovaniensis sententia, de fide Petri nunquam defectura.

Equidem intelligo fore quam plurimos, qui nos in Jacobi Latomi explicanda sententia plus laborasse sentient, quam ejus viri, docti licet, auctoritas postulabat. Atque iidem gravius succensebunt, quod in exponendo Joanne Driedone, multo plus opere collocaturi sumus. Sed cum ea quæ dicemus, non modo ad intelligendos Lovanienses articulos, sed etiam ad hujus quæstionis [510] statum animo informandum, multum opis allatura sint ; labori non parcimus, ut ea elucidentur ; speramusque futurum , ut lectores operæ in ea positæ non pæniteat.

Joannes Driedo, quod ipse gloriatur, Adriani VI discipulus, anno 1533, opus edidit De ecclesiasticis Scripturis et Dogmatibus, ex cujus operis libro iv, capite iii, parte ii et iii, anonymus multa transcribit,1 pleraque insincera, quod lectorem monemus, ut ipse perpendat si rem tanti esse putet, pleraque extra rem. Sed nos quæ ad rem conferant diligentissime seligemus.

Igitur ex IV libro memorato, postquam anonymus suo more de primatu multa descripsit, hæc de Driedone subdit : « Deinde, inquit, parte tertia ejusdem capitis, pergens ad demonstrandam Romani Pontificis infallibilitatem, » etc. Atqui Driedo de ea ne unum quidem verbum, sed nimirum de primatu quæstione absolutâ, alteram quæstionem, quæ una ad rem nostram faciat, exponit his verbis : « Jam operæ pretium considerare, quemadmodum sit accipienda sententia, ex Scripturis docens, fidem ad consummationem sæculi non deficere unquam à Petri cathedra seu Ecclesia Petri.2 » Hic ergo videamus an Driedo, vel semel dixerit, ita eam accipiendam esse sententiam, ut Romanus Pontifex Petri successor, sive ut persona privata, sive ut persona publica, sit infallibilis .

Et quidem Driedo quæstionem soluturus, triplicem ponit intellectum hujus sententiæ, quod fides Petri nunquam deficiat. « Sciendum est, inquit, quod verbum Christi Patrem rogantis pro Petro, potest concipi sub triplici intellectu : vel primum pro eo ut fides nunquam deficiat à corde Pontificis universalis Ecclesiæ, nec videlicet à persona Petri, nec à persona Pontificis :... vel secundo, ut fides nunquam deficiat à generali cathedra, à Sede, ab universali Ecclesia, seu ovibus ipsius Petri :... vel tertio, ut fides non deficiat unquam à propria Sede, vel diœcesi, quam Petrus peculiariter pascendam, dirigendam et gubernandam suscepit. » Hic nota divisionem quam Driedo ut adæquatam ponit : an fides sit defectura à persona Pontificis, an ab Ecclesia universali quam regendam habuit, an à diœcesi quam peculiariter [511] regendam suscepit. Personam autem Pontificis indistincte ponit, nulloque discrimine, an considerare velit ut personam privatam, an ut personam publicam ; sed de Pontifice, quamcumque personam gerat, simul ac generatim quæstionem instituit : neque Pontificem ut privatam personam opponit Pontifici ut publicæ personæ, sed personam Pontificis generatim sumptam, opponit Ecclesiæ universali, ac diœcesi Romanæ. Qua divisione facta triplicique posito sensu, triplicem etiam proponit quæstionem. Ac primam, de Pontifice Petri successore, his verbis expedit : Primus intellectus (de fide non deficiente in corde et persona Pontificis) videtur esse extra intentionem Salvatoris. Id probat, quia consequens esset, omnes successores Petri ad perseverantiam fidei esse prædestinatos ; quod falsum esse supponit.

Absoluto primo verborum Christi intellectu, qui extra intentionem Salvatoris esset, jam se Driedo convertit ad duos intellectus, quos à Christo intentos esse docet : et secundum intellectum, de Cathedra et Ecclesia universali Petri, hoc est, ipsa Ecclesia catholica, sic aggreditur : « Secundus intellectus , inquit, est fide tenendus propter verbum Salvatoris : « Ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi3 ; et : « Portæ inferi non prævalebunt adversus eam.4 » Ex quibus, inquit, consequens est Christum permansurum cum episcopatu et Ecclesia, et Sede Petri, usque in consummationem sæculi. Hoc autem non est sic consequens de episcopalibus seu ecclesiis aliorum apostolorum, deficientibus jam à fide suis ipsorum gregibus. »

Patet ergo de secundo intellectu : nempe de fide esse, Petri episcopatum seu Ecclesiam nunquam defecturam ; quod ille episcopatus et Ecclesia Petri nihil aliud sit quam ipsa Ecclesia catholica : qua in re ipse Petrus multum differt à cæteris apostolis ; quod hi, singularium ecclesiarum duces, totum gregem amittere, Petrus vero toti præpositus, non magis possit oves suas omnes amittere, quam Christus ; cum Christus nullas habeat, quæ non etiam Petri sint sub Pastore Christo. Qui sensus planus est, et fide absolute certus, ut merito Driedo docet.

