Caput XVI. Articuli Lovaniensis Facultatis, anni 1544, ex præcedente doctrina explicantur, et cum Parisiensibus, anni 1542, conferuntur : Cathedra Petri nunquam defectura
Articuli Lovaniensis Facultatis, anni 1544, ex præcedente doctrina explicantur, et cum Parisiensibus, anni 1542, conferuntur : Cathedra Petri nunquam defectura.
Hæc certa et firma, atque à Driedone sunt præclare explicata, ex quibus secuti Lovanienses, articulos composuerunt eos, quos aliquot annis post Driedonem mortuum, anno videlicet 1544, die 6 Decembris, Carolo V jubente, ediderunt.
XXI. « Firma fide tenendum est unam esse in terris veram atque catholicam Christi Ecclesiam, eamque visibilem, quæ ab apostolis fundata, in hanc usque nostram ætatem perdurans, retinet et suscipit quidquid de fide et religione tradidit, tradit et traditura est Cathedra Petri, super quam ita à Christo suo Sponso est ædificata, ut in iis quæ fidei sunt et religionis errare non possit.
XXV. « Certa fide tenenda sunt » non solum quæ in Scripturis expresse sunt tradita, sed etiam quæ per traditionem Ecclesiæ catholicæ credenda accepimus, et quæ definita sunt super fidei et morum negotiis, per Cathedram Petri, vel per concilia generalia legitime congregata.1 »
Quid sit Cathedra Petri, Driedo exposuit : hoc est primo loco, Cathedra universalis illa, Ecclesia scilicet catholica, primatu Petri gaudens, in qua nullo modo defecturam fidem, ut de fide absolute ; ac secundo loco, Cathedra particularis, seu diœcesis Romana, in qua etiam, ut Romana est, non defecturam fidem, pia sanctaque fide atque ex fidei pietate crederet.
Quare nec à cathedræ quidem particularis illius, quæ nunc Romæ, Deo auctore, constituta est, perpetua traditione certoque et constanti dogmate aberrandum esse pervulgata jam erat [518] sententia, quam tunc Lovanienses ex hujus viri apud se et doctrinæ ac pietatis laude florentis sensu, in suos articulos transtulere.
Sic certa fide tenendum esse docent, quod Cathedra Petri, Ecclesia universalis, Petro ut Capiti adunata, definiat, articulo xxv. Quod autem ibidem disjunctivè dicunt : Cathedram Petri, vel concilia generalia, nempe significant non esse necesse semper ab Ecclesia congregata et concilio generali judicium proferri ; sed valere omnino quæcumque Ecclesia catholica, universalis illa, et semper inconcussa Petri Cathedra protulerit, sive expresse per se, in œcumenica synodo pronuntians, sive auctore Romano Pontifice, et in ejus decreta consentiens. Atque hoc certe erat quod aliis verbis, articuli Parisienses superius relati2 dixerant : nempe articulo xviii, « Ecclesiam universalem errare non posse : » item articulo xxii : « concilium generale, Ecclesiam universalem repræsentans, errare non posse ; » cujus quidem Ecclesiæ catholicæ nomine, Parisienses, Petrum etiam, qui Caput sit, ejusque Cathedram comprehendunt ; quemadmodum Lovanienses Cathedræ Petri nomine universalem etiam Ecclesiam complectuntur, uti jam vidimus certissimis rationibus à Driedone esse confectum. Ita illud quod concilium universale, sive illud, quod Cathedra Petri certo et absolute errare non possit, unum idemque est, Ecclesia scilicet catholica ; quandoquidem Pontifici ex traditione definienti, non desit Ecclesia consentiens, et rursus concilio judicanti adsit Pontifex, convocandi, agendi, decernendi auctor, ex cujus utriusque complexu existat illud, sub quo captivari omnem intellectum oporteat, Spiritus sancti judicium.
Neque propterea Cathedram universalem Petri ab ejus cathedra particulari, quæ nunc, Christo providente, Romæ est, ullo modo sejungimus ; neque refugimus, imo complectimur quod iidem Lovanienses de Cathedra singulari Petri credendum proponunt : nempe Ecclesiam ita « super eam à Christo esse fundatam, ut errare non possit3 ; » cum id profecto constet toti Ecclesiæ, hoc est, Capiti et membris fide et charitate connexis, à Christo esse promissum.
