Articulus 10
Quod divinatio quæ fit per invocationem dæmonum sit omnino illicita.
SICUT prædictum est, omnis divinatio utitur auxilio aut consilio dæmonis, qui vel expresse invocatur, aut vanæ inquisitioni futurorum occulte se ingerit, ut hominem vanitatibus implicet. Certum est autem quod ad futurorum præcognitionem habendam non liceat dæmonem invocare, nec ejus auxilium sive consilium quærere : quia hoc pertineret ad pactum et amicitiam aut societatem quamdam cum dæmone, cujus confœderatio, familiaritas, amicitia societasque vitanda est, quum sit implacabilis inimicus Dei ac hominum. Hujus quoque est alia causa, quoniam dæmones finaliter quærunt hominum perditionem : ideo, quamvis aliqua vera dicant ac blandiantur, semper tamen vitandi sunt, ne homo assuescat credere eis, sicque tandem decipiatur ab ipsis. Verumtamen, ut asserit S. Thomas in secunda secundæ, quæstione nonagesima quinta, aliud est aliquid quærere a dæmone sponte occurrente :1 quod aliquando licet propter aliorum utilitatem, præsertim quando virtute divina compelli potest ad vera dicenda; alias sibi incaute credendum non esset, quoniam mendax et fallax est. Aliud est dæmonem invocare ad obtinendum ab eo cognitionem occultorum : quod nunquam licet.
Footnotes
-
art. 4 ad 1. sum. ↩
Chapter 11 of 18