Jam ad tertium intellectum, an fides sit defectura in peculiari [512] Ecclesia et diœcesi Petri, sic procedit : « Aliud potest intelligi Ecclesia seu Cathedra Petri, aliud Ecclesia seu diœcesis Romana. Siquidem Ecclesia seu diœcesis Romana potest intelligi esse destructa, permanente Cathedra Petri, quæ est Cathedra universalis Ecclesiæ. Unde et tertium intellectum pertinaciter hæretici refellunt.5 » Ac paulo post : « Fuerunt jam olim et alii, qui non pertinaciter, sed quasi probabiliter, sententiam defendere voluerunt, ex Scripturis nobis incertum esse, an diœcesis Romana deficiat unquam à fide, et idcirco esse temerarium asserere alteram partem quasi articulum fidei, cum neutra sit ex Scripturis necessario consequens ; neque uspiam revelatum sit, quod omnes christiani à Turcâ non expellentur unquam à Romana diœcesi . » En tertius intellectus, quem ab aliquibus etiam non hæreticis, rejectum esse dicit. Atqui hunc intellectum confirmaturus ipse, primum affert contraria argumenta, et addit : « Hæc et similia sunt, ex quibus hæretici et alii quidam nimium pertinaciter6 arbitrantur stultum et temerarium esse, si quis doceat Ecclesiam Romanam super alias ecclesias præsidentem, sic à Christo esse privilegiatam, ut ab ea non deficiat unquam, neque fides, neque primatus pontificalis. »

Vides profecto quod quærat : ac primum nihil jam de Pontifice , sive ut privato doctore, sive ut docente ex cathedra. Quæ ad personam pertinent, jam expedita sunt. Deinde nihil etiam de universali Ecclesia, cujus fidem deficere non posse, ex ante dictis constitit ; sed quærit illud tantum, an fides et cum fide primatus, in diœcesi Petri ejusque successorum unquam interire possit.

Affert postea probationes, quæ nihil ad nos attinent ; cum non hic inquiramus rectene probaverit, sed quid concluserit. Concludit autem sic allatis Patrum testimoniis : « Non temere igitur, sed pia fide cum Patribus nostris prædecessoribus credimus, quod fides et primatus Ecclesiæ et sedes seu cathedra Petri, claves regni cœlorum, potestas ligandi et solvendi, sunt à diœcesi Romana inseparabiles ; et quod Deo providente et beato Petro opem ferente, [513] Romanus Episcopus, seu populus sub Romana diœcesi, non deficiet unquam totus à fide. »

Atque ut semel elucescat, ad quem scopum collimaverit, hæc ejus verba audienda sunt : « Defecit Hierosolymitana Ecclesia, cui Jacobus praesedit ; defecit Achaia, ubi Andreas ; Asia, ubi Joannes ; India, ubi Thomas ; Persis, ubi Judas ; Æthiopia, ubi Matthæus ; Græcia, ubi Paulus : Romana Sedes hactenus manet in fide Christi erecta.7 » Quæ quidem anonymum docere debuissent, quid Driedo aversetur ; nempe id, si quis diceret Romanam Ecclesiam, etiam particularem, aliis similem esse, quæ cum episcopo ipsaque episcopali sede à fide penitus excideret, fieretque cathedra jam erroris aut schismatis. Id quidem Driedo docuit nunquam Romæ eventurum, quod nos ultro amplectimur ; atque insuper addimus, quantumcumque in Romam fremerent inferorum portæ, ac sacræ urbis, quod absit, fundamenta concuterent, non propterea prævalituras contra Petri Cathedram ; sed eam semel à Christo Ecclesiæ catholicæ datam, integram permansuram, Sedique sacrosanctæ, modo quo sciverit, provisurum Deum, neque futurum unquam ut ipsa Pontificum, qui Petri loco sint, successio ac series, à vera fide avellatur ; quod quidem et Driedo sensit, et omnes catholici confitentur.

