Articulus 14
An divinatio sortium liceat, et qualiter licitum sit sortibus uti.
SORTES proprie appellantur, quum aliquid fit ut ejus eventu considerato, occultum quid innotescat. Et si judicio sortium quæratur quid sit alicui exhibendum, sive illud sit res possessa, sive honor aut dignitas aut tormentum, vocatur sors divisoria. Si autem quæratur quid sit agendum, vocatur sors consultoria. Quod si quæratur quid sit futurum, vocatur sors divinatoria.
Porro actus hominum qui exiguntur seu applicantur ad sortes, non subduntur influentiis cœlestium corporum. Hinc si quis ea intentione sortibus utatur quasi putet actus hominum qui requiruntur ad sortes, constellationibus subdi, falsa opinio est, et divinatio superstitiosa. Remota ergo ista opinione, necesse est ut sortialium actuum eventus exspectetur vel a fortuna, vel ab aliqua spirituali causa dirigente. Et si a fortuna, quod locum non habet nisi in sorte divisoria, non videtur habere culpam, nisi forsitan vitium vanitatis: sicut si aliqui non valentes aliquid concorditer dividere, sortibus ad divisionem utantur, exponentes fortunæ quam quis partem accipiat. Si autem exspectetur eventus sortis a causa spirituali mala, videlicet dæmone, prorsus illicitum est. Porro, si eventus sortialis exspectetur a Deo, juxta illud Proverbiorum, Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur;1 talis sors, secundum Augustinum, non est mala in se: potest tamen in ea quadrupliciter culpa accidere. Primo, si absque necessitate recurratur ad sortes: quia hoc ad tentationem Dei pertinere censetur. Secundo, si quis etiam in necessitate absque reverentia Deo debita sortibus utatur. Unde super Actus Apostolorum loquitur Beda: Si quis necessitate compulsus putet Deum esse sortibus consulendum exemplo Apostolorum, qui Matthiam sorte elegerunt, videat eos hoc non fecisse nisi cœtu fratrum collecto, atque oratione præmissa ad Deum. Tertio, si divina oracula ad terrena negotia convertantur.2 Unde Augustinus disseruit: Iis qui ex divinis Scripturis sortes legunt, etsi optandum sit ut id potius faciant quam ad dæmones consulendos recurrant, tamen ista mihi displicet consuetudo, ad sæcularia negotia atque ad vitæ hujus vanitatem divina oracula velle convertere. Quarto, si in electionibus ecclesiasticis, scilicet prælatorum, quæ inspiratione ac directione Spiritus Sancti fieri debent, sortibus aliqui utantur. Hinc asserit Beda, quod Matthias sorte in apostolum est electus, quando plenitudo Spiritus Sancti in Ecclesia nondum fuit effusa;3 septem vero diaconi post Pentecosten, misso jam Spiritu Sancto, non sorte, sed discipulorum electione sunt ordinati. Secus autem est in temporalibus dignitatibus, quæ ad disponenda terrena ordinantur: unde in earum electione homines sortibus frequenter utuntur, quemadmodum et in temporalium rerum divisione.
Itaque, si incumbat necessitas, licitum est cum debita reverentia divinum judicium sortibus implorare. Ait equidem in epistola ad Honoratum S. Augustinus: Si inter ministros Dei sit disceptatio, qui eorum tempore persecutionis fugere debeant, qui manere, sorte eligendi sunt qui remaneant et qui fugiant, si disceptatio illa aliter convenienter terminari non potuerit. Similiter, si duo æque indigentes alicui obviarent qui aliquid dare deberet quod ambobus dari non posset, sorte posset inquirere cui potius dare haberet.
Footnotes
Chapter 15 of 18