Articulus 16
De materiis præinductis, ex verbis B. Augustini.
SECUNDO libro de Doctrina christiana loquitur Augustinus : Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendam creaturam partemve aliquam creaturæ tanquam Deum, vel ad consultationes et pacta quædam significationum cum dæmonibus placita atque fœderata, qualia sunt molimina (id est opera) magicarum artium. Ad hoc genus pertinent ligaturæ atque remedia quæ medicorum quoque disciplina condemnat, sive in præcantationibus, sive in quibusdam notis quas characteres vocant, sive in quibusque rebus suspendendis ac alligandis vel aptandis, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes, aut occultas aut manifestas, quas mitiori nomine physica vocant, ut quasi non superstitione implicare, sed natura prodesse videantur : sicuti sunt inaures in summo aurium singularum, aut de struthionum ossibus ansulæ in digitis, aut quum tibi dicitur singultienti, ut dextera manu sinistrum pollicem teneas.
His adjunguntur millia (id est valde multa) inanissimarum observationum : ut si membrum aliquod salierit ; si junctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius intervenerit, atque quod lapidem calcant, tanquam diremptorem amicitiæ, minus molestum est quam quod innocentem puerum colapho percutiunt. Plerumque autem tam superstitiosi sunt quidam, ut canem qui medius intervenerit feriant. Hinc sunt etiam illa : limen calcare quum ante domum suam transit ; redire ad lectum, si quis dum se calceat, sternutaverit; redire domum, si procedens offenderit ; quum vestis a soricibus (id est muribus) roditur, plus timere malum futurum quam præsens damnum dolere.
Ad idem genus superstitionis pertinent quidam mathematici, qui ex constellatione sub qua quis natus est, futuros ejus actus conantur prædicere et eventus. Justo autem judicio fit ut homines malarum rerum cupidi, tradantur illudendi ac decipiendi prævaricatoribus angelis. Quorum illusionibus ac deceptionibus evenit, ut istis superstitiosis ac perniciosis divinationum generibus multa præterita et futura dicantur, multaque observantibus secundum observationes suas eveniant, quibus implicati, curiosiores fiant, et sese magis ac magis inserant multiplicibus laqueis perniciosi erroris.
Omnes igitur artes hujusmodi vel nugatoriæ vel noxiæ superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et dæmonum quasi pacta quædam infidelis atque dolosæ amicitiæ constituta, penitus sunt repudianda ac fugienda Christianis. Maligni enim spiritus, qui decipere volunt, talia procurant cuique qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones ejus vident.
Chapter 17 of 18