Caput XVIII. Alii Driedonis loci excutiuntur. Iterum de Cathedræ Petri auctoritate, ex eodem scriptore
Alii Driedonis loci excutiuntur. Iterum de Cathedræ Petri auctoritate, ex eodem scriptore.
Ex his facile est reliqua intelligere quæ ex Driedone in hunc locum adducuntur.
Objicitur istud,1 quod decreta Contantiensia exponens, concilii auctoritatem in Papam, ad hæresis vel schismatis casum redigere videatur. « Papa, inquit, in causis fidei et schismatis personam suam tangentis atque concernentis, subjicitur judicio universalis Ecclesiæ. Quamobrem si ipse fieret hæreticus aut schismaticus, aut argumentis probabilibus de his suspectus,... esset ab Ecclesia... monendus,... judicandus,... deponendus,... vel [525] depositus... declarandus.2 » Cui loco addit anonymus, « sicut ante jam exposuerat libro de Libertate christiana : » ne id quidem cogitans, librum de Libertate christiana esse ultimum opus Joannis Driedonis, cui componendo sit immortuus, ut vel præfatio testatur. Id gravius quod sequentia tacet : « Quamvis primatus Papæ super omnes particulares ecclesias sit constitutus jure divino, non hinc tamen oportet consequens esse eumdem Papam in causis propriis jus divinum concernentibus, non esse subjectum potestati universalis Ecclesiæ. » Ubi 1° notandum illud : Papæ primatum jure divino constitutum, non super universalem Ecclesiam, sed super omnes particulares ecclesias, quod ex Constantiensibus deductum fontibus, Driedo ubique inculcat, ut legenti patebit. Tum illud : « Nihilo secius Papam esse judicandum ab universali Ecclesia, in causis propriis jus divinum concernentibus. » Quod quidem latius patet, quam hæresis, vel schisma ; et jura tantum positiva excipere videtur. Quæ hic generatim dicta, Driedo in libris de Libertate christiana fusius, postea, uti vidimus, et diligentius exequitur.
Objicitur et locus hic3 : « Quemadmodum Romana Ecclesia , in qua residet apostoli Petri successor, est omnibus Ecclesiis prælata, ad quam fidei magistram et matrem, omnes majores totius Ecclesiæ causæ recurrunt, sumentes terminum seu finem, juxta sententiam ejusdem Ecclesiæ, cujus vis et potestas ecclesiastica est in Pontifice ejusdem Ecclesiæ ; ita et Romanæ Ecclesiæ sententia prævalet omnibus sententiis aliarum Ecclesiarum, à Romana Ecclesia discrepantium, » particularium scilicet, uti mox audivimus ab ipso interpretatum, non autem universarum etiam in synodo collectorum. Neque tamen in omnibus casibus ad œcumenicam synodum recurri necesse est ; recte enim ait Driedo, majores etiam causas sumere terminum seu finem juxta sententiam ejusdem Ecclesiæ Romanæ, » regulariter scilicet et in ordinario regimine, in ordinariis casibus, non certe in extraordinariis, ut jam vidimus, in libro de Libertate christiana ab hoc auctore una cum Parisiensibus summo consensu fuisse traditum. [526]
In Romana etiam Ecclesia fidei quæstiones haut secus atque aliæ regulariter finem accipiunt, cum sit plerumque tanta consensio, ut ad synodum œcumenicam non necessario recurratur : quæ omnia ex antedictis clara et aperta sunt, et in sequentibus clarius elucescent.
Diximus etiam ita esse Ecclesiam catholicam constitutam, ut in Capite suo, in Petri scilicet Cathedra singulari prævalere et insidere non sinat hæresim, qua per contumax propositum à fido abrumpatur penitus, adeoque omnem Ecclesiam à certo et constanti Ecclesiæ Romanæ dogmate discrepantem, à fide alienam et schismaticam esse.
Et quidem certum est, quod ait Driedo, Ecclesiæ Romanæ particularis illius vim et potestatem ecclesiasticam in suo Pontifice esse. Neque enim Ecclesia Romana per se aut absolvit aut ligat ; sed Pontifici Romano, Petri successori, id juris à Christo concessum est. Si tamen, quod absit, fides in Pontificis alicujus corde, ant etiam doctrina, prædicatione, decreto, vel ad contumaciam usque defecerit (quod ne fleret, negat Driedo, uti vidimus, à Christo esse promissum) non propterea Ecclesia Romana vim suam ac potestatem amitteret ; nihilo profecto magis quam, Pontifice mortuo, amittit ; cum semper supersit in Ecclesia semen, quo vis illa excitetur, seu potius explicetur ; et Ecclesia Romana Mater ecclesiarum neque a fide abrumpatur, neque primatu excidat .
Atque hæc erant quæ de Jacobo Latomo et Joanne Driedone Lovaniensibus, pro lectoris expectatione fortasse nimia ; pro Lovaniensium articulorum intellectu congrua ; pro ipsius quæstionis summa explicanda et constituendo statu, necessaria diceremus. Quæ omnia, Deo dante, progressu orationis haud mediocriter illustranda et confirmanda esse confidimus. De aliis Lovaniensibus ætate posterioribus, quæ ratio postulaverit, loco suo exponemus.
Footnotes
Chapter 19 of 49