Proœmium
CONTRA VITIA SUPERSTITIONUM
QUIBUS CIRCA CULTUM VERI DEI ERRATUR
DOMINUM Deum tuum timebis, et ipsi soli servies. Deut. vi, 13.
Hoc est quod Christus in Evangelio jubet: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; eum vero timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam ignis.12 Solus ergo omnipotens Deus summe et propter se timendus est, non servili, sed filiali timore, ne offendatur, et ne homo separetur et relinquatur ab eo. Porro vicarii Dei timendi sunt propter Deum; nec aliquis est timendus, nisi per respectum ad Deum. Hinc Scriptura sacra hortatur ut solum Deum formidemus.3 Siquidem scriptum est: Fili, honora Deum, et valebis; præter eum vero ne timueris alienum. Qui enim aliter metuit hominem, faciliter peccat, Salomone dicente: Qui timet hominem, cito corruet.
Insuper soli Deo serviendum est servitute virtutis quæ latria vocatur.4 Latria namque est virtus moralis, Deo cultum cærimoniamque impendens. Unde actus latriæ sunt: adoratio, devotio, oratio, gratiarum actio, celebratio, decimarum et oblationum solutio. Quum etenim Deus altissimus et æternus sit summæ et incomparabilis dignitatis infinitæque majestatis, a nullo dependens nulloque indigens; a quo omnibus datum est esse et vivere, et quidquid boni habent et sunt; qui universa conservat, gubernat ac possidet; de quo in Genesi patriarcha Abraham loquitur, Levo manum meam ad Dominum Deum possessorem cœli et terræ:5 hinc constat quod soli Deo debetur veneratio summa ac singularis, videlicet latriæ cultus. Idcirco per Isaiam ait prophetam: Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.6 Propterea quoque præcipitur nobis ut soli Deo serviamus:7 quoniam quidquid servitutis impendimus creaturis, ad Dei honorem referre debemus.
Sed quoniam circa obsequium Deo debitum variis modis contingit errare, ideo nunc de quibusdam vitiis cultui Dei contrariis aliquid est dicendum, quantum præsentis opusculi requirit intentio: præsertim quoniam laici quidam ex ignorantia multipliciter hic offendunt, qui quamvis idola non adorant, tamen in modo colendi Deum graviter errant. Pertinetque ad pastores ut illos corripiant, corrigant et informent, ne subditorum excessus redundent in eos. Ut igitur innotescat qualiter hoc fieri debeat, de ista materia breviter, plane atque simpliciter aliquid introducam.8
CONTRA
VITIA SUPERSTITIONUM QUIBUS CIRCA CULTUM VERI DEI ERRATUR¹
Footnotes
Chapter 1 of 18