Skip to the text

Articulus 17

De eadem materia ex Decreto.

IN veteri Testamento consuetum fuit ac licitum sortibus uti, ut patet in libro Josue, primoque Regum. Augustinus etiam ait :12 Sors non est aliquid mali, sed res in dubietate humana divinam indicans voluntatem. Cur ergo non licet nunc sortibus uti tam passim sicut in lege Moysis ?

Ad hoc Gratianus respondet in Decretis, causa 26 : Ante evangelicæ legis prædicationem multa permittebantur quæ postea exstant prohibita.3 Sic et sortibus nihil mali inesse ostenditur : prohibentur tamen fidelibus, ne sub hac specie divinationis ad antiquos idololatriæ redeant cultus. Denique in decreto Gregorii minoris habetur :4 Si quis ariolos aut aruspices vel incantatores observaverit, id est, secutus fuerit ac eis intenderit, anathema sit.5 In generali quoque quodam concilio continetur : Qui divinatores expetunt et morem gentilium subsequuntur, vel in domos suas hujusmodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte magica aut expiandi causa, sub regula quinquennii sint, secundum gradus pœnitentiæ definitos. Insuper in concilio Martini Papæ sic legitur : Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium, et observare vel colere elementa, aut lunæ vel stellarum cursus, aut inanem signorum fallaciam, pro domo facienda, vel propter segetes arboresve plantandas, aut propter conjugia socianda.6 Scriptum est enim : Omnia quæcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite.7 Si quis autem paganorum consuetudinem sequens, divinos sive sortilegos in domum suam introduxerit, ut malum foras mittant, aut maleficia inveniant, aut lustrationes paganorum faciant, quinque annis pœnitentiam agat. Mulieribus quoque christianis non liceat in suis lanificiis vanitatem aliquam observare, sed Deum invocent adjutorem.8 Præterea in Toletano concilio dicitur : Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus, vel quicumque de ordine clericorum, aruspices, aut incantatores, aut ariolos, vel augures, sive sortilegos, aut aliquid simile exercentes, consuluisse fuerit deprehensus, ab honore suæ dignitatis suspensus, monasterii curam accipiat, ibique pœnitentiæ perpetuæ deditus, scelus suum solvat. In Agathensi demum concilio est statutum ut clerici et laici ista agentes, ab Ecclesia habeantur extranei.

Multa his similia in præallegato Decreti loco ex institutis generalium conciliorum atque summorum Pontificum introducuntur. Ubi et Martinus Papa sic ait : Non licet in aliqua religione iniquas observantias agere Calendarum, nec otiis vacare, nec lauro aut viriditate arborum cingere domos;9 omnis enim observatio hæc paganorum est. Ait item Zacharias Papa : Si quis Calendas Januarii ritu paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter annum novum, aut mensas cum dapibus vel epulas in domibus præparare, et per vicos et plateas cantiones et choros ducere præsumpserit, anathema sit.10 Denique Augustinus : Admoneant (inquit) fideles sacerdotes subditos suos, ut noverint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse conferre remedii, nec etiam animalibus languentibus claudicantibusve aut moribundis, sed hæc esse laqueos atque insidias hostis antiqui :11 et si quis hæc exercuerit, si clericus est, degradetur; si laicus, anathematizetur. Iterum ait :1213 Non observetis dies qui dicuntur Ægyptiaci, utpote in quibus Deus percussit decem plagis Ægyptum; aut Calendas Januarii : in quibus cantilenæ quædam et comessationes et ad invicem munera dantur, quasi in principio anni, boni fati augurio.

Itaque de omnibus superstitionibus præmemoratis vitandis instruant pastores ac præsidentes subditos suos, et cum omni diligentia præsint illis, verbo et opere eos jugiter ædificantes. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS TRACTATULI CONTRA VITIA SUPERSTITIONUM.

Footnotes

  1. 1 Reg. x, 20. ↩

  2. Josue xiv, 2; ↩

  3. Decret. p. n, caus. 26, q. 1, c. 1. ↩

  4. Josue q. 5, c. 1. ↩

  5. Josue c. 2. ↩

  6. Josue c. 3. ↩

  7. Col. 17. ↩

  8. Decret. p. n, caus. 26, q. 5, c. 5. ↩

  9. Col. q. 7 c. 13. ↩

  10. Col. c. 14. ↩

  11. Col. c. 15 16. ↩

  12. Decret. p. II, caus. 26, q. 5, c. 5. ↩

  13. Decret. p. II, caus. 26, q. 1, c. 1. ↩

Chapter 18 of 18