Articulus 11
An divinatio per astra sit licita.
CORPORA cœlestia, scilicet orbes; planetæ et stellæ, aliqua semper et de necessitate producunt in istis inferioribus, sicut eclipsim, et generationem terræ nascentium; et talia certitudinaliter possunt præsciri. Aliqua vero producunt ut in pluribus;1 et illa conjecturaliter valent prænosci, ut dictum est supra. Aliqua vero sunt quæ causalitati et influentiæ cœlestium corporum non subduntur : ut intellectus et voluntas, quæ sunt potentiæ incorporeæ et immateriales; similiter ea quæ fiunt per accidens, et a fortuna et a casu, sive in naturalibus, sive in rebus humanis. Si ergo ex consideratione stellarum et planetarum aliquis vellet divinare, hoc est prænuntiare certive de futuro eventu horum quæ causalitati et influentiis cœlestium corporum non subduntur, superstitiosum exsisteret.
Sed contra hæc objici potest, quia experientia docet quod astrologi ex consideratione stellarum frequenter multa vere prædicunt hominibus de futuris eorum eventibus. — Ad hoc respondent doctores, quod dupliciter id contingit. Primo, quia cœlestia corpora possunt imprimere in corpora hominum et in sensitivas vires eorum : ex qua impressione intellectus et voluntas acquirunt inclinationem ad aliquos actus exercendos sive vitandos, quamvis non necessitentur ad eos, quia resistere possunt; sed quoniam major pars hominum sequitur corporales inclinationes ac passiones, idcirco frequenter contingit in eis sicut prædicunt astrologi, utputa juxta influxus cœlestes. Secundo contingit istud, quia (ut dictum est) curiosis inquisitionibus astrologorum immiscent frequenter se dæmones, et occulte aliqua eis insinuant quæ variis modis agnoscere possunt magis quam homines.2
Porro quidam philosophi astrologi dixerunt omnia inferiora, etiam actus humanos, de necessitate fieri ac evenire juxta constellationes, causalitates et impressiones cœlestes: quemadmodum Alkindi in libro suo de Radiis, atque Albumasar in Introductorio majori, Avicenna quoque et Algazel in Metaphysicis suis. Contra quorum stultissimos pessimosque errores doctores catholici plene et diligenter scripserunt, præsertim Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus, Ægidius quoque de Roma in tractatu suo Contra errores philosophorum, Thomas etiam in Summa contra gentiles. Unde summus ille astronomus Ptolemæus verissime dixit: Sapiens dominabitur astris.
Footnotes
Chapter 12 of 18