Articulus 6
Quod finaliter videatur esse consultum circa benedictiones, invocationes seu adjurationes præfatas.
JAM dictum est, quod quamvis benedictiones et adjurationes præfatæ in se ipsis non sint superstitiosæ neque illicitæ, si fiant sicut præhabitum est, nihilo minus sunt vitandæ ac prohibendæ propter annexa pericula, quia in eis frequenter aliqua superstitiosa miscentur. Hinc finaliter reor expediens ut curati et ceteri præsidentes inferioribus suis ac subditis prohibeant eas; vel saltem instruant ipsos qualiter rite ac virtuose habere se possint ac debeant faciendo hujusmodi benedictiones seu invocationes; vel certe disponant ut non fiant nisi per discretas ac timoratas personas. Laici namque prorsus indocti frequenter faciunt talia periculose, putando certam vim esse in verbis hujusmodi quibus utuntur ad obtinendum effectum optatum: imo frequenter contingit quod homines indocti et malæ vitæ plus intromittunt se de talibus quam homines sapientes ac virtuosi.
Chapter 7 of 18