Caput XIV. Jacobi Latomi, Doctoris Lovaniensis, sententia
Jacobi Latomi, Doctoris Lovaniensis, sententia.
Primus ab auctore anonymo Doctrinæ Lovaniensium designatur1 Jacobus Latomus, qui pro pontificia infallibilitate [505] scripserit, libro de Primatu Romani Pontificis adversus Lutherum. Ego vero summa diligentia nulloque partium studio » quippe cui liceret etiam adversantem repudiare Latomum, ejus libros, ac maxime eos ipsos quos objiciunt excutio locos ; et quidem de primatu reperio, de infallibilitate ne unum quidem verbum. Quis autem ferat istos de primatu tanta testimonia congerentes, quasi quis primatum ulla ex parte labefactatum, ac non potius omni ope constabilitam velit ? Dic tu aliquando de infallibilitate, quandoquidem in ea placet summam fidei collocari. Sed ipsum per se audire Latomum præstabilius eat, postea quam constituerimus quo loco, cum id scriberet, Lutheri res essent. Fuerat autem à Leone X hæreseos condemnatus . Sic ergo habet Latomus : « Nec valet, si dicatur judicium finale, in rebus fidei, esse apud generale concilium, à quo nondum est hæresis Lutherana judicata et damnata : ergo non est ab omnibus pro hæresi habenda et vitanda : non, inquam valet ; quia Lutherus non habet unam aliquam hæresim particularem novam, et quæ prius non fuerit ; sed habet hæreses olim in conciliis damnatas, Valdensium, Viclefistarum et Hussitarum, et similium, in quibus non est opus nova sententia, sed antiqua sufficit... Dato etiam quod novam hæresim fecisset, non tamen opus esset synodo ad ejus damnationem, ut aperte probant verba Augustini2 » (nota illa scilicet quibus Augustinus ostendit sine synodo factum Pelagianis esse competens sufficiensque judicium ) ; quo judicio facto, subjungit Latomus ex Augustino : « Ad sententiæ executionem procedendum est adversus hæreticos. Aliud est enim judicium sufficientissimum, aliud sufficiens. Sufficiens est enim, quando debito ordine per judicem competentem exercetur : sufficientissimum vero, quando non solum per judicem competentem, sed per judicem supremum cæteris paribus sententia fertur.3 » Hæc verba video ab anonymo prætermissa, quæ maxime ad rem faciant. Pergit deinde Latomus : « Igitur non ingrediendo difficultatem, an Papa sit supra concilium, vel è converso ; satis est præsenti proposito, quod hæresis Lutherana à Sede apostolica [506] damnata est . Nemo enim, nisi nimium contentiosus, negabit apostolicam Sedem esse judicem competentem ; cum cautum sit canonibus, causas fidei ad Sedem apostolicam esse referendas. »
Quæ omnia si candide et sincere, uti theologum decebat, anonymus protulisset, nemo non statim videret judicium Sedis apostolicæ non proponi à Latomo tanquam finale (de quo tamen judicio præcise in objectione agebatur), aut tanquam infallibile, aut etiam supremum » quod tum ab ipso maxime dici oporteret, si tale esse sentiret : sed contra proponi judicium illud Sedis apostolicæ, ut competens , quod etiam inferiori judici convenire possit, utque sufficiens, ad sententiæ scilicet ; ut ipse hic dixit Latomus, executionem : concilii vero, ut quod esset sufficientissimum et supremum. Quæ utcumque se habent, certe cum pontificia infallibilitate stare non possunt, cum post infallibile judicium, nihil ulterius aut superius à quoquam desiderari possit. Quod vero Latomus scribit hæc à se dici, non ingrediendo quæstionem, an Papa sit supra concilium, vel è converso ; ita videtur intelligere, quemadmodum à Carthusiano dictum vidimus : nempe ita ut Papa, licet synodo absolute superior, ei tamen tanquam potiori luce donatae in fidei negotio credere teneatur. Quem sensum aliis quoque superioritatis pontificiæ defensoribus placuisse ostendemus. Cæterum de quæstionibus fidei nobiscum sentit Latomus, qui pontificio judicio conciliare judicium tanto discrimine anteponit ; quique τὸ supremum, ac proinde finale, de quo agebatur sententiæ pontificiæ in se consideratæ detrahit, cum ei tribuat tantum ut sit sufficiens et competens ; et quidem id tribuat, opponendo ad supremum sufficientissimum.
