Articulus 13
Utrum divinatio per augurium liceat.
DIVINATIO per augurium dicitur, quando ex consideratione eorum quæ fiunt in volatilibus prænuntiantur futura. Porro garritus motusque avium, vel quæcumque dispositiones hujusmodi in rebus irrationalibus consideratæ, certum est quod non sunt causæ futurorum eventuum: idcirco futura ex eis cognosci non possunt sicut ex causis. Unde si futura cognoscantur ex eis, hoc erit in quantum tales garritus et motus sunt effectus quarumdam causarum. Causa autem intrinseca operationum brutorum est naturalis instinctus, quo moventur per modum naturæ, quæ est determinata ad unum: quemadmodum gravia moventur deorsum, levia sursum. Non enim habent bruta dominium sui actus: imo, secundum Damascenum, aguntur magis quam agunt. Hujusmodi vero instinctus ex duplici potest causa procedere, videlicet corporali ac spirituali. Quum enim bruta non habeant nisi animam sensitivam et vires organicas, subjacent dispositioni corporis continentis, videlicet aeris, et præsertim influentiis cœlestium corporum. Idcirco quædam operationes brutorum possunt esse signa futurorum eventuum, in quantum conformantur dispositioni cœlestium corporum ac aeris continentis, ex qua dispositione causantur aliqui futuri eventus. Cavendum est tamen, ne ex consideratione talium operationum brutorum velit quis prænoscere actus futuros intellectus et voluntatis, qui cœlestium corporum influxioni non subjacent, sed ea dumtaxat quæ ad hujusmodi bruta aliqualiter pertinent. Siquidem bruta, ex ordinatione divina, per impressionem cœlestium corporum sortiuntur quamdam naturalem cognitionem atque instinctum eorum quæ ad conservationem suæ vitæ sunt necessaria: sicut sunt mutationes quæ fiunt per ventos et pluvias. Unde per Jeremiam Dominus loquitur: Milvus in cœlo cognovit tempus suum; turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui. Itaque, sic considerare garritus et motus avium ad talia prænoscenda, est licitum:1 ut si quis dicat pluviam cito esse venturam, eo quod audiat corniculam sæpius crocitantem. Præterea alia causa præfati instinctus brutorum est spiritualis, videlicet Deus, seu angelus, Dei minister: ut patet in columba quæ apparuit super Christum, et in corvo qui pavit Eliam, atque in pisce qui absorbuit Jonam. Interdum quoque est a dæmonibus, qui justo Dei permittente judicio, aliquando movent bruta ad decipiendum animas hominum.2 — Dicendum ergo quod omnis divinatio talis, si extendatur ultra id ad quod potest pertingere secundum ordinem naturæ aut divinæ providentiæ, superstitiosa est atque illicita.
Verumtamen præinductis objici potest, quod dispensator domus Joseph ex præcepto Joseph dixit fratribus ejus: Scyphus3 quem furati estis, ipse est in quo dominus meus augurari solet. Et ipse Joseph paulo post dixit fratribus suis: An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?4 — Respondetur secundum Augustinum, quod Joseph non serio dixit hoc, sed jocose, vel secundum id quod vulgus opinabatur de eo.
Footnotes
Chapter 14 of 18