Caput XII. Adrianus Florentius, mox Adrianus Papa VI, facultatis Lovaniensis ornamentum, Parisiensium sententiam sequitur : quorumdam Lovaniensium cavillationes
Adrianus Florentius, mox Adrianus Papa VI, facultatis Lovaniensis ornamentum, Parisiensium sententiam sequitur : quorumdam Lovaniensium cavillationes.
Post concilium Basileense atque academiæ Lovaniensis initia, primus inter theologos Lovanienses, nobilis scriptor extitit Adrianus Florentius Ultrajectinus, mox Papa Adrianus VI, scholæ Lovaniensis ornamentum, atque in eam effusissime liberalis.1 Is infimo genere ortus, primum theologiam Lovanii magna cura laude docuit ; tum ordine factus est academiæ cancellarius, Caroli V Augusti præceptor, episcopus Dertusanus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis, denique post Leonem X summus Pontifex : tanta modestia, « ut nihil infelicius in vita duceret, quam quod [499] imperaret.2 » Is cum de Confirmationis administratione disputaret negaretque presbyteris permitti posse, sancti Gregorii celebrem locum sic solvebat : « Ad secundum principale de facto Gregorii, dico, quod si per Ecclesiam Romanam intelligatur caput ejus, puta Pontifex, certum est quod possit errare, etiam in iis quæ tangunt fidem, hæresim per suam determinationem aut decretalem asserendo ; plures enim fuere Pontifices Romani hæretici. Item et novissime fertur de Joanne XXII, quod publice docuit, declaravit, et ab omnibus teneri mandavit, quod animæ purgatæ ante finale judicium non habent stolam, quæ est clara et facialis visio Dei ; et universitatem Parisiensem ad hoc induxisse dicitur, quod nemo poterat in ea gradum in theologia adipisci , nisi primitus errorem hunc pestiferum jurasset se defensurum et perpetuo ei adhaesurum. Item patet hoc de errore quorumdam Pontificum circa matrimonium, de quo in capite Licet de sponsa duorum. Item de errore quem ediderat Cœlestinus circa matrimonium fidelium, quorum alter labitur in hæresim, cujus error olim habebatur in alia compilatione Juris, capite Laudabilem, de conversione conjugum .3 » Vide quam aperte doceat omnino fieri posse, ut pontifex hæresim non jam ut homo privatus, sed ut Pontifex, per suam determinationem aut decretalem asserat ; quamque pestiferum errorem putet eum, quem Joannes XXII publice docuerit, declaraverit, et ab omnibus teneri mandaverit. Neque hic curamus an Joannes XXII et alii excusari possint : quid de illis senserit Adrianus VI, quid fieri potuisse putaverit , id vero quærimus ; imo non quærimus : quis enim in re tam aperta quæstioni locus ? Sed apertam tanti doctoris sententiam tenemus . Et notandum est quod addit jam ad Gregorium rediens : « Non tamen dico Gregorium hic errasse, sed evacuare intendo impossibilitatem errandi quam alii asserunt. » Quo quidem se demonstrat, nulla tuendæ causæ quam susceperat necessitate adactum, ad hanc tamen sententiam dedita opera declarandam, solo veritatis amore adductum esse. Neque vero eam sententiam Pontifex retractavit, uti profecto, [500] si erroneam putasset, facere debuisset. Nam ideo Pius II, qui se Basileæ, cum synodo privatus interesset, errasse credebat, solemni retractatione sua scripta confixit : « Hæc enim scripta, ait, fortasse scandalum parient. Qui hæc scripsit, inquient, in beati Petri cathedra sedit..., nec invenitur mutasse propositum : qui cum elegerunt, et in summo apostolatus vertice collocarunt, ab iis scripta ejus approbata videntur... Cogimur itaque beatum Augustinum imitari.4 » Nihil simile Adrianus ; suaque scripta adeo non retractavit, ut potius Romæ, statim atque Pontifex factus est, edenda curaret, anno videlicet 1522, cum anno 1521 Pontifex esset creatus.5 Nempe si ipse, aut alius Pontifex in fidei quæstione determinandâ defecisset, non ideo Petri fidem et Ecclesiam Romanam defecturam putabat. Imo metuebat, ne illi errandi impossibilitati, quam privatus doctor olim improbaverat, vel Pontifex factus favisse videretur.
Hic Lovaniensis anonymus, in Doctrina Lovaniensium mira refert sub hoc titulo : Discutitur doctrina Adriani Papæ VI. Summa est : non hic egisse Adrianum « de pontificia definitione ex cathedra ; sed de judicio super difficultatibus, quæ in facto occurrunt, donec si res sit ad fidem et mores tendens, pleniori examine ex cathedra definiatur.6 » Quid autem illud est, nisi in re gravi ludere, sibique ipsi illudere ? An loquitur de difficultatibus quæ in facto occurrant, qui de fide, de hæresi tam apertis verbis agit ? Quodnam vero examen plenius ? Quam decisionem narras, post eam qua de determinatum est ; qua Pontifex aliquid publice docuerit, declaraverit, ab omnibus teneri mandaverit ? Quæ verba Adriani Lovaniensem nostrum referre et exscribere puduit, quod iis statim perlectis ejus responsio evanescat.
