Caput III. Circa Florentinum formulam solemnis distinctio : quod Romanus Pontifex regat universalem Ecclesiam distributivè non collective ; de ea distinctione Andreæ Duvallii lo…
Circa Florentinum formulam solemnis distinctio : quod Romanus Pontifex regat universalem Ecclesiam distributivè non collective ; de ea distinctione Andreæ Duvallii locus : ea distinctio non mere scholastica, sed à concilio Constantiensi, Martino V expresse approbante, deprompta.
Ut autem plenius intelligatur rectus ille bonusque sensus , quem in Florentina formula nostri etiam agnoscerent, placet interpretem haud sane suspectum adhibere, Andream Duvallium, qui inter theologos Parisienses antiquæ sententiæ abolendas primus auctor extiterit, ac Duvallistas suo nomine fecerit . Is vero refert Eugenii IV ac synodi Florentinæ verba in decreto unionis, quibus definitur : « Romano Pontifici, ut Christi Vicario, Petri successori, totius Ecclesiæ Capiti, omnium christianorum Patri ac Doctori, pascendi, regendi, gubernandi universalem Ecclesiam plenam potestatem à Christo esse traditam.1 » Sic autem interpretatur : « Satis, inquit, constat concilium Florentinum, auctoritatem Papæ supra concilium non definivisse. Nam etsi definiat cum esse Christi Vicarium, totius Ecclesiæ Caput, et à Christo illi traditam potestatem regendi universalem Ecclesiam ; hoc tamen nemo eorum, qui contra sentiunt, negat. Illius enim potestatem in Ecclesiam universalem, ubique locorum diffusam admittunt, et omnium christianorum Patrem et Doctorem eum agnoscunt ; sed contendunt concilium non propterea definivisse [471] eum in Ecclesiam universalem, quatenus est legitime congregata, et est in concilio aliquo generaliter per suos prælatos unita et consentiens ; potestatem habere. Tunc enim, inquiunt, Ecclesia universalis est totum quoddam, id quamlibet sui partem, etiam præcipuam, qualis est Romana Ecclesia, auctoritatem habens : ideoque cum nomen hoc (universalis Ecclesia) dupliciter sumatur, distributivè quidem pro omnibus ecclesiis per Orbem diffusis, et collective , id est pro concilio generali ; priori modo, aiunt concilium Florentinum definivisse summum Pontificem in Ecclesiam universalem habere auctoritatem, non tamen posteriori.2 Perspicue ille quidem, ut solet. Cæterum illa distinctio distributive, collective, ne vana ac nimis scholastica videatur, eam adversus Viclefum synodus Constantiensis et Martinus V totaque Ecclesia catholica docuit.
Sic certe statuit sessione viii Constantiense concilium : sic repetitum legimus Decretali Inter cunctas, quam contra Viclefum, sacro concilio Constantiensi approbante, Martinus V edidit. Propositio Viclefi xli : « Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. Error est, si per Romanam Ecclesiam intelligat universalem Ecclesiam, aut concilium generale , aut pro quanto negaret primatum summi Pontificis super alias Ecclesias particulares .3 En illud distributivè à concilio Constantiensi et Martino V diserte probatum : en quo sensu tanta synodus tantusque Pontifex decernant pontificiam potestatem in Ecclesia primam et supremam esse ; hoc est ita supremam, non quod sit super omnem conjunctim et collective, ut aiunt, Ecclesiam, sed quod sit super omnes ecclesias particulares separatim ac distributivè sumptas . Hæc tamen, si placet, non urgeamus adhuc totis viribus : sit tantisper in suspenso quæstio, an Pontifex adunatæ et ex toto orbe collectæ Ecclesiæ obediat, an imperet : concilii Constantiensis decreta taceamus, et illam à concilio in Pontifices, etiam in fidei causis assertam potestatem. Certe concilium Florentinum in decreto unionis ea voce utitur, quæ utrique sententiæ possit accommodari ; adeo ab alterutra condemnandâ abhorrebat. [472]
Atqui illud est unionis decretum, quo Constantiensia et Basileensia decreta penitus elisa esse, et Cajetanus et Bellarminus postea, et nunc Lovanienses aliique inclamant.4 Nos ultima decreti verba, quæ nobis favent, consulto prætermitti mus, et in alium rejicimus locum ; ea tantum promimus, quibus nos maxime urgeri putant, atque in his ipsis verbis à nostra sententia condemnandâ studiosissime temperatum fuisse luce clarius, atque ipso Duvallio fatente, intuemur.
Quid ad hæc responderi possit haud equidem intelligo. Certe enim decreta Constantiensia præcesserant, et Florentini concilii tempore Basileense habebatur et de potestate concilii supra Papam, vel Papæ supra concilium, summa utrinque contentione agebatur, et ea disputatione omnia personabant : an Romanus Pontifex ita toti præesset Ecclesiæ, ut adunata quoque et collecta superior esset : an ita, ut omnibus quidem particularibus præstaret Ecclesiis, sed in unum congregatis , et generale concilium facientibus obediret ? Quid ergo quæstione orta factum oportuit, si decidi placebat ? An non Florentinis et Eugenio IV idonea verba suppetebant, quibus alteri parti omne præcluderetur effugium ? Cur ergo adhibent communes utrique parti voces ? Nempe rem in integro saltem relinqui volebant, quodque in confesso esset Pontifici asserebant : summam illam in concilio potestatem omittebant, quam si ipsi vel maxime admitterent, neque Græci unquam, neque reliquæ Ecclesiæ probaturi essent. Et tamen illa etiam in Florentino concilio inter utramque, sententiam librata ac temperata verba, postquam superioritatis assertores ea sibi plane favere jactarunt, non modo episcopi ac theologi Gallicani, verum etiam tota synodus Tridentina, et ipse Pius IV, cum in synodi decretis, tum in fidei professione omissa voluere : ne scilicet parum veritati consulerent, si cuiquam videri possent definire voluisse eo, quæ in scholis utrinque disputata, non satis firma constansque traditio attulisset.
Quod quidem divino plane concilio factum esse constat. Cum enim hæ duæ formulæ, illa Florentina scilicet, et ista Pii IV re ac summa conveniant, eumdemque primatum alia aliis verbis, [473] ambæ tamen pariter ac sufficientissime prædicent, sane oportebat anteferri eam, quæ cum hæreticos æque convelleret, catholicis aptior congruentiorque haberetur ; ut quemadmodum veritas, ita etiam pax et charitas in Ecclesia catholica coleretur.
Neque nostros quidquam amplius flagitasse Pallavicinus refert. Tametsi enim post Constantienses canones sententiam suam ad fidem pertinere crederent, simul intelligebant, aliud esse quod ipsis videretur, aliud quod toti Ecclesiæ catholicæ definiendum putarent. Quare fovere pacem, et catholicos omnes charitate complecti, æquum arbitrabantur. Quæ quidem secuti eorum successores, in hac postrema Declaratione, simul et avitam sententiam, Ecclesiæ catholicæ , ne quid jam dicamus amplius , utilem, defenderunt, et ab omni prorsus censura temperarunt.
At in eos tam doctos, tam modestos, tam paci catholicæ consulentes, Strigoniensis archiepiscopus, aculeatæ censuræ gladium stringit ; eorum articulos absurdos , detestabiles, schismaticosque pronuntiat, ut eam doctrinam, quam visam, agnitam, inculcatam, tot Pontifices, tot synodi intactam saltem illæsamque reliquerint, unus ille audacior validiorque conficiat.
Footnotes
Chapter 4 of 49