Quomodo autem Latomus intelligat sufficiens illud, quod non sit finale, neque sufficientissimum et supremum , responderet, credo , id quod jam indicavimus : sufficiens esse ad id quod volebat, nempe ad sententiam exequendam. Nos autem quid sit illud apud Augustinum sufficiens et competens , Deo dante, exponemus : hic quidem Latomi dicta à nobis referri, non autem præstari oportet.
Profert anonymus alium Latomi locum ex libro III adversus Tyndalum, titulo ultimo : De auctoritate et prælatura Romani [507] Pontificis super Ecclesiam et quodlibet membrum ejus .4 Hæc autem exscribit verba : « Quibus bene perpensis, apparet sano intellectui, quod non juste Romani Pontificis auctoritati contradicatur negando eum esse supremum et ordinarium judicem omnium et singulorum christianorum, in fide, sacramentis et aliis omnibus. » Quo loco videtur pontificiæ auctoritati dare supremum illud, quod antea denegaverat. Hæc ut concilientur, neque inducatur Latemus adversus se ipsum indecore pugnans, proferenda erant alia, quæ anonymus prætermisit. Sunt autem ejusmodi : « Non itaque rationabiliter dubitari potest, nec nisi impudenter negari hoc : Romanus Pontifex est ordinarius judex supremus super unumquemque christianum, et quodlibet particulare concilium Ecclesiæ catholicæ ; quidquid sit de universali concilio plenario et tota Ecclesia simul congregata.5 Hic Latomus exponit, quo sensu voluerit, Papam supremum esse judicem : duplici videlicet sensu : alter est, ut sit supremus super unumquemque christianum et quodlibet particulare concilium ; quem sensum vidimus esse concilii Constantiensis et Martini V : alter est, ut sit supremus ordinarius , quæ verba sunt Latomi, hoc est inter ordinarios supremus , qui ordinarie semperque sedeat et judicet ; cum synodi universales, nonnisi ex certa causa et extra ordinem habeantur, quorum proinde auctoritatem, cum de ordinariis tantum agat Latomus, expresse reliquit integram. An vero hæc omnia dissimulari oportebat, premique nos ad invidiam iisque auctoritate Lovaniensium, quorum clarissima quæque dicta omisisses ?
Tertio loco proponit anonymus6 Jacobi Latomi responsionem quamdam adversus Lutherum ita objicientem : « Concilium Constantiense determinavit concilium esse supra Papam, cujus tamen auctoritas à multis contemnitur . » Unde Lutherus concludebat sic : « Via nobis facta est enervandi auctoritatem conciliorum : nam ut dicunt, si in uno articulo errasse deprehenditur, jam tota ejus vacillat auctoritas. » Qua in objectione solvenda haud [508] mediocriter Latomus laborabat. Revera enim Cajetanus adversus Almainum nostrum ea recens scripserat, quibus Constantiensis decreti auctoritatem elevaret, neque ipse, neque alii catholici cogitabant quem hæreticorum calumniis aditum aperirent. At Jacobus Latomus, qui neque catholicos accusare, præsertim Cajetanum tanti nominis cardinalem, neque quæstionis alio traducendæ occasionem Luthero præbere vellet, multis agit, ut is quocumque modo victus esse, ac perperam objecisse concilium Constantiense videretur. Quare ait primum à Luthero non posse adhiberi ejus concilii auctoritatem, cujus decreta in Viclefum lata ipse contemneret. Tum addit non propterea vacillare synodi auctoritatem, etiamsi in uno obscuriore articulo defecisset, quod tamen Latomus minime fatebatur synodo contigisse. Negabat enim