Caput X. Idem Dionysius Carthusianus exponit qua auctoritate in aliis præter fidem causis, Romanus Pontifex à concilio judicari possit
Idem Dionysius Carthusianus exponit qua auctoritate in aliis præter fidem causis, Romanus Pontifex à concilio judicari possit.
His expositis, idem auctor quærit quomodo Papa, quem Ecclesia tota, etiam collecta et adunata, superiorem esse vult, ab ea deponi ac judicari possit, non tantum hæresis, sed etiam aliarum culparum causa. Quem nodum sic solvit : « Dicendum quod Papa, secundum quod talis, ut puta in quantum summus Eccleclesiæ Pastor et Pontifex, non est à concilio generali sententialiter judicandus, aut per depositionem puniendus, quia, ut talis, est Superior et Prælatus, ac judex Ecclesiæ ; sed in quantum esset intolerabiliter vitiosus, seu criminosus, sic esset inferior, et concilium haberet super eum potestatem ac jurisdictionem à Christo, à quo immediate claves accepit Ecclesia, quam repræsentat concilium, cui etiam Christus dedit potestatem Ecclesiæ, abjiciendi membrum scandalizans, infectivum ac putridum. Sic ergo generale concilium potestatem et jurisdictionem habet in Papam, in quantum Papa ; ratione culpæ, inferior redditur ipso concilio, imo insuper, et in quantum Papa consideratur ut membrum filiusque Ecclesiæ ; puta ut determinata persona fidelis, seu unus christianus viator, peccabilis, et in quantum talis est, dicitur ei à concilio lex præfigi, ne sua potestate abutatur, sed debite dirigatur.1 » Concluditque sic : « Ex his patet ad objecta solutio. Par enim potestatem non habet in parem, in quantum est talis, id est æqualis, sed ut aliquo modo extat inferior. Similiter minor non ligat, nec absolvit majorem secundum quod major est, sed in quantum est quodammodo minor. Sic nec judex judicatur ut [496] judex, sed ut publice reus. » Hæc ille. Tum, si doctorum insignium, qualis erat sanctus Thomas, obiceretur auctoritas, eam quidem commoda, quantum poterat, interpretatione molliebat ; sed interim hæc erat prompta responsio : « Ista ex præfato scribimus doctore, non quia nunc sic prorsus tenendum est, præsertim propter generalis concilii Constantiensis ad oppositum determinationem, cujus auctoritas major est quam cuiuscumque Doctoris catholici.2 »
Footnotes
Chapter 11 of 49