Skip to the text

Articulus 12

An divinatio quæ fit per somnia liceat.

DIVERSÆ sunt causæ somniorum: quia interdum nascuntur ex causa intrinseca. Et illa est duplex: una videlicet animalis, et quodammodo spiritualis, utputa intenta cogitatio seu magna affectio circa aliquid tempore vigiliæ. Quæ enim in vigilando fortiter cogitantur aut appetuntur, occurrunt imaginationi seu phantasiæ hominis in dormiendo. Talisque causa somniorum non est causa eventuum futurorum. Idcirco hujusmodi somnia per accidens habent se ad futuros eventus: imo, si interdum somnium tale et eventus sequens concurrant, est casuale. Aliquando autem causa intrinseca somniorum est corporalis, quoniam ex interiori corporis dispositione fit motus quidam in phantasia, dispositioni illi corporali conveniens: quemadmodum homini in frigidis abundanti humoribus apparet in somno quod sit in aqua aut nive; abundanti vero in humoribus calidis videtur in somno quod exsistat in igne. Hinc medici asserunt intendendum esse somniis ad cognoscendum interiores dispositiones.

Interdum autem somnia oriuntur ex causa extrinseca, quæ etiam duplex est, scilicet: corporalis, quando imaginatio dormientis immutatur ab aere circumstante, vel a cœlestium corporum impressione, ita quod dormienti apparent aliquæ phantasiæ similes dispositioni aeris corporisve cœlestis: ut quod sit fertilitas terræ sive sterilitas, aut aeris humiditas sive serenitas. Quandoque autem causa extrinseca somniorum est spiritualis: et ista rursus est duplex. Nam una est bona: ut quando a Deo per angelos aliquid in somno revelatur hominibus. Unde in Numeris Deus ait ad Aaron et Mariam: Si quis fuerit inter vos propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum.12 In Job quoque scriptum est: Per somnium in visione nocturna, quando sopor irruit super homines et dormiunt in lectulo, tunc aperit Deus aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.3 Nam, sicut ibidem Albertus, Thomas aliique testantur expositores, in somno cessantibus exterioribus sensibus ab occupationibus et inquietudinibus suis, vis imaginativa quietior est et anima magis quiescit, sicque fit aptior ad revelationes angelicas et informationes divinas. Aliquando vero causa somniorum extrinseca spiritualis, est mala, quando videlicet dæmonum operatione apparent aliquæ formæ seu phantasiæ dormientibus, per quas interdum quædam futura et secreta dæmones eis revelant qui cum ipsis pacta habent illicita.

Est ergo dicendum, quod si somniis quis utatur ad præcognoscendum futura, secundum quod somnia procedunt ex revelatione angelica seu divina, aut certe ex causa naturali intrinseca aut extrinseca, in quantum se causa illa extendit; non erit illicita divinatio seu futurorum prænuntiatio. Porro, si divinatio hujusmodi procedat ex revelatione facta in somno per dæmones, cum quibus habentur pacta expressa, quia ad hoc advocantur, aut tacita, quia hujusmodi divinatio extenditur ad quod se veraciter extendere nequit; tunc erit divinatio superstitiosa et illicita.

Postremo non expedit faciliter et incaute somniis credere, quia ex præviis cogitationibus atque occupationibus, itemque a diabolica illusione, sæpissime fiunt. Unde qui somniis suis immoderanter intenti sunt, ut quidam phantastici et indiscreti, variis patent deceptionibus hostis antiqui. Propterea scriptum est in Ecclesiastico: Somnia extollunt imprudentes;4 quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, secundum hoc visio somniorum; multos errare fecerunt somnia. Debet igitur homo Deum instanter rogare ne immoderanter somniis infestetur, et ne per ea fallatur. Scriptum est enim præallegato Ecclesiastici loco: Sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi fuerit ab Altissimo emissa visitatio. Imo conari debet homo ut in cogitationibus bonis obdormiat, ne somniis perturbetur.

Footnotes

  1. Num. xii, 6. ↩

  2. Ibid. 6. ↩

  3. Job xxxiii, 15, 16. ↩

  4. Keeli. xxxiv, 1-3, 7. ↩

Chapter 13 of 18