Skip to the text

Articulus 7

Solutio quæstionis quæ oritur ex prædictis, videlicet unde præfatæ benedictiones, adjurationes seu invocationes sortiantur effectum, etiam tunc quando inordinate fiunt.

QUIDAM non mediocriter inducuntur ad credendum quod præmemoratæ benedictiones, adjurationes et invocationes passim ac generaliter licite fiant, præsertim quia communiter sortiuntur effectum. Sed, ut ait Guillelmus Parisiensis, de ista materia in libro de Fide et legibus, atque in libro de Universo, parte tertia, tractans, ex hoc non sequitur quod passim licite fiant, sicut non sequitur quod concubitus adulterini ac fornicarii liceant, quamvis ex eis proles nascatur quemadmodum ex toro legitimo.

Itaque, dum prætactæ benedictiones, adjurationes et invocationes fiunt licenter, certum est quod a Deo effectum obtineant, quando hunc obtinent. Dum vero illicite fiunt et nihilo minus celerem sortiuntur effectum, etiam multo celeriorem quam per artem medicinæ possit acquiri; tunc operatione diaboli effectum acquirunt. Dæmones namque occultas rerum naturalium noscunt virtutes, easque imperceptibiliter applicant ad producendum diversos effectus, qui hominibus videntur mirabiles, quoniam causas eorum ignorant, quemadmodum libro secundo de Doctrina christiana et tertio de Trinitate B. Augustinus diffuse declarat. Unde, sicut in Exodo legitur, magi Pharaonis per quædam arcana aquam converterunt in sanguinem, produxeruntque ranas.1 Hinc etiam in secunda secundæ loquitur Thomas, quod dæmones idcirco cooperantur benedictionibus, invocationibus adjurationibusque præfatis, dum fiunt inordinate, quoniam cupiunt ac nituntur hominum corda variis superstitionibus implicare, atque ad damnabiles incredulitates inducere.23

Footnotes

  1. Exod. vii, 22; viii, 7. ↩

  2. Gen. iii, 1. ↩

  3. q.xcvi, a. 3. ↩

Chapter 8 of 18