Quod autem Driedo nunquam futurum docet, ut in urbe Roma, in Romana diœcesi, in Romano solo, fides et primatus intereant,8 id quidem non video, ut in nos intorqueri possit. Neque enim [514] clerus Gallicanus, somniavit fore ut Romana Ecclesia particularis seu Romana diœcesis cum Episcopo et plebe sua penitus intercidat, populusque Romanus totus cum suo Pontifice à fide abrumpatur, et primatus Ecclesiæ alio transferatur, quæ hic Joannes Driedo adversus quosdam, ut ait, catholicos, explicanda, probanda, tuenda suscepit. Neque vero id ullo modo pertinet ad concilii Constantiensis decreta, quæ clerus Gallicanus sua Declaratione complexus est ; neque eam quæstionem synodus Constantiensis, vel leviter attigit. Neque si quis Pontifex suo officio male functus aliquid contra fidem, etiam decreto facto docuerit, ideo populum totum, atque Ecclesiam totam particularem Romanam cum eo defecturam consequens est : cum nec ioanni XXII hæresim prædicanti crediderit ; ac nihilo magis etiam definienti, uti tum res erant ,9 creditura fuisse videretur. Neque vero ille Pontificis, etiam contumacis, quantuscumque defectus, urbi Romæ Romanæque diœcesi fraudi esse posset, ut propterea Petri Sedes loco moveretur, et primatus alio traduceretur ; sed pravum Pontificem statim amoveri, aliumque ab Ecclesia substitui oporteret, qui tamen haud secius sederet Romæ, uti Pisis primum atque iterum Constantiæ decretum factumque est. Quare immerito quidem moderni Lovanienses, ista Driedonis, nihil sibi profutura, jactant.

Id vero ad nostram quæstionem facit, quod ille enumerans quæ ad interpretationem spectent divinæ pollicitationis hujus : Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, eum sensum prætermisit, quo diceretur fides etiam in Pontificis corde deficiens, in ejus tamen, non modo Ecclesia illa universali, aut eliam diœcesi particulari, Romana scilicet, sed etiam decretis permansura semper : quem sensum et prætermisit, et dominicis promissis contineri non posse intellexit.

Rogo enim ad quam tripartitæ divisionis partem pertinere velint eum sensum quem venditant ? An ad fidem quæ personæ [515] Pontificis insit ? an ad eam quæ universæ Ecclesiæ ? an ad eam quæ Romanæ diœcesi ? Non quidem ad fidem primo modo consideratam. Is enim est modus, quo fides deficere possit, in corde scilicet et persona Pontificis ; isti autem quærunt eam fidem quæ deficere nequeat : non ad eam quæ deficere non posse credatur, Ecclesiæ catholicæ, seu diœcesis Romanæ fidem : aliud enim est in Pontificis sive privata, sive publica persona ; aliud in Ecclesia universa, aut in diœcesi Romana deficere non posse fidem. Nempe hæc duo sunt, quæ promissa à Domino fuisse Driedo asserit ; ut ab Ecclesia catholica nunquam avellatur fides ; ut à diœcesi Romana, non fides, non Petri Cathedra primatusque apostolicus : quæ profecto stare vidimus, quidquid evenerit uni vel alteri Romano pontifici eorumque fidei.

Neque vero Driedo hic cogitavit fidei declarationem publicam et authenticam, quæ in Romano Pontifice labefactari non possit. Nec mirum : cum enim hic fidem interpretetur, non externam fidei declarationem, sed ipsam intus fidem, qua in Christum creditur ; ad eum profecto sensum, nuda illa et externa fidei declaratio minime pertinebat ; certumque omnino erat Christi promissione minime comprehendi omnes Petri successores, cum eos infideles esse posse constaret. Quare haud immerito illa nunquam defectura fides, à Driedone redigitur ad Ecclesiæ catholicæ, aut ad peculiaris Ecclesiæ Romanæ fidem ; quoniam Ecclesia catholica et peculiaris Romana omnium ecclesiarum Caput, infideles esse non possint .

Sic igitur patet eum ab Adriani magistri sententia non recessisse, neque ab iis interpretationibus, quas ab antiquis glossis auctoribusque depromptas, Petro Alliacensi ac Dionysio Carthusiensi aliisque probatas esse vidimus.

At enim existimavit, inquies, « in Romana Sede hactenus nullum sedisse hæresiarcham, qui docendo definierit aliquid fidei nostræ repugnans, neque hæresim ullam illinc sumpsisse initium.10 » At quod factum non sit hactenus, ille quidem dicit ; an continuo dixerit nihil unquam talo evenire posse, demonstrandum tibi erat. Certe multa mala, quæ nondum evenerint, evenire [516] posce Driedo confirmat. Neque enim dicit fidem in alicujus Romani Pontificis corde defecisse ; sed dicit tamen expresse, ne id unquam fieret, Christum non fuisse pollicitum. Neque ait unquam factum esse, ut aliquis in ea Sede contumaci animo hæresim docuerit, sed plane id fieri posse asserit ; et tum nimirum, « si contumax fuerit, deponendum esse, vel declarandum propter contumaciam ab Ecclesia fuisse depositum, à tempore ex quo talia docere aut prædicare cœperit.11 » An autem quod ille contumax crediderit, docuerit, praedicaverit, etiam pertinaciter sub anathematis pœna, quo nunc omnia redigunt, definire non possit, Driedo ne quæsivit quidem : adeo absonum et à Christi pollicitis alienum visum est.