à Luthero vera relata esse concilii verba, aut extare concilii Constantiensis tale decretum quod loqueretur universaliter de qualibet synodo universali Papæ anteponenda. Quæ quidem et alia multa Latomus, dum misere nimis metuit ne quid Lutherus bene objecisse videatur, inficiatur contra gestorum fidem. Neque illud melius, quod negabat concilium, quo tempore ista decreta condiderat, fuisse œcumenicum, cum nihilo magis œcumenicum esset, cum ea ederet adversus Viclefum decreta, quæ contra Lutherum Latomus tuebatur. Sed hæc alias. Id modo ad rem nostram pertinet, quod Latomus dum posteriora Constantiensia anterioribus opponit, illud decretum affert, quo adversus Viclefum statuitur,7 « Papam habere supremam auctoritatem in Ecclesia, quod, inquit Latomus, non stat simul cum eo, quod concilium sit superius Papa. » Addit, facta in concilio Papæ electione, « supremam auctoritatem jam esse in electo ; » et concludit « quod quamvis Ecclesia sit major simpliciter, quam Papa, puta perfectione gratiæ et amplitudine virtutum, tamen potestate jurisdictionis unus peccator potest esse major multis justis, et Papa major toto residuo Ecclesiæ corpore. » Ubi vox potest esse, non est affirmantis, sed ejus qui demonstrare velit, quoquo modo se res habeat, Lutheri argumentum non ita esse efficax ac ille jactabat. Utcumque est, hæc duo apud Latomum vidimus : et nunc [509] Papam concilio superiorem, et alibi concilium in fide superius, cujus quippe judicium sit sufficientissimam et supremum, cum Papæ judicium sit tantum sufficiens et competens. Hic si anonymus Latomum suum Latomo repugnare velit, absolvet nos profecto ab ejus viri auctoritate, qui à se ipso dissentiat. Sin autem velit Latomum sapientem esse virum, qui iisdem semper placitis vestigiisque insistat, Latomum cum Latomo conciliabit ita, ut postremum hoc de concilii judicio sufficientissima et supremo ad fidei negotium pertinere dicat. Cæterum non concilium propterea absolute superius esse, cum Papa inferius esse possit, convocatione ipsa aliisque rebus gravissimis, quas Latomus ad rem suam minime facientes, haud pertractare velit. Atque hanc sententiam non modo Dionysius Carthusianus supra memoratus, sed etiam Turrecremata et alii Eugenianarum partium, in Eugenii eliam aula propugnabant, ut statim demonstrabimus. Quæ cum ita sint, Latomum in infallibilitatis quæstione aperte faventem, in aliis quæstionibus non adversum habemus : cum id non agamus, ut semper, sed ut certis tantum casibus, iisque gravissimis et extraordinariis, in Constantiensi decreto designatis, ad concilium recurratur. Quod autem auctoritatem decreti Constantiensis Jacobus Latomus infregerit, ne Lutherus bene argumentatus esse videatur, parum certe curamus, et Constantienses canones à Latomo non satis consideratos esse ostendemus ; et melioribus argumentis, non quidem uti Latomus, inficiando quæ certa sunt, Lutheri audaciam retundemus.
Footnotes
-
Doct. Lov . , p. 2 et seq. ↩
-
Lat., de Var. quæst., tit. An Prim. R. P. sit à Christo ; edit. Lov., 1550, fol. 88, 89. ↩
-
Aug., lib. IV, ad Bonif., tom. X, col. 492. ↩
-
Doct. Lov., p. 4, 5. Lat. adv. Tynd., lib. III, tit. ult., fol. 194, vers. ↩
-
Id., de Var. quœst., fol. 87. ↩
-
Doct. Lov., art. ii, p. 69, 70. Lat., de Prim. , cap. iv, fol. 81, 82. ↩
-
Conc. Const., sess . viii . ↩
Chapter 15 of 49