Skip to the text

Articulus 5

Declaratio plenior prædictorum; et de multiplici superstitione, abusione atque errore multorum circa benedictiones, adjurationes seu invocationes prætactas, et etiam circa ligaturas ac deportationes verborum sacrorum ad collum, circa alias quoque credulitates quasdam inanes.

QUEMADMODUM libro de Doctrina christiana secundo asserit Augustinus, quædam verba ex institutione divina certam ac specialem habent virtutem: ut verba sacramentalia, quæ dum cum intentione debita proferuntur, indubitanter efficiunt ea ad quæ facienda a Christo sunt instituta, ita quod Deus omnipotens potestatem suam verbis istis quodammodo alligasse videtur: non quod sine horum prolatione verborum operari non valeat quod operatur per ea, sed quoniam certitudinaliter ordinavit atque hominibus patefecit, quod quandocumque verba hæc proferuntur, debitum effectum indubie sortiuntur. — Alia sunt verba quæ licet sint sacra et divinum quid designent, non tamen ex ordinatione divina neque ex institutione Ecclesiæ habent specialem ac certam virtutem agendi id quod per ea significatur, petitur sive intenditur: ut sunt certa verba sacræ Scripturæ, et orationes, benedictiones ac exorcismi quidam Ecclesiæ. Si ergo isti qui vulnera benedicunt, aut pro infirmitatibus repellendis invocationes seu adjurationes pronuntiant, proferant hujusmodi verba credendo quod habeant specialem ac certam virtutem exercendi seu obtinendi id propter quod proferuntur, superstitiosum est atque erroneum, quum nec ex institutione divina nec ecclesiastica habeant potestatem hujusmodi, nec Deus omnipotens potentiam suam verbis illis ullatenus alligavit: idcirco proferenda non sunt nisi per modum humilis obsecrationis, ad provocandum benevolentiam atque subsidium Dei. Ideo graviter errant qui verba hujusmodi proferunt quasi certam et specialem sortiantur potestatem agendi opus intentum.

Conformiter errant qui credunt verbis sacris ad collum suspensis inesse certam virtutem præservandi a periculo quovis, aut obtinendi quodcumque bonum. Sacerdotes vero seu alii qui idiotas ad talem credulitatem inducunt, enormius peccant. Pariformiter errant qui putant certas orationes vel abstinentias sive jejunia talem habere virtutem, quod quicumque eas quotidie legerit, aut abstinentias vel jejunia illa certis diebus servaverit, inconfessus non poterit mori, seu mortis suæ prænoscet diem aut horam. Non enim universaliter ex divina providentia est promissum: imo experientia sæpissime oppositum docuit, et multi per tales fatuas credulitates frequenter decepti sunt. Nec sequitur, si alicui ex speciali gratia sic evenit, quod generaliter fiat.

His concordat quod in Summa sua asserit Raimundus: Litteræ in quibus scribitur quod quicumque super se tale aut tale breve portaverit, a periculo erit securus, etc., sunt reprobandæ; et peccant qui eas scribunt, donant, vendunt, portant portandasve docent, nisi tam simplices sint quod per ignorantiam excusantur: quæ tamen eos nequaquam excusat, postquam super hoc admoniti fuerint et instructi.

Præterea, secundum Guillelmum, incantationes seu carminationes quæ fiunt super pueros aut infirmos, sunt licitæ, dummodo incantantes nil superstitiosum dicant aut faciant, nec dici aut fieri mandent, sed tantum utantur precibus aut adjurationibus licitis, sicut per passionem aut crucem, etc. Nec peccant hæc faciendo, nisi post prohibitionem sibi ab Ecclesia, scilicet a superioribus suis, factam, fecerint ea. Sunt etenim prohibenda propter multa superstitiosa quæ in eis solent misceri, nisi fierent per aliquem devotum atque discretum, qui preces funderet, manum suam non super pomum aut cingulum, sed super infirmum aut puerum ponens. Idem ait Joannes in Summa confessorum, et Bartholomæus in Summa Pisana, in qua etiam dicitur quod Thomas cum his satis concordet. Imo in secunda secundæ asserit Thomas, quod incantationes serpentium non exstant illicitæ, si in eis habeatur respectus solum ad verba sacra et ad virtutem divinam;1 sed plerumque incantationes tales habent observantias quasdam illicitas, atque per dæmones sortiuntur effectum, præsertim in serpentibus,quoniam serpens fuit primum dæmonis instrumentum ad hominem decipiendum.

Footnotes

  1. q. xcvi, a. 4 ↩

Chapter 6 of 18