Articulus 2
Quid sit divinatio, et de speciebus ipsius.
DIVINATIO est usurpata prænuntiatio futurorum eventuum: unde divini hoc modo vocantur, qui indebito modo sibi usurpant quod Dei est, utpote præscire ac prænuntiare futura pure contingentia, quorum præcognitio est propria Deo.
Porro futura dupliciter prænoscuntur. Primo in se ipsis: et sic Deus cuncta futura certissime prænoscit, quia in luce sapientiæ suæ omnia futura tanquam præsentia æternaliter intuetur.
Secundo prænoscuntur futura in suis
¹ Ex editione Coloniensi Petri Quentel, 1533. causis. Aliquæ autem sunt causæ quæ ex necessitate et semper suos producunt effectus: quemadmodum sol accedendo tempore vernali causat renovationem terræ nascentium. Talia ergo futura ex consideratione causarum suarum certitudinaliter possunt præcognosci ac licite prænuntiari. Sic namque astrologi prædicunt eclipsim. — Quædam vero causæ producunt suos effectus ut in pluribus, ita quod raro a productione eorum deficiunt. Et ex talium consideratione causarum possunt effectus earum futuri prænosci ac prænuntiari conjecturaliter seu probabiliter, quamvis non certitudinaliter. Sic enim astrologi ex consideratione stellarum atque cœlestium influentiarum quædam prænoscunt ac prædicunt de pluviis siccitatibusque futuris, medici quoque de sanitate et morte.
Aliquæ vero causæ secundum se consideratæ, sunt indifferentes ad utrumque oppositorum, ita quod raro aut libere suos producunt effectus, absque certa determinatione ad aliquam partem: sicut voluntas et intellectus; et aliquæ aliæ causæ ad utrumlibet se indifferenter habentes, ut constat in his quæ fiunt a fortuna et casu. Idcirco ex naturali consideratione talium causarum non possunt earum futuri effectus prænosci: imo prænosci non valent nisi in se ipsis considerentur. Homines vero tales effectus in se ipsis considerare non queunt nisi quando præsentes sunt, nisi ex revelatione divina. Sed Deo est proprium eos taliter considerare antequam fiant. Propter quod in Isaia habetur: Quæ ventura sunt annuntiate, et sciemus quoniam dii estis vos. Si quis ergo talia futura1 præscire aut prænuntiare quocumque modo præsumpserit, nisi ex revelatione divina, usurpat sibi quod Dei est, et vitium divinationis ac superstitionis incurrit. Hinc omnis divinatio ex operatione dæmonum oritur: vel quia expresse dæmones invocantur ad prænuntiandum futura; vel quia dæmones sponte se ingerunt curiosis ac vanis inquisitionibus futurorum, ut mentes humanas involvant laqueis suorum errorum.
Præterea, hujus divinationis multæ sunt species. Interdum etenim dæmones prænuntiant homini quædam futura per quædam præstigia seu apparitiones præstigiosas, quibus se adspectui et auditui hominum ingerunt. Interdum autem prænuntiant futura in somno, quandoque per apparentem mortui suscitationem, quandoque per vivos, sicut per arrepticios, ac aliis modis, de quibus dicetur.
Footnotes
-
Is. xli, 23. ↩
Chapter 3 of 18