Articulus 15
De quibusdam observantiis superstitiosis atque illicitis.
INTER ceteras superstitiones ponitur ars notoria, quæ per quasdam observationes ordinatur ad scientiæ acquisitionem. Est autem ars ista illicita, quoniam ad acquirendam scientiam utitur rebus quibusdam quæ non habent virtutem causandi scientiam, scilicet inspectione quarumdam figurarum, prolationibus incognitorum verborum, atque similibus, quibus non utitur tanquam causis scientiæ, neque ut signis divinitus institutis, ut sunt sacramentalia signa : ideo illa pertinent ad pacta cum dæmonibus fœderata. Est quoque ars ista inefficax : quia non quæritur in ea acquisitio scientiæ per modum homini connaturalem, videlicet inveniendo ac addiscendo ; nec exspectatur collatio scientiæ ibi a Deo, qui quamvis quibusdam scientiam miraculose infundat, sicut Salomoni atque Apostolis, non tamen hoc facit cum observatione hujusmodi, sed juxta voluntatem ac dispositionem sui arbitrii. Hinc, Augustino testante, observantiæ artis notoriæ sunt Christianis omnino vitandæ.
Præterea, de observantiis quæ ordinantur ad corporum immutationes, sciendum quod sicut licitum est res naturales applicare corporibus ad producendum effectus quos naturaliter efficere possunt, ita illicitum est eas applicare ad causandum effectus quos ex sua naturali virtute causare non valent, quia secundum hoc non applicantur ut causæ, sed ut signa, sicque pertinent ad pacta significationum cum dæmonibus inita : sicut quum adjunguntur characteres, nomina, vel ligaturæ sive remedia quæ certum est naturaliter non habere efficaciam ad id ad quod agendum applicantur, sed (ut Augustinus vicesimo primo de Civitate Dei affirmat) dæmones illiciuntur per talia. Istud tamen intelligendum est, nisi ex imperio Dei fieret applicatio talis : quemadmodum Isaias propheta, Deo jubente, massam ficorum apposuit apostemati Ezechiæ, quæ massa naturaliter fuisset magis nocitura quam curatura apostema illius, secundum B. Hieronymum super Isaiam. Præterea res naturales, in quantum hujusmodi, nullam sortiuntur virtutem agendi ex influxione cœlestium corporum, sed magicæ artes figuris utentes, calliditate opereque dæmonum adipiscuntur quem habent effectum.
Insuper, circa observantias ordinatas ad præcognoscendum fortunia ac diffortunia, advertendum quod observationes illæ exstant illicitæ ac superstitiosæ. Non enim observantur ut causæ fortuniorum aut diffortuniorum, neque ut signa eorum divinitus instituta; sed potius ab humana vanitate, dæmone suggerente, conficta : imo videntur esse quædam reliquiæ idololatriæ qua observabantur auguria et dies aliqui tanquam fausti sive infausti. Quod autem nonnulli sæpe experiuntur sibi ex talibus observationibus aliquid imminere, sicque accidere ut observationes illæ præsignare dicuntur, contingit ex dæmonum procuratione, qui ita procurant, ut corda hominum talibus vanitatibus implicent : ut superstitiosum est quoque, quod quidam ex lineamentis in manibus hominum prognosticant de futuris.
Postremo, de observationibus temporum est sciendum, quod observare annos, menses, dies et horas, contingit dupliciter. Uno modo quantum ad naturales effectus qui naturaliter contingunt in eis ex influentiis cœlestium corporum : sicque licet tempora observare, quemadmodum medici observant tempora minutionum ac potionum, et rustici tempus seminandi ac colligendi. Unde et Salomon ait : Omnia tempus habent. Secundo contingit tempora observare superstitiose, videlicet respectu eorum quæ causalitati et influxioni cœlestium non subduntur, et quantum ad ea ad quæ se naturalis potestas constellationum non potest extendere : ut sunt actus humani ab intellectu et voluntate progredientes, casualia quoque atque fortuita. Sicque superstitiosi probantur, qui ita observant tempus quasi aliqui dies sint ex se fausti sive infausti, hoc est fortunati aut infortunati : propter quod in certis diebus nolunt aliquid inchoare. Unde ad Galatas ait Apostolus :1 Dies observatis et menses et tempora et annos. Quod quam grave sit, innuit subdens :2 Timeo ne sine causa laboraverim in vobis. Tenendum est ergo, quod tempus in se et ex sua natura bonum est, et non malum, quemadmodum ceteræ creaturæ. Neque ex influentia cœlesti, neque ex his quæ fiunt in eo, est malum formaliter, sed solum denominative, denominatione extrinseca, utputa respectu malorum quæ in ipso contingunt. Juxta quem modum ait Apostolus :3 Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Christus quoque in Evangelio :4 Sufficit (inquit) diei malitia sua. Hinc etiam innotescit qualiter consuetudo illa possit salvari aut reprobari, qua aliqui prima die anni munuscula largiuntur. Si enim hoc faciant quasi prima dies anni in se ipsa præ ceteris aliquam virtutem habeat specialem, utpote fortunata seu fausta, superstitiosum erroneumque consistit. Si vero ex aliqua rationabili causa id agant, videlicet ad provocandam ac conservandam amicitiam mutuam toto tempore anni, aut ex causa consimili, licitum judicatur.
Footnotes
Chapter 16 of 18