At, inquies, dixit totum id quod docuerit de diœcesi Romana indefectibili, Petri et successorum ejus privilegium esse. Certe et quidem maximum, quod ei diœcesi præfecti sunt, quam nunquam à fide abrumpi posse arbitretur. Magna gregis dignitas, quæ in Pastorem redundet.

At enim ea dignitas gregi convenit ratione Pastoris. Respondeo non ratione Pastoris hujus, vel illius, in cujus corde vel prædicatione fides deficere possit, teste Driedone, sed ratione dignitatis pastoralis , ut jam ipse dicebat : ratione Primatus Petri in ea Ecclesia divina ordinatione collocati. Hinc enim efficitur, ut neque illa Ecclesia, neque episcopatus ejus à fide penitus avellatur unquam, ne in ea scilicet, una cum ipsa fide primatus intercidat.

Driedonem secuti sunt Lovanienses alii, eodemque sensu commendarunt Petri non defecturam fidem, ut Judocus Ravestein Tiletanus, in Doctrina Lovaniensium relatus12 : qui sane, quanquam pontificiæ infallibilitati favebat, et Romanos Pontifices ab aliquot historicis erroris incusatos, ab ea nota vindicandos putabat, non in eo tamen præcise vim Cathedræ ac fidei Romanæ reponebat, sed in eo maxime, quod « ut etiam concederetur, aliquos Pontifices Romanos privato errore laborasse, semper tamen ipsa fidei veritas in successione, tanquam fidissima veritatis [517] conservatrice ; permansisse verissime diceretur13 ; » quando errorem prædecessoris, succedens Pontifex continuo emendasset.

Footnotes

  1. Doct. Lov., art. i, p. 10, 11. ↩

  2. Dried., de Eccl., etc., fol. 233, vers. ↩

  3. Matth., xxviii, 20. ↩

  4. Ibid., xvi, 18 . ↩

  5. Dried., loc. cit. ↩

  6. Mox dixit Driedo hæc doceri non pertinaciter. Ergo ille pugnantia loquitur (Edit. Leroy). ↩

  7. Dried., ibid. Vid. Doct. Lov., art . i, p. 12 . ↩

  8. Traduisons : « La foi et la primauté ne défailliront point dans la ville de Rome, dans le diocèse de Rome, dans le territoire de Rome . » Car, ainsi qu'on va nous le dire dans un instant, « si un Pape, usant mal de son office, enseignait quelque chose, même par un décret dogmatique, contre la foi » tout le peuple romain ne devrait pas pour autant défaillir avec lui... La défection d'un pape, quelle qu'elle fût, ne saurait nuire à la ville de Rome et au diocèse de Rome, au point qu'il devint nécessaire de transférer ailleurs le siège de Pierre . » Ainsi le Seigneur, malgré l'assurance la plus formelle, n'a pas prié pour Pierre, mais pour la ville de Rome, pour le diocèse de Rome, pour le territoire de Rome. Ce n'est donc pas le successeur de Pierre, chargé de « confirmer ses frères » dans la foi, qui doit garder le dépôt de la vraie doctrine ; c'est le peuple de Rome, la ville de Rome, le territoire de Rome. Et c'est encore ce territoire, cette ville, ce peuple qui est infaillible ; et non pas le représentant de Jésus-Christ, le chef des successeurs des apôtres, celui qui doit « paître les agneaux et les brebis. » Voilà les conséquences qu'il faut dévorer, quand on veut remplacer les souverains Pontifes par le territoire romain ! ↩

  9. Populus Romanus suis infensus Pontificibus, qui Avenione degebant erat propensior ad Papæ decretum eliam optimum respuendum, ne illi addictus, quam ad malum recipiendum ut ia illo colendo studiosus videretur. (Edit. Leroy.) ↩

  10. Dried., ibid., Doc. Lov., art. i, p. 18. ↩

  11. Dried., ibid. , c. iv, fol. 240. ↩

  12. Doct. Lov., art. i, p . 13, 14. ↩

  13. Judoc, Ravest., Apol. cont. Illyr., c. x. ↩

Chapter 16 of 49