Caput IV. Ex ante dictis probatur cleri Gallicani Declarationem jam in tuto esse, nondum licet prolatis probationibus : Leonis X concilio Lateranensi et adversus Lutherum acta, …
Ex ante dictis probatur cleri Gallicani Declarationem jam in tuto esse, nondum licet prolatis probationibus : Leonis X concilio Lateranensi et adversus Lutherum acta, nihil ad rem facere, Tridenti acta et Pii IV professio probant.
Vide interim, lector candide, quantum è jure nostro decedamus. Nondum quæstionis arcana reseramus : quid Eugenius à synodo Basileensi postularet, in quibus convenirent, in quo dissiderent ; quid postea addiderunt, et quæ jam à nobis extorquere velint pontificiæ potestatis immodici atque improvidi, eoque jam nomine, non salis idonei defensores, hæc nondum explicamus ; probationes nostras, instrumenta causæ, Constantiensia decreta sessionum iv et v nondum producimus ; illa, inquam, decreta quibus Patres totaque universalis synodus declarant, statuunt, [474] definiunt conciliis œcumenicis quibuscumque potestatem à Christo immediate datam eam, cui etiam Papa obedire teneatur1 : neque tantum in causa schismatis, quam tractabant ; « sed etiam in iis quæ pertinent ad fidem et ad reformationem Ecclesiæ in capite et in membris ; » hoc est, in omnibus causis, quæ generales essent, quæ ad statum universalis Ecclesiæ pertinerent, et maxime in fide, quæ sit omnium fundamentum . Hæc nondum urgemus, necdum asserimus, uti profecto, Deo dante, luce clarius faciemus, Constantiensis concilii, mota quæstione, sensum perspicuum judicium firmum, certam et inconcussam auctoritatem. Nondum proferimus decreta Pontificum Martini V, ipsius Eugenii IV, ac Pii II, aut concilii etiam Florentini, quibus Constantienses canones apertissime comprobentur. Decretum unionis tantum, eamque decreti, quæ maxime nobis objici soleat, partem exponimus ; et jam ab omni censura, ab omni periculo tuti sumus : tanta causæ vis et veritas inest ?
Nondum, inquis, tuti . Nam etiamsi à Florentinis Tridentinisque decretis, ac Pii IV professione tuti, ad Leonem X et Lateranensia sub eo decreta haereatis necesse est. Pontificiam namque superioritatem à concilio Lateranensi assertam Bellarminus et alii contendunt ; et Suarez nostram de pontificia infallibilitate sententiam à Leone X in Luthero damnatam, et quidem hæresis confidenter affirmat.2 Hæc quidem dispungemus statim ; et quam trepida Bellarminus, quam vana Suarez dixerit ostendemus. Interim quærimus an non ea omnia Tridentina synodus et Pius IV tenerent ? Si transacta, confecta, definita res erat, cur omitti placuit ? Nam profecto Lutherus eam quæstionem moverat ; et à Leone X rite damnatus, ad synodum universalem provocaverat ; et Constantiense concilium obtendebat, et Parisienses auxilio advocabat. Id quoque censores nostri objiciunt,3 quasi necesse sit a nobis rejici ea omnia quibus sycophanta peritissimus abusus est. Ergo contemnamus theologicas facultates, quas frustra appellavit ; et episcopalem auctoritatem, quam in archiepiscopo [475] Moguntino, et papalem quoque, quam in Leone X implorabat. An quia impurus nebulo sacra omnia nomina ordine invocavit, ut ausu sacrilego omnia conculcaret, nos catholici antiquam traditionem et judiciorum ecclesiasticorum ordinem evertemus ? Sed profecto id verum, si contra fidem Ecclesiæ traditam, atque in legitimo concilio definitam homo audacissimus aliquid attentant, id in Tridentina synodo, id in professione fidei quæ Luthero opponeretur, non dissimulatum, sed vindicatum oportebat. Tunc enim vel maxime valebat illud : « Error cui non resistitur, approbatur4 ; » ei illud Augustini : « Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quæstio ut dicatur impellit.5 » Cur ergo hic tanta synodus tantusque Pontifex conticescunt ? An ut Gallis parcerent, catholicam veritatem, agnitam ab Ecclesia ac certa sententia definitam, Luthero prodidere ? Id velint scilicet Ecclesiæ hostes : id Frater ille Paulus Soavis6 pro magno comparant : ille, inquam, Calvinista cucullatus et catholici nominis specie, non modo synodi Tridentinæ, verum etiam fidei catholicæ insectator. Procul vero hæc à piis. Nempe ea omnia, quæ nobis objectantur, Tridentini Patres et ipse Pius IV omissa voluere, quod ea omnia vel intellecta esse perperam, vel pro fidei decretis frustra venditari judicarent.
Atque hæc suo loco fusius exequemur ; neque Lateranensibus nostra impugnari, sed asseri potius, quam serio dicimus, tam perspicue demonstrabimus ; et anteriores synodos, anteriores Pontifices, qui nostra confirment, innumerabiles proferemus. Interim, ex his quæ diximus, satis superque constat, quæ synodi, quique Pontifices, post exortam eam quam tractamus quæstionem de pontificia potestate, adversus hæreticos et schismaticos decreverint, definiverint, fidei professionem ediderint, ab iis ita voces esse temperatas, ut nostram sententiam auditam, cognitam, totaque Ecclesia personantem, ab omni censura illaesam relinquerent. [476]
Footnotes
-
Vid . tom. XII Conc. ↩
-
Bell., lib. II, de Conc. auct., c. xvii, et pass. Suar., de Fide ; disp. v, sect. viii, n. 5. ↩
-
Disq., art. ix, pag. 43. Doct. Lov., art xi, p. 69. ↩
-
Decr., dist. lxxviii, c. Error. ↩
-
Aug., de Don. persever., lib. II, c. xvi, n. 40. ↩
-
Is est Fra-Paolo, adeo hæreticis amicus, ut lætaretur, si quando audiret prosperum quid illis contigisse ; interim gemeret, quod sibi non liceret eorum dogmata palam profiteri. (Edit. Leroy.) ↩
Chapter 5 of 49