Skip to the text

Caput XI. De Lovaniensi Facultate : eam cum Parisiensi et Coloniensi circa Constantiensem Basileensemque doctrinam consensisse : Nicolai Dubois Professoris Lovaniensis vana argu…

De Lovaniensi Facultate : eam cum Parisiensi et Coloniensi circa Constantiensem Basileensemque doctrinam consensisse : Nicolai Dubois Professoris Lovaniensis vana argumenta.

Tot egregiis toto orbe terrarum appellatis doctoribus , juvat de Lovaniensibus singularem habere quæstionem, cum propter eximium ejus Facultatis splendorem ac famam, tum quod adversarii, quæ ad eam Facultatem attinent, haud plena fide ac diligentia tradiderunt.

Et quidem Nicolaus Dubois,1 rerum quoque suarum ac suæ Facultatis ignarus, id agit ut ea Facultas jam inde ab initio suæ fundationis, eam credatur amplexa sententiam, quæ extra schismatis causam concilio Pontificem anteponat : quam quidem sententiam hauserit ab universitate Parisiensi et Coloniensi, à quibus originem duxit. Sed hæc quam falsa sint, luce clarius est.

Ac primum, certum est Universitatem Lovaniensem, post Constantiense concilium, Basileensis concilii tempore, fuisse conditam. Quin ipse Nicolaus Dubois profitetur, qui Lovanii in theologica Facultate gradum susciperet, ante annum 1439 fuisse neminem ; quo tempore maxime inter Eugenium IV, et Basileense concilium efferbuisse dissidia nemo nescit. Neque minus liquet, non modo universitatem Parisiensem, sed etiam totam ecclesiam Gallicanam Basileensi concilio adhaesisse, quod D. Dubois et ipse testatur. Quid autem universitas Coloniensis per idem tempus [497] senserit, hæc declarat ad Theodorum Coloniensem archiepiscopum, anno 1438, edita responsio. Prima propositio : « Ecclesia synodaliter congregata habet supremam jurisdictionem in terris, cui omne membrum Ecclesiæ, cujuscumque dignitatis fuerit, etiam papalis, obedire tenetur, quam nemo sine ipsius Ecclesiæ synodali consensu dissolvere aut transferre potest. » In secunda propositione legitur : « quod omnes obedire tenentur Christo, suæque Sponsæ Ecclesiæ, in qua prima præsidentia est Sedis apostolicæ super omnes alias ecclesias particulares, et sedes inferiores, non super totam universalem prælatæ. » Cætera ejusdem sunt spiritus. Atque hæc doctrina est, quam, à Parisiensibus et Coloniensibus fundatoribus suis, academia Lovaniensis, anno 1438, hoc est in ipso fundationis initio hauserit. Unde Æneas Sylvius hæc memorat2 de Lovaniensibus ab Amedeo Lugdunensi archiepiscopo, regio oratore, viro omnium consensu doctissimo atque sanctissimo, ad Ludovicum Romanum protonotarium dicta : « Viros omnium doctissimos conclusiones nostras impugnare video, quæ certæ et verissimæ sunt, et ab illis qui nunc eas reprobant, alias approbatæ. Nec nos fugit Ludovicum protonotarium has veritates Lovanii ac Coloniæ prædicasse, easque illinc universalis studii auctoritate firmatas reportasse ; quare si ipse nunc mutatus est, veritas tamen non est mutata.3 » Quid ad hæc Ludovicus à tanto Pontifice compellatus ? Pergit historicus ; « Quo finiente illico Ludovicus assurgens : Verum est, ait, illas me apportasse veritates, vos tamen eas fidei veritates nuncupatis, quæ adjectio mihi subdubia est, » Hæc ille de Basileensibus illis [498] conclusionibus, quibus conciliorum potior auctoritas asseritur. Cæterum id tantum subdubitare se dicit, hæ veritates an fide certæ sint : veritates esse saltem theologica demonstratione certas, atque à se praedicatas, Coloniœque et Lovanii universalis studii auctoritate firmatas, nec ipse diffitetur.

Hæc tacet Nicolaus Dubois : quæ nihil ad rem faciant studiose colligit. At enim sic objicit4 : anno 1448, Nicolao V Eugenii IV successori universitas Lovaniensis declaravit se ipsi et Eugenio ut legitimis Pontificibus adhæsisse, legatis Basileensibus nequicquam contraria suadentibus. Verum ; sed hoc nihil ad doctrinam concilii Basileensis, quam secuti Galli Germanique, haud minus Eugenio IV licet deposito, adhaesere. Neque propterea concilio potestatem defuisse dicebant : sed an ea in Eugenium juste ac necessario usi essent ambigebant, et ne schisma fieret verebantur. Acta suo loco referenda rem clarius demonstrabunt. Interim professor multa pollicitus, nihil tamen attulit, quo suos Lovanienses à concilii superioritate abhorruisse comprobaret : nos certa adduximus, quibus in eam aperte consensisse constet.

Footnotes

  1. Disq., art. x, n, 132 et seq., p. 47. ↩

  2. Rem, ut acta est, es ipso Sylvio paucis narrabimus. Cum Basileenses id quam maxime contenderent, ut Eugenius merito deponendus videretur, editis octo conclusionibus, probare conati sunt eum esse contumacem et in errore pertinacem ; quippe qui, quanquam sæpe monitus, nequaquam à proposito dissolvendo ; synodi deterreretur. Ab ea sententia Panormitanus abscessit, et dixit : se quidem credere Papam concilio œcumenico submitti oportere ; sed hanc suam opinionem haberi non posse pro certo fidei dogmate, cum expresse non legeretur in Symbolo, neque etiam in determinationibus Ecclesiæ. Tunc Amedeus de Talanc, archiepiscopus Lugdunensis, Panormitani sententiam longa oratione confutavit, quam sententiam Ludovicus de Bacheinstein protonotarius defendendam suscepit ; atque inde gravis exorta est inter Patres altercatio, qua factum est ut, à se invicem divisi, plerique discederent (Edit. Leroy). ↩

  3. Æn. Sylv . , de Gest. Basil., lib. I, p. 37. ↩

  4. Disq., n 137. ↩

Chapter 12 of 49