Articulus 2
De auctoritate et præsidentia summi Pontificis super totam Ecclesiam simul sumptam, ex dictis summorum Pontificum.1
QUEMADMODUM in secunda secundæ, quæstione undecima, sanctus Doctor testatur, contra auctoritatem summi Pontificis nullus Doctorum sanctorum suam præsumit defensare sententiam.2 Nempe ad illum pertinet certificatio dubitationum concernentium fidem, et præcipuarum determinatio difficultatum in ea. Non ergo parvi pendenda ea quæ sancti ac summi Pontifices concorditer adstruunt : nec enim vanitatis affectu, sed veritatis zelo, sui eminentiam pontificii sunt professi.
Itaque Bonifacius VIII in principio sexti Decretalium proœmialiter ait : Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ (quam imperscrutabilis divinæ providentiæ altitudo universis dispositione incommutabili prætulit Ecclesiis, et totius orbis præcipuum obtinere voluit magistratum) regimini præsidentes, curis sollicitamur continuis, et assidua meditatione urgemur, ut juxta creditæ nobis dispensationis officium, subditorum commodis jugi (quantum nobis ex alto concessum fuerit) sollicitudinis studio intendamus. Insuper ait: Quum agitur de creatione vicarii Jesu Christi, successoris Petri, rectoris universalis Ecclesiæ, gregis dominici directoris, cardinales electuri seu id acturi, ut eorum ministerio acceleretur utilis et pernecessaria totius mundi provisio, idoneo celeriter eidem Ecclesiæ sponso dato, etc.3 Notanda sunt utique singula verba hæc diligenter: in quibus Papa vocatur Christi vicarius, et Petri successor in regimine universalis Ecclesiæ et directione gregis dominici, haud dubium quin totius; itemque, quod toti mundo utilis et pernecessaria est de Papa provisio; et rursus, quod Papa est sponsus totius seu universalis Ecclesiæ: quo testimonio comprimuntur ora dicentium, quod Papa non est rector et sponsus universalis Ecclesiæ, et quod ipsa Ecclesia, Papa non exsistente, nihilo minus sit perfecta, et sua perfecte exercens officia. Sed de hoc infra diligentius est tractandum.
Præterea idem Bonifacius ait:4 Veritas quæ antea legis et Prophetarum vehebatur præconio, per apostolicam tubam in salutem universitatis exivit, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum.5 Hujus autem muneris (scilicet prædicationis, secundum Glossam) sacramentum ita Deus ad omnium Apostolorum voluit pertinere officium, ut in B. Petro, Apostolorum omnium summo, principaliter collocaret, ut ab ipso quasi a quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet. Hunc enim (scilicet Petrum) in consortium individuæ Trinitatis assumptum, id quod ipse erat, Dominus voluit nominari, dicendo, Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam:67 ut æterni templi structura Deo ædificante constructa, mirabili munere gratiæ consisteret in Petri firmitate. Cui Salvator Paulum adjunxit. Isti sunt qui Romam in hanc gloriam provexerunt, ut sit per sacram B. Petri Sedem caput totius orbis effecta. Ne autem ipsa mater Romana Ecclesia in aliquo deficeret, Constantinus monarcha quarto die sui baptismatis, una cum omnibus satrapis et universo senatu, optimatibus etiam et cuncto populo, in persona S. Silvestri ipsi Romam concedendo, urbem relinquens, ab eo (scilicet Silvestro) et successoribus ejus per pragmaticum constitutum disponendam esse (decernens in ipsa urbe utriusque potestatis monarchiam Romanis pontificibus) declaravit: non justum arbitrans ut ubi sacerdotii principatum et christianæ religionis caput cœlestis Imperator instituit, illic imperator terrenus habeat potestatem.
His Bonifacii Papæ verbis consonant præcipuorum documenta doctorum, ut quum asserit Damascenus: Te, o Petre, non materialium tabernaculorum, sed universalis Ecclesiæ constructorem constituit Christus. Et Theophilus loquens de Petro: Tu, inquit, cum Christo robur es ac petra Ecclesiæ. Raimundus quoque, Thomas et alii asserunt utriusque plenitudinem potestatis esse in domino Papa. Denique in Clementinis habetur:8 Pastoralis cura sollicitudinis nobis divinitus super cunctas christiani populi nationes injuncta, nos invigilare subditorum compellit remediis. Iterum in eisdem: Plenitudinem potestatis Christus Rex regum et Dominus dominantium, nobis licet immeritis in persona S. Petri concessit.910
Adhuc autem S. Leo Papa in sermone beatissimorum Petri et Pauli, de eis loquens: Isti sunt, ait, o Roma, qui te ad hanc gloriam provexerunt, ut per sacram B. Petri Sedem caput orbis effecta, latius præsideres religione divina quam dominatione terrena. Quamvis enim multis aucta victoriis, jus imperii tui terra marique protuleris, minus tamen est quod tibi bellicus labor subdidit, quam quod pax christiana subjecit. Et denuo ait: Beatissimus Petrus, princeps apostolici ordinis, ad arcem Romani destinatur imperii, ut lux veritatis, quæ in omnium gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite (scilicet Petro ejusque successoribus) per totum mundi corpus effunderet.1112
Ex quibus omnibus convincitur Papa toti simul acceptæ præesse Ecclesiæ. Utriusque siquidem potestatis monarchia non competit Papæ, nisi in quantum universus populus christifidelis, seu etiam totus mundus collective acceptus, subjicitur ei de jure seu facto, tanquam una communitas unusque principatus seu una plebs uni principi seu monarchæ: quia nec aliter competit multis ac variis nationibus subjici uni, et eamdem seu unam efficere communitatem aut plebem, ut paulo post clarius ostendetur. — Patet quoque ex verbis Leonis, quod totus mundus comparatur ad Papam sicut unum corpus ad unum caput. Quod nullatenus verum est nisi in quantum habitatores mundi collectim sumuntur: divisim namque accepti, non sunt unum mysticum corpus, sed plura, et capita habent diversa: quod et experientia docet.
Footnotes
Chapter 44 of 94