Caput VI
An, ut quibusdam videtur, quæstio de superioritate à quæstione de infallibilitate, secundum Alliacensem et Gersonem, separari possit ? Refertur caput Si Papa, aliique ex decreto Gratiam loci et Glossæ celebres, quæ Parisiensibus præluxerunt ; hinc pro certo assumptum, Papam etiam ut Papam esse fallibilem.
At forte Romano Pontifici, non ut supremam illam in concilia [480] generalia potestatem, ita etiam infallibilitatem detrahebant. Video enim qui has quæstiones separandas patent. Verum auctores nostri ne id cogitabant quidem ; imo non alia magis ratione synodum universalem ipso Papa superiorem putabant, quam quod hic deviabilis sive fallibilis ; illa indeviabilis et infallibilis esset. Vel ut alio modo ex eorum sane verbis exponit Bellarminus,1 summam et absolutam potestatem in Ecclesia ponebant, ut in « regulante, quia Ecclesiæ est regulare et dirigere Papam, cum ipsa non possit errare, Papa autem possit. » Quare alteram quæstionem, vel teste Bellarmino, ab altera suspendebant, nedum sejungi posse suspicarentur.
Atque illi quidem multa ex Scripturis, multa ex antiquitate testimonia et exempla referebant , quibus Ecclesiæ, adeoque concilii eam repræsentantis auctoritas potior haberetur. Multa repetebant ex Decreto Gratiani et Glossis, quibus rebus tum plurimum utebantur. Memorabatur imprimis caput Legimus ,2 quod est Hieronymi : ex quo capite hæc verba promebant : « Si auctoritas quæritur, orbis major est Urbe. » Scio responderi et alicubi in Decreto ad marginem adscriptum : Major extensivè, non intensive : dignam Turrecrematæ subtilitate distinctiunculam. Cæterum, qualiscumque est, huic loco non congruit ; quærebatur enim, non quis multitudine aut quantitate, sed quis auctoritate præstaret. Favet Glossa ad verbum « major est, et est hic argumentum, quod statuta concilii præjudicant statuto Papæ, si contradicant. » Quem textum una cum glossa sua Petrus de Alliaco et alii Parisienses vehementissime inculcabant. Sed inter omnia argumenta illud imprimis urgebant : deviabilem, nempe Pontificem, indeviabili, nempe Ecclesiæ atque concilio postponi oportere.
Porro locutio hæc, deviabilis, et indeviabilis, adeo usitata nostris, à capite Si Papa duxit exordium. Sic autem habet caput illud apud Gratianum : « Si Papa suæ et fraternæ salutis negligens , deprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper à bono taciturnus (quod magis officit sibi et omnibus), [481] nihilominus innumerabiles populos catervatim secum ducit, primo mancipio gehennæ, cum ipso plagis multis in æternum vapulaturos, hujus culpas istic redarguere præsumat mortalium nullus ; quia cunctos ipse judicaturus , à nemine est judicandus, nisi deprehendatur à fide devius.3 » Hinc nimirum illud deviabile in summo Pontifice, quod ab Ecclesia indeviabili necessario reguletur.
Neque vero cogitabant distinctionem illam, essetne deviabilis, ut privata persona an etiam ut Pontifex ; vel ut Melchior Canus loquitur, errore personali an judiciali4 : haec nondum cogitabant. Pontificem simpliciter nulla reservatione, exceptione nulla, posse esse à fide devium fatebantur.
Imo Gratianus etiam, ut Pontificem et errore judiciali à fide deviare posse aperte supponit, cum de Decretalium auctoritate multa locutus, hæc addit : « Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus vel decretalibus epistolis, in quibus nec præcedentium Patrum decretis, nec evangelicis præceptis aliquid contrarium invenitur.5 » Quo loco victus Melchior canus,6 Gratianum accenset iis qui pontificiam infallibilitatem negare videantur.
Affert quidem Gratianus hic probationem infirmam ; et Anastasii II Decretalem immerito erroris insimulat ; sed affert alio loco Gregorii II decretum authenticum, de quo merito pronuntiet : « Illud Gregorii sacris canonibus, imo et evangelicæ et apostolicæ doctrinæ penitus invenitur adversum.7 »
Extat etiam aliud à Gratiano relatum Pelagii II constitutum,8 de quo Gregorius Magnus hæc habet : « Quod mihi durum et incompetens videtur : » ad quæ verba glossa aperte dicit : « Illa constitutio fuit iniqua ; » et ad verbum, durum : « Statutum Pelagii fuit contra Evangelium .
Hoc autem statutum Pelagii II esse, ejus qui Gregorium proxime antecedit, probat eadem Glossa, ex capite Multorum ,9 quod est ejusdem Gregorii Magni.
Hos Gratiam locos excutere hic non est animus, sed tantum [482] explicare paucis quæ nostri pro deviabilitate , ut vocabant, Papæ, etiam circa fidem atque evangelicam veritatem, argumenta ducerent à jure communi communibusque glossis, et communi sententia ; atque ab eo etiam canonum collectore, quem tum potissimum non modo nostri, sed tota etiam Schola, neque tantum canonistæ, sed etiam theologi auctorem sequebantur,
Footnotes
-
Bell., de Conc. auct., lib. II, c. xiv. ↩
-
Dist. xciii, c. xxiv. Hier., tom. IV, ep. ci ; al. tom . II, ep. lxxxv. ↩
-
Dist. xl, c. vi. ↩
-
Melch. Can., de Loc. Theol., lib. VI, c. viii. ↩
-
Dist. xix, c . vii. ↩
-
Can., lib. VI, c. i. ↩
-
Caus., xxxii. quæst. vii, c. xviii. ↩
-
Dist. xxxi, c. i : Ante trien. ↩
-
Caus., xxvii, quæst. ii, c. xx. ↩
Chapter 7 of 49