Caput IX
Dionysius Carthusianus adducitur : ejus exemplum probat eos qui per eam ætatem pontificiæ auctoritati vel maxime favebant, summa ipsa in Parisiensium sententiam convenisse : Ecclesiæ soli tamque repræsentanti concilio generali ab eo doctore tributa infallibilitas : locus, Rogavi pro te, etc., Luc. xxii, 32, cum ea doctrina facile conciliatus
Dionysii Carthusiani auctoritas in hac quæstione maximi erit ponderis, cum propter singularem viri gravitatem, tum quod ejus exemplo constitutum sit omnibus, multos ubique terrarum scriptores gravissimos, qui à Parisiensium sententia abhorrere videantur, summa tamen ipsa in eam egregie consensisse.
Is igitur paulo post Basileense concilium sub Nicolao V, Eugenii IV successore, floruit, sanctitatis nomine ab Odorico Rainaldo commendatus.1 Atque eo quidem tempore Basileensis concilii quæstio de superioritate, doctorum omnium sermonibus, celebris habebatur, eratque Dionysius hic unus omnium, qui Papæ superioritatem, in Ecclesiam etiam congregatam vehementissime tueretur ; edito in eam rem libro, de Auctoritate Papæ et concilii generalis.2 Is tamen articulo cui titulus : Determinatio difficultatis præcipuæ, an scilicet Papa sit super concilium, an è contra, habet : « Arbitror respondendum, quod ibi sit excedens et excessum ; id est, quod in aliquibus, puta in his quæ proprie [493] ac directe spectant ad forum generalis concilii, et propter quorum determinationem, seu expeditionem, illud celebratur, in his inquam, concilium videtur esse super Papam, ita quod concilium dando voces seu vota, est liberum, nec Papa potestatem coercitivam habet super illud in hujusmodi causis, magisque standum est determinationi concilii generalis quam Papæ.3 » En quo loco sit concilii auctoritas, in his causis propter quarum determinationem celebratur.
Quænam autem illæ causæ sint, quanquam obscurum non est, tamen à pio viro diserte explicatur. « Porro, inquit, hæ causæ sunt : extirpatio hæreticæ pravitatis ac schismatis, declaratio fidei, atque editio symboli ejus, universalis reformatio Ecclesiæ in capite et in membris ejus.4 » Hæc quidem ipsissima sunt quæ clerus Gallicanus ex concilio Constantiensi repetenda censuit. Pergit Carthusianus : « Itaque in expeditione istorum, major dicitur potestas concilii generalis quam Papæ, quoniam Christus promisit Ecclesiæ, seu concilio ipsam repræsentanti, infallibilem directionem et gloriosam assistentiam incessantem ; ita quod errare non potest in fide, neque in his quæ ad bonos mores pertinent, eo quod, in talium determinatione, regatur immediate à Spiritu sancto. Unde et Papa in talibus tenetur stare determinationi Ecclesiæ, seu statutis concilii, tanquam ordinationi ac sententiæ Spiritus sancti. « Cùmque Papa possit errare in fide et moribus ac cæteris quæ sunt de necessitate salutis, ejus judicio non videtur ultimate ac certitudinaliter standum in istis, cum non sit infallibilis regula, neque indeviabile fundamentum, » Quid clarius ? At cum concilio tanta tribuat, Pontificis tamen superioritati nihil se derogasse putat ; quoniam, « infallibilis ista directio à Spiritu sancto, non videtur pertinere ad majoritatem potestatis ac jurisdictionis præsidentialis ; sed potius est supernaturale donum Spiritus sancti, actuale magis quam habituale ; idcirco ex hoc non satis probatur potestas Ecclesiæ esse super potestatem Papæ, sed quod major sit gratia atque perfectio universalis Ecclesiæ. » Denique sic concludit : « Præterea cum Papa [494] constitulus sit totius Ecclesiæ summus generalisque custos, Pastor et Pontifex, fideique defensor, ac præcipuarum difficultatum Ecclesiæ determinator, non sic ad generale concilium pertinet hæreses et schismata extirpare, totius Ecclesiæ reformationi intendere, fidem declarare ac fidei symbolum edere, quin etiam hæc ipsa ad Papam, ratione sui officii, directe pertineant. Ideo neque ex his satis ostenditur, quod potestas concilii sit, absolute loquendo, major potestate papali, sed quantum ad aliquid ; quoniam hæc certius seu expeditius fiunt per generale concilium quam per Papam duntaxat, eo quod majoris gratiæ atque subsidii promissio sit facta Ecclesiæ quam Papæ. »
Tum postquam protulit Iocum sancti Thomæ ii-ii, quæst . i, art. x, determinantis, quod ad Papæ auctoritatem pertinet editio symboli, hæc addit : « Sed contra hæc quidam objiciunt, » quod cum Papa possit errare , non potest quis ejus determinationi atque sententiæ, absque omni formidine tam actuali quam habituali, assentire ; sed determinationi Ecclesiæ, quæ errare non potest, certitudinaliter statur. Idcirco ad generale concilium pertinere videtur ultima decisio credendorum, quod verum reor.5 » En quæ pii doctique viri sententia sit ; additque : « Nihilominus ad auctoritatem Papæ pertinet istud ; quamvis persona , cui tanta auctoritas concessa est, sit similis aliis, mortalis et fragilis, atque peccabilis ; idcirco sententiæ ejus, secundum quod à tali persona procedit, non ita certitudinaliter statur, sicut sententiæ universalis Ecclesiæ non errantis, ad quam etiam pertinet declarare editionem symboli à summo Pontifice factam, esse idoneam. » En quo sensu, et suam tueatur et sancti Thomæ exponat sententiam.
His cum apertissime doceat Papam in judicando de fide, esse fallibilem, locum illum de Petri nunquam defectura fide sic interpretatur ex communi sententia,6 « quoniam Petro specialiter fuit committenda Ecclesia . Unde quod dicitur, ut non deficiat fides tua, exponitur, ut non deficiat fides Ecclesiæ tibi committendæ ; sicque ex verbis his sumitur argumentum, quod fides Romanæ Ecclesiæ, quam in ea Petrus plantavit, sit usque in [495] finem saeculi duratura. » Hæc scripsit in celebrem Evangelii locum, Luc., xxii, 32 ; quo exemplo constat hæc duo à doctoribus in Romanæ dignitatis cultum propensissimis conciliari solita ; et Romanum Pontificem, etiam de fide judicantem, posse deficere ; et tamen Ecclesiæ Romanæ fidem nunquam defecturam.
Footnotes
-
Odor. Rain., tom. XVIII, an. 1450, n. 11. ↩
-
Dionys . Cartha., edit. Col., 1532, tom. I, fol. 327. Tract. de Auct. Pap. et Conc. ↩
-
Dionys . Carth . , part. i, art . xxvii, fol . 840, vers. ↩
-
Ibid. , art. xxxi, fol. 341, vers. ↩
-
Dionys., ibid., art. xxxii, fol. 342. ↩
-
Id., in Evang. Luc., enarr., art. xlviii, p. 239, vers., edit. Par., an. 1536. ↩
Chapter 10 of 49