Articulus 9
Qualiter variis modis superstitio committatur, ex dictis cujusdam magistri.
MAGISTER quidam in tractatu suo de Superstitionibus, quem pro magna parte ex libro domini Guillelmi Parisiensis de Fide et legibus collegit, inter cetera ait: In applicatione rerum naturalium ad effectus quos naturaliter possunt producere, non consistit superstitio nec peccatum. Si autem jungantur characteres aut nomina, vel res etiam sacratæ, aut aliæ res quæcumque quas certum est naturalem efficaciam non habere, nec etiam ex institutione Dei sive Ecclesiæ, ad id propter quod adjunguntur seu assumuntur; superstitiosum erit atque illicitum. Et si effectus qui quæritur ibi, sequatur, non evenit nisi a casu aut dæmone, seu quadam obligatione societatis perniciosæ hominis cum dæmone: quæ societas tanto prudentius est vitanda, quanto id quod adhibetur, efficacius posse prodesse videtur, præsertim dum latet qua causa quid valeat, et ubi de superstitionis veneno ambigitur. Ecce quantum errant ii qui cum rebus naturalibus adhibent res sacratas, aut certe per se ipsas adhibent eas hominibus aut brutis, pro sanitatibus acquirendis aut infirmitatibus devitandis, sive pro fertilitatibus arborum seu agrorum, et contra grandines atque tonitrua. Res quippe sacratas adhibent pro iis, qui aqua Baptismi vel adspersionis, aut cera cerei paschalis sive alterius luminis consecrati utuntur ad illa obtinenda vel evitanda. Res autem non consecratas adhibent ii qui quibusdam balneis utuntur certis temporibus, scilicet Nativitatis et Carnisprivii, contra febres. Isti peccant dupliciter. Primo, per falsam credulitatem, qua credunt res illas habere efficaciam quam non habent: per quod decipiuntur, societatemque contrahunt cum dæmonibus, qui talibus superstitionibus se immiscent, et interdum effectum, Deo permittente, impendunt, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc.1 Interdum quoque effectus non sequitur, Deo prohibente, aut dæmone non agente, ut plura requirat servitia et plura fiant opera superstitiosa. Secundo peccant abutendo rebus prædictis, quæ non sunt ad talem effectum ac finem creatæ aut consecratæ, nec habent virtutem ad talia. Hæc sunt verba hujus magistri.
Circa quæ mihi videtur aliquid esse addendum, ut error vitetur. Aqua etenim benedicta ordinatur ad dæmonum repressionem ac expulsionem. Dæmones vero, secundum quod sancti Patres testantur, frequenter se miscent tempestatibus, coruscationibus, tonitruis: idcirco contra talia uti adspersione aquæ benedictæ ex fide et devotione, non est superstitiosum, sed virtuosum atque laudabile. Præterea, quamvis ceteræ quædam res consecratæ, non sint directe ad talem effectum deputatæ, si tamen quis eis utatur ad Dei honorem, non quasi res illæ habeant directe virtutem ad effectum intentum, sed ut per earum usum seu Dei honorationem in earum usu exsistentem, impetretur ab Omnipotente optatus effectus; non erit illicitum, dummodo usus rerum illarum pro tali causa, loco et tempore, non repugnet honorationi divinæ.
Insuper scribit idem magister: Ad superstitionem pertinet ponderatio hominum ad æqualitatem siliginis contra morbum caducum, exhibitio aquæ benedictæ animalibus brutis contra morsum luporum, credulitas quod contra dolorem dentium valeat clavus infixus parieti, aut quod verba Evangelii plus seu minus efficaciæ habeant, si scribantur alio tempore quam dum Evangelium in ecclesia legitur. Præterea circa orationes non modica superstitio reperitur. Plurimi etenim credunt, quod sint aliquæ orationes per quas certitudinaliter aut quasi ex quadam necessitate obtineant quidquid in ipsis petierint: ut quod Virgo beata aut alii Sancti eis apparebunt in extremis, et quod sine communione mori non poterunt, nec in peccato mortali.
Quod est omnino erroneum, quum nemo absque speciali revelatione divina sit certus de sua finali salvatione, et in Dei voluntate atque dispositione providentiæ suæ sit exaudire orationem aut non exaudire. Nec aliqua oratio efficacior est Oratione dominica, scilicet Pater noster, quam ipsemet Christus edocuit. Quod autem quibusdam Sanctis legitur promissum a Deo, quod quicumque invocaverint eos, exaudientur vel adjuvabuntur, intelligendum est, dummodo ex vera devotione et sicut oportet invocaverint eos, ita quod capaces et digni sint, nec obicem gratiæ ponant.2 Hinc etiam graviter errant qui dicunt quod per numerum certum Missarum redimatur anima de purgatorio, quamvis per mille annos aut usque in finem mundi fuisset torquenda in eo, colorantes hoc nominibus seu allegationibus Apostolorum, quod illi hoc concesserunt: quod penitus falsum est. Similiter quidam adscribunt Gregorio seu Bernardo aut aliis Sanctis quædam similia, puta quod in qualibet Missa, una ad minus anima de purgatorio redimatur, et unus peccator convertatur. Dicunt quoque nonnulli, de quindecim Pater noster, quod per ea quindecim homines certitudinaliter convertantur, et quindecim animæ de purgatorio liberentur, et totidem justi in justitia confirmentur, dicentes quod Christus illa quindecim Pater noster quemdam devotum docuerit, et eorum efficaciam revelaverit ei. Sed nec officio Missæ nec orationibus quibuscumque taliter alligata est potestas divina, neque tam certus effectus annexus est. Hæc ex præallegato sunt sumpta tractatu.
Postremo, huic dicto de certarum valore Missarum, concordat quod in tractatulo quodam super hoc edito ait quidam doctor: Quidam (inquiens) ex ficta devotione dicunt, quod quicumque legerit tot aut tot Missas, quas vocant aureas, pro certa anima in purgatorio exsistente, certitudinaliter redimet eam, attribuentes illi numero Missarum aut certis orationibus quodammodo ex opere operato talem ac tantam virtutem, incurrentes per hoc superstitionis peccatum. Tales ergo assertiones et additiones de numero Missarum sive orationum abjiciantur, nec eis fides adhibeatur. Talem namque virtutem non habent Missæ certæ, aut orationes taxatæ, ex opere operato : quia non habent eam ex inviolabili pacto a Christo cum Ecclesia facto, quemadmodum habent certam vim verba sacramentalia. Sed per orationes et Missas quærat homo devotissime Deum, ut sic etiam virtute et merito operis operantis mereatur desuper exaudiri.
Footnotes
Chapter 10 of 18