Suscipimus etiam cum Lovaniensibus « quidquid de fide et [519] religione tradidit, tradit et tradituro est Cathedra Petri, » etiam illa singularis, hoc est, profecto non quod unus forte Pontifex ; sed quod ipsa Pontificum successio et series et Ecclesiæ Romanæ Ecclesiarum Matris, perpetua et constans et firma professio, pro certo fidei dogmate tenuerit, docuerit, prædicant ; cum jam professi simus eam seriem ac successionem nunquam à fide abrumpendam4 ; ac si quid unquam, quod absit, erroris irrepserit, Deo adjuvante, fore ut, vel sedes Romana per se ipsa respuat, vel tota Ecclesia catholica pro capite connixa restituat.
Hæc summatim et breviter nondum ut plane explicemus, atque argumentis probemus ; sed ut interim doceamus Parisiensis matris et Lovaniensis filiæ, ab initio ad postrema usque tempora, unam et cohærentem esse sententiam. Neque ambæ de summo Pontifice diversa docent, cum et Parisienses docuerint « unum esse jure divino Romanum Pontificem, cui omnes obedire tenentur ; » et Lovanienses jam relatis articulis hos quoque interponant.
XXIII. Unus est Ecclesiæ summus Pastor, cui omnes obedire tenentur, ad cujus judicium controversiæ quæ super fide et religione existunt sunt referendæ.
XXIV. « Summam hanc praeposituram primus omnium gessit sanctus Petrus, verus Christi in terris Vicarius et totius familiæ ejus Pastor : post Petrum vero, ex Christi institutione, omnes deinceps Pontifices, Petri in cathedra successores.5 »
Vides in articulis Lovaniensibus, cum Romanus Pontifex nominatur, ei attribui ut obediatur, et ad eum quæstiones fidei referantur, ut summam in Ecclesia praeposituram gerat ; quæ ab omnibus catholicis admittuntur. Cum ad eam devenitur auctoritatem, quæ errare non possit, jam non ipsum Pontificem, sed Cathedram Petri et generale Concilium nominari : quæ quidem rectene an secus distinguantur, nondum est disceptandi locus. Certe hic distincta accurate esse, et à Joanne Driedone sumpta perspicuum est : atque hæc ad fidem catholicam pertinentia, [520] Lovanienses æque ac Parisienses merito hæreticis opponenda esse censuerunt : haud ita veritati reique ecclesiasticæ consulturi, si opponerent eaque etiam inter catholicos variare non ignorabant.
Neque abludebant aut ipse Driedo, aut reliqui Lovanienses Magistri ab Adriani sui sententia, cujus apud ipsos tanta erat auctoritas . Dicturus enim Adrianus, etiam in fidei determinationibus, errare posse Pontificem, sic præfatus erat : « Si per Ecclesiam Romanam intelligatur Caput ejus, puta Pontifex, certum est quod possit errare6 : » ne scilicet dicere videretur, in Ecclesia Romana sive universali, sive particulari statim defecturam fidem, si in Pontifice defecisset.
Quod si obstinate volunt per articulos Lovanienses damnatam esse doctrinam quæ Pontifici quoque infallibilitatem detraheret, ergo non modo Lutherum aliosque hæreticos, quod sibi proposuerant, verum etiam Adrianum VI, Jacobum Latomum, et Joannem Driedonem sui temporis viros maximos ac suæ scholæ lumina condemnarunt : gratissimum facturi Lutheranis suæque censuræ elevaturi auctoritatem, quod certa cum incertis æque confudissent, et sanctissimorum virorum doctrinam cum infanda hæresi una sententia reprobassent.
Neque Ruardus Tapperus post illos articulos scribens, Joannem Driedonem in his damnatum approbasset, cum ejus librorum editionem accuraret : neque postea Joannes Viggers, id quod jam audivimus,7 cum de Adriano VI tractaremus, diceret, ab aliquibus haberi de fide, quod Pontifex sit infallibilis : neque tam contemptim aliquibus tantum de fide esse diceret, quod sua Facultas condemnatura Lutherum in suos articulos retulisset.
Eumdem Viggerum postea audiemus de eadem infallibili late dicentem, communiter hanc teneri, et contrariam sententiam judicari improbabilem .8
Improbabilem vero tantum, quam sua Facultas una cum Lutheri erroribus proscripsisset ? Nemo id sanus dixerit, adeoque Lovanienses alio spectasse, eo nempe quo vidimus, quod et nos rationibus adstruximus necessariis. [521]
Footnotes
Chapter 17 of 49