At enim, inquit Joannes Viggers, ab anonymo laudatus, non id postulabat ea, quam Adrianus solvebat, difficultas, ut de pontificiorum decretorum infallibilitate disputaret, cum de Gregorii facto duntaxat ageretur. Certe ; idque monet vel ipse Adrianus, sed hæc à se dicta, quod illam aliquorum de errandi impossibilitate sententiam, dedita opera, evacuatam vellet, neque in [501] asserendis his, vanis certe, dubiis Sedis apostolicæ privilegiis, veræ pietatis partem ullam reponeret.
Pergit tamen Lovaniensis noster : « At Adrianus asserit certum esse quod Pontifex possit errare : hoc si intelligeret de Pontifice, ut definiente et proponente toti Ecclesiæ aliquid fide credendum, neutiquam est certum : » tibi quidem forsitan, sed ipsi Adriano est certum : » At è contra, inquis, id nedum certum sit, « manifeste est falsum, ejusque oppositum adeo certum, ut ab aliquibus habeatur de fide. » Quid ad nos, si ab aliquibus ? Non ab Adriano quidem, qui eam sententiam evacuare intendit. Quare non Melchior Canus, quantumvis acerrimus pontificiæ infallibilitatis assertor, non ipse Bellarminus,7 ut Lovanienses illi tergiversandum putant . Verum Adrianum VI nominatim accensent iis, qui pontificiam infallibilitatem non agnoscunt : neque eo secius Bellarminus, virum optimum et doctissimum appellat,8 « qui merito doctrinæ et pietatis, ex humili domo in tantam dignitatem conscenderit. »
Jam vero Nicolaus Dubois, postquam Adriani verba retulit de Romano Pontifice ita affirmantis : Potest errare , hæresim per suam decretalem asserendo ; respondet : Distinguo : si de potentia metaphysica loquatur Adrianus, etiam hoc transeat .9 Quam docte ! Erant scilicet qui assererent Pontificem nec metaphysica loquendo aut de potentia absoluta errare potuisse ; eaque erat errandi impossibilitas, quam Adrianus evacuare intendebat. Et pulchre transeat, nam si Professori bilem moveris, forte asserturus est Romanum Pontificem, nec potentia metaphysica errare potuisse.
Quæ addit, quoniam non ad explicandum, sed ad confutandum Adrianum pertinent, hujus loci non sunt. Pudet tamen interim Adrianum tantum virum à professore Lovaniensi temeritatis fuisse incusatum.10 At subdit Adrianum Pontificem factum, ea quæ hic scripserat revocasse ; nempe, inquit, docuerat Confirmationis sacramentum ex delegatione pontificia, non posse conferri à simplice sacerdote. Quid tum postea ? « Pontifex factus etiam [502] ipsemet ejusmodi commissionem dedit ; » quod pater Farvaquez ex Pallavicino probat.11 Quid ad nos ? Id certe quærimus, an illam impossibilitatem errandi, quam nunc Lovanienses quidam veluti pro fidei fundamento ponere velle videantur, cum privatus doctor evacuare intendisset, saltem Pontifex factus, constabilitam, ac sua anteriora retractata vellet. Neque ab eo scopo aberrare oportebat theologiæ professorem. Verum hominem equidem vidi neminem, qui, quæ ad rem non faciunt, in exiguo quamvis libello, majore studio colligat et congerat.
Quare certum omnino est Adrianum VI eorum de quibus agimus nihil retractare voluisse. Quid jam Lovanienses quidam vociferantur in nos, perdita omnia et conclamata esse, « ac de summa rei christianæ agi, cum de infallibili supremaque Pontificis in universam Ecclesiam auctoritate agitur ? » Neque intelligunt nos quidem peti ab ipsis per Adriani latus : nec nisi conculcato tanto Pontifice, doctissimo pariter atque sanctissimo, et quod pudere debeat, in se beneficentissimo suæque Facultatis ornamento, clerum Gallicanum oppugnari potuisse.
Quare Lovanienses ac Duacenos pios et doctos, quos oppido diligimus et colimus, aliosque viros bonos, etiam atque etiam obsecramus, ut cogitent tantine illa sit summi Pontificis aut superioritas, aut etiam infallibilitas, à tot tantisque viris catholica fide ac pace florentibus impugnata, ut in ea summam rei christianæ, aut firmissimam nostræ contra Lutheranos defensionis arcem, aut Sedis apostolicæ majestatem vimque Ecclesiæ, ac decus Israelis collocent. Nos certe alia, Deo dante, minus licet inflata verbis, re illustriora, meliora utilitate, atque auctoritate firmiora promemus. [503]
Footnotes
-
Labb., de Script. Eccl. ↩
-
Adriani VI Epitaph., tom. XIV Conc., col. 401. ↩
-
Adr., in IV Sent., quæst. de Confirm. ↩
-
Bull. Pii II, Retract. , tom. XIII Conc., col. 1407. ↩
-
Labb., de Script. Eccl. ↩
-
Doct. Lov., art. l, p. 59. ↩
-
Mel. Can., lib. IV, c . i. Bell., de R. P. , lib. IV, c. ii. ↩
-
Bell., de Script. Eccl., an. 1500. ↩
-
Part. I, Ref. arg. , etc., art. xv, n. 159, p. 82. ↩
-
Part. I, ibid., n. 156, 157, 160. ↩
-
Farvac. Opusc. de Conf., quæst. iv. Pallav., lib IX, c. vii, n. 11 , 12. ↩
Chapter 13 of 49