Skip to the text

Articulus 4

Objectio contra prædicta, et ejus solutio.

PRÆINDUCTIS videtur repugnare quod super Matthæum sanctus ait Chrysostomus :1 Quidam aliquam partem Evangelii scriptam circa collum deportant; sed nonne quotidie in ecclesia legitur Evangelium et auditur? Cui ergo in auribus posita Evangelia seu verba sacra non prosunt, quomodo eum possunt circa collum suspensa salvare aut adjuvare? Deinde, ubi est virtus Evangelii? in figuris litterarum, an in intellectu sensuum? Si in figuris, bene circa collum portantur; si in intellectu, ergo melius in corde posita prosunt, quam circa collum suspensa.

Ex his apparet quod verborum sacrorum circa collum ligatio atque portatio illicitæ inutilesque consistant. Sed ad hoc Thomas succinctim respondet, quod Chrysostomus loquitur in casu, quando habetur respectus potius ad figuras scriptas quam ad intellectum verborum. Verum est etiam quod verba sacra multo plus conferunt homini, si in corde memoriter cum debita reverentia ac obedientia teneantur, quam si solum ad collum ligata portentur. Nihilo minus licet et aliqualiter expedit ea ad collum portare, propter eorum dignitatem seu significationem salubrem, et propter divinæ majestatis honorem.

Footnotes

  1. Matth. exiii, 5. ↩

Chapter 5 of 18