Articulus 8
Quam intimorati ac vitiosi sint homines multi.
QUIDAM non mediocriter inducuntur ad credendum præmemoratas benedictiones, invocationes et adjurationes communiter esse illicitas, imo penitus vitiosas, nisi in eis vitentur omnia quæ jam præostensa sunt esse vitanda in ipsis; tamen utuntur eis, impendendo seu recipiendo, dummodo æstiment se optatum posse adipisci effectum, aut temporale consequi commodum, acquirere lucrum, vitare damnum: imo ob has causas etiam suis pecoribus faciunt eas impendi. Quodque damnabilius est, quamvis in benedictionibus, adjurationibus et invocationibus istis sint verba ignota et figuræ prohibitæ, tamen ob causas prætactas utuntur eisdem, nec Dei neque Ecclesiæ prohibitionem curantes, imo nec divini judicii districtionem, nec infernalis supplicii acerbitatem expavescentes. Ecce homines isti sunt penitus excæcati, atque in statu damnationis consistunt, contra ordinem caritatis agentes. Non enim se ipsos vere ac spiritualiter diligunt, sed temporalia commoda atque corporalia bona spiritualibus donis atque saluti suarum præferunt animarum. Potius ergo permittere debent omnia pecora sua mori, quam pro illorum conservatione illicitum aliquid fieri: imo unusquisque tenetur magis velle omnia temporalia perdere, et propriam vitam amittere, quam aliquid divino amori contrarium operari, aut præceptum Dei sive Ecclesiæ prævaricari. Et qui ita non stat, non est in caritate et gratia Dei, sed in statu damnationis et culpa mortali. Nam homo tenetur Deum diligere incomparabiliter plus quam se ipsum et totum mundum.
Chapter 9 of 18