Skip to the text

Caput II

De Pii IV professione diligentius quæritur : in synodo Tridentini consulto omissa quæ inter catholicos controversa essent : Pallavicinus cardinalis testis adducitur : de Florentina formula, quod Romanus Pontifex regat universalem Ecclesiam. Tridentini in medium allata atque omissa, ne nostra sententia vel sub dubio læsa videretur : Claudi Sanctesii et Caroli cardinalis Lotharingiæ epistolæ : Pii IV responsum egregium : ea tantum in concilio Tridentino definienda, in quæ omnes catholici conspirarent.

Neque vero mirum est in professione orthodoxæ fidei à Pio IV prætermissa esse illa, quæ inter catholicos controversa essent, cum eam professionem ex concilii Tridentini decretis, et ad eorum mentem esse à se editam ipse testetur. Cui quidem concilio, attestante Pallavicino, è societate Jesu cardinali, illius synodi nobili historico, idque centum in locis, nihil fuit antiquius, quam ut à controversis in Ecclesia catholica quæstionibus abstineret ; quod quidem vel studiosissime, in ea quam tractamus quæstione, factum esse idem historicus profitetur. Scribit enim sic, Joanne Giattino, ejusdem societatis interprete : « Potissima legatorum (pontificiorum) cautio fuit, nedum ageretur de rebus unde videbantur vincula posse injici manibus pontificiis, impingeretur in seditiosam quæstionem de prærogativa inter ipsum et concilium.1 » Hæc autem ad Pii IV pontificatum pertinent ; cum postea, eodem Pontifice, de sacramento Ordinis ageretur, instarentque permulti, Hispani præsertim, quibus se nostri adjungebant, [467] definiendum esse jurisdictionem episcopalem à Christo immediate esse profectam, legati postulabant, ut quemadmodum de episcopis, ita eliam de Papa vera exponeretur fides, et jam aliqui canones nostris propositi erant, « Tum cardinalis Lotharingus ad se Paleotum accivit, eique significavit se non potuisse, quantavis adhibita diligentia, suos et episcopos et theologos (Gallicanos scilicet, quorum ipse dux antesignanus esset), adducere ad decretum illud canonesque acceptandos, quod imprimis non admittebant ea verba, inesse potestatem summo Pontifici regendi Ecclesiam universalem, cum illa officerent sententiæ neganti eum esse superiorem concilio ; ac proinde, loco Ecclesiam universalem, ponendum esse, omnes Fideles et omnes ecclesias .2 »

Neque tamen nostri ignorabant ea verba à concilio Florentino, Græcis quoque approbantibus, in decreto unionis esse edita, atque optimo sensu, neque ipsis repugnante, intelligi posse, uti postea videbimus. Sed cum in diversam sententiam ab adversariis ea verba traherentur , nostri episcopi ac theologi summo consensu vehementissime refugiebant. Adeo verebantur ne, vel ambiguis verbis , ab antiqua atque animis penitus infixa doctrina discedere viderentur. Quorum sententia à Paleoto perlata ad legatos et ad Pium IV, statim perscripta est. Neque ita multo post regis christianissimi oratores, legatos pontificios ea de re conveniunt. Quid autem egerint narrat Lansacius unus oratorum, duabus epistolis ad Lislium Romae legatum.3 Sed præstat audire ipsum cardinalem ita referentem.

« Tum, inquit, Ferrerius (Oratorum unus), quasi pro certissimo posuit, concilium supra Romanum Pontificem esse ; religionem et ecclesiæ Gallicanam non modo id sentire, sed profiteri, et jurejurando affirmare, tanquam articulum necessarium ; idque jure optimo ex Constantiensis concilii auctoritate : præscribi quidem sibi in mandatis regiis, ne hujusmodi controversiam excitarent, sed simul ne liberum sinerent aditum cuilibet verbo, quod illi ipsorum religioni opponeretur ; ac propterea hujus rei declarationem à se retardatam fuisse , donec ab ipso tempore ac [468] negotio cogerentur.4 » Ad hæc vero legati, pontificiam quidem supra concilium auctoritatem efferre ; concilii Constantiensis decreta interpretari ; aperte significare se minimè à proposito discessuros. Cæterum in speciem ista ; cum et viderimus, quam in eum scopulum impingere vererentur ; et certum sit ea verba, quæ nostros movebant, in synodi decretis consulto prætermissa esse.

Neque id sine conscientia Pii IV factum esse, cum ex se perspicuum est, tum si quis addubitet, idem historicus memorat. Eo namque teste, Pius IV ea de re monitus ita rescripsit, ut quanquam rationibus Florentinum decretum tuebatur, « subderet tamen, ubi arduitas in eo quoque ostenderetur sine dissidio insuperabilis : satis futurum Pontifici, si nec de sua nec de episcoporum potestate quicquam exprimeretur , illis tantum editis definitionibus, in quas Patres unanimi consensu conspirarent .5 » Quominus admirere, in fidei professione non esse appositam illam formulam ab eo Pontifice, qui ab ea quoque in synodi Tridentinæ decretis abstineri voluerit.

Cæterum quod Pius IV scripsit, « ut eæ definitiones ederentur, in quas Patres unanimi consensu conspirarent, » id vero tanta sede, tantoque Pontifice dignissimum fuit. Neque enim in fidei decretis, quid privati quique seorsim sentiant ; sed quid communis traditio omnes doceat, attendendum est. Quare Pius IV non agit pugnaciter, neque ea sibi tribuenda contendit, quæ multi privato sensu, sed quæ omnes communi fide tribuerent, atque à formula Florentina, recta licet, si bene intelligatur, sed tamen dubia, Gallis in tanta re omnem ambiguitatem recusantibus, temperandum putat.

Quid autem Gallos nostros ad eam formulam Tridentini omittendam, moverit, unus, omnium quotquot in ea synodo aderant Parisiensium theologorum doctissimus et sanctissimus Claudius Sanctesius, postea Ebroicensis episcopus, fidei catholicæ adversus Lutheranos et Calvinistas, scriptis quoque editis, defensor egregius, lucidissime demonstrabit. Is enim ad Claudium Espencæum Doctorem item Parisiensem, virum ea ætate doctrinæ ac pietatis [469] laude commendatissimum, hæc scribebat 15 Junii 1563, quo tempore hæc Tridentini maxime tractarentur : « Rogo ut rescribas an placeat Papam definiri et appellari Pastorem universalis Ecclesiæ, habentem plenam potestatem regendi et pascendi universalem Ecclesiam. Neque hic ignoramus nonnullos Romanos Pontifices ita locutos esse, et id recto sensu dici posse, sed quæstio est, an in concilio tam celebri, quam istud est, determinari possit absque periculo ; ne, quod aliquos velle videmus, hæc verba trahantur in eam sententiam quæ concilium Papæ subjicit.6 » Vides aperte non modo quid nostri refugerint, sed etiam à quo postea Tridentina synodus, Romano Pontifice auctore, temperarit.

Et eam quidem formulam ex Florentina synodo sumptam in eadem epistola testatur Sanctesius. Sed nostri, Basileensi synodo addicti, synodum Florentinam eo factam putabant, « ut Romani Pontifices non concilio tantum, sed etiam omni reformatione superiores essent. »

Atque in hac sententia cum cæteris episcopis cardinalem etiam Lotharingum fuisse, docet ea epistola, quam his temporibus ad Bertonem suum Secretarium, tum Romæ cardinalis nomine agentem, dedit. Qua quidem epistola hæc summo Pontifici suo nomine significanda scribit : « Quod ad illum titulum spectat quem summo Pontifici ex Florentina formula dare satagunt, se quidem Gallum ; neque inficiari velle se in Parisiensi universitate educatum, in qua doceatur concilii auctoritatem pontificia superiorem esse, atque hæresis notentur qui contra sentiant, et totam Galliam in concilii Constantiensis, ut œcumenici, decreta omnia consentire ; Basileensem sequi ; Florentinam, neque œcumenicam, neque legitimam habere ; certumque Gallis mortem pati potius quam se ab ea sententia dimoveri sinant. Quare abstinendum jam esse ab iis vocabulis, ac Theologos quidem ad cœlum usque vocem sublaturos : regni privilegia hac veritate niti ; ita subverti omnia, si contraria sententia statuatur : expectare vero ut Gallorum ullus antistitum in id consentiat, stultum errorem esse. Oratores quoque regios solemni contestatione questuros, ac schismatis initium imminere.7 » [470]

Quibus omnibus liquet quo tum loco res essent, et nostros quidem omnes, in antiqua Parisiensis Academiæ, totiusque adeo Ecclesiæ Gallicanæ sententia publice perstitisse, idque Pio IV renuntiatum esse ; atque adeo abfuisse nostros ab illo decreto probando, quod pontificiam superioritatem adstrueret, ut Florentinam quoque formulam, qua illam adstrui quibusdam videretur, omitti vellent ; Pontificem vero in ea omnia ita consensisse, ut ab ea formula non modo in synodo Tridentina, verum etiam in edenda fidei professione consulto abstineret.

Footnotes

  1. Pallavicin., Hist. Conc. Trid., lib, XIX, c. xi, p. 113, edit. Antuerp., 1673. ↩

  2. Pallavicin., ibid., cap. xiii, p. 127 . ↩

  3. Lett. de Lans., etc. Mém. pour le Conc. de Trente , p. 379, 381. ↩

  4. Pal., loc. cit., c. xiv, p. 131. ↩

  5. Ibid., c. xv. p. 136. ↩

  6. Mém. pour le Concile de Trente, pag. 442. ↩

  7. Lett. du card. de Lorr. à Bret., son secr., ibid., p. 556. ↩

Chapter 3 of 49