Articulus 1
Quid sit superstitio, et de speciebus ipsius.
LATRIA, sicut prætactum est, est virtus moralis consistens in medio. Ideo duplex vitium ei opponitur: unum secundum excessum, quod superstitio appellatur; aliud secundum defectum, sicut acedia. Dicitur autem superstitio vitium latriæ contrarium per excessum, non quod Deo possit major veneratio exhiberi quam dignus est (imo, quum sit sanctitatis et majestatis immensæ, in infinitum majori est dignus honore ac cultu quam sibi a creaturis possit impendi), sed quoniam exhibet cultum divinum cui non debet, videlicet idolis, aut eo modo quo non debet.
Denique cultus divinus ordinatur primo ad reverentiam Deo plenarie exhibendam. Cui opponitur idololatria, qua creatura colitur potius quam Creator: idcirco idololatria est prima species superstitionis. Secundo Dei cultus ordinatur ad hoc ut homo instruatur a Deo quem colit, juxta illud in Psalmo: Viam justificationum tuarum instrue me; et, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Et quantum ad hoc, virtuti latriæ opponitur divinatio, quæ est secunda species superstitionis. Tertio ordinatur cultus Dei ad directionem actuum humanorum a Spiritu Sancto secundum præcepta et documenta sacræ Scripturæ. Et quoad hoc, opponitur latriæ multiplex observatio illicita, ut est observatio artis notoriæ, et benedictio seu adjuratio vel ligatura illicita: de quibus omnibus infra dicetur. Et hæc observatio est tertia species superstitionis. Omnes itaque species istæ virtuti latriæ cultuique divino contrariantur.
Chapter